Immagini della pagina
PDF
ePub

Florentina.

mino Iohani etc. Iohes Aloisius Tuscanus advocatus consistorialis, invenerunt Parisiis (Incunab. no. 1133) meaque gratia diligentissime contulerunt Iacobus Hunziker Helvetius et Andreas Frigell Suecus. Tranquilli libellus folia XV quaternaria 29-43 complectitur, incipit Suetonius de grammaticis, desinit abstinuit cibo. | LAVS DEO.

Tertia est Florentina editio a. 1478 impressa et foliis quaternariis XIV constans. Initium est C. Suetoni Tranquilli. de grammaticis. et rhetori | bus. claris. liber. incipit. finis cibo: Nil. amplius. reperitur. | Impressum Florentiae apud Sanctum Iacobum de | Ripoli. MCCCCLXXVIII). Duo exempla Lipsiae bibl.

fallor tamquam codicem contulit. Germanum typothetam folgares p. 267, 19 et victas p. 269, 36 produnt. De quibusdam rebus bibliographicis videndi Schweiger 2 p. 615. Hain no. 11443. Nescio vetustiorne sit an posterior ea impressio, quam prodisse putant ex Romana officina vel Ioannis Gensberg vel Ioannis Schurener de Boppardia.

33) Principem dico hanc Florentinam editionem non tam certis rationibus inductus, quam quod antiquiorem eius generis non novi. Collatis enim similibus exemplis aetate inferioribus, suspicari licet de vetustiore aliqua editione nondum inventa, unde et Florentina et reliquae derivatae esse videantur. Verum cum eam rem nunc ad liquidum perducere non queam, satis habeo trium posteriorum editionum notitiam addere. Hoc enim exemplum, ut bonitate sua meruit, omnium saepissime

recusum est.

1. In bibl. univ. Lipsiensis (Hist. lat. 146) itemque Vratislaviensis editio servatur folia quaternaria VIII versuum XXX continens, urbis anni typographi indiciis destituta, ita incipiens C. Suetonii Tranquilli de gramma- | ticis: et rhetoribus claris libellus. ita desinens abstinens cibo. | Suetonii Traqlli de claris Gramaticis: & rhetorib9. Finis. Bibliographi docent adiunctam olim fuisse Apicio de re coquinaria circiter a. 1500 Venetiis per Bernardinum Venetum impresso. Lipsiense exemplum a Moebio missum conferens vitia quaedam Florentinae editionis sublata, pauca nova illata cognovi ope ut videtur editionis Incertae a. 1474; ita p. 267, 27 habet Scripsi vero ex variis; p. 269, 28 porta.

2. Veteris editionis Mediolanensis Iac. Bongarsius a. 1595 Casaubono spem fecerat, sed non inventam mittere non pot

Senatoria possidet, unde nonnulla excerpsit Ernesti, plura Baumgarten-Crusius 1 p. XVI. XLII prodidit, omnia amicissimus Theodorus Moebius mecum communicavit.

editio.

Vulgatae lectionis principium Aldina est editio, ab Aldina Aldo Pio Manutio et. Ioanne Baptista Egnatio Venetiis a. 1508 curata et Plinii epistolis adiuncta. Ad eam praeparandam editores non scripto quodam libro usos esse existimo, verum tribus editionibus quas modo principes dixi, diversissimis inter se, comparatis et quasi in unum collatis libellum emendatiorem reddiderunt, quam usque eo editus fuerat. Et fundamentum impressionis Venetam a. 1474 esse voluerunt, id quod ex quibusdam rebus exiguis quae oculos fallere solent, litteras dico vel maiusculas vel minusculas, interpungendi signa, vitia quoque

uerat, cfr. Casauboni epistolae ed. Graev. p. 31. Verum a. 1610 Casaubonus ad manum sibi fuisse testatur editionem cum Aurelii Victoris viris illustribus coniunctam et Mediolani per Alex. Minutianum ante centum et octo annos i. e. anno 1502 excusam, quae sibi scripti libri instar fuisset. Plerasque lectiones ab eo commemoratas pluresque omissas Bongarsii manu adscriptas reperi in exemplo Antverpiensis ediionis a. 1574, quod Bernae servatur. In eo exemplo littera M quae ex editione, littera P quae e Petaviano, nunc Parisino codice scripto excerpta sunt distinguuntur. Bernensi exemplo Casaubonum usum esse, fidem faciunt coniecturae aliquot Bongarsianae ex Bongarsii codice ab illo prolatae, convincunt hic illic notae M et P confusac vel Pithoei codex pro Petaviano ex compendio P factus. Praeterea eam editionem nemo vidit, neque hodie bibliographi aliam Virorum illustrium editionem Mediolanensem ab Alex. Minutiano impressam norunt nisi de a. 1509 eamque Grammaticis carentem. Ceterum fuit illa mera repetitio Florentinae vel similis alicuius, sine ullis vestigiis manus emendatricis.

3. Achilles Statius Romae a. 1565 veterem quandam editionem consuluit cum Florentina ubique fere consentientem, nonnumquam Venetae Bernardini accedentem, ut p. 259, 22 e ludendo; p. 269, 28 porta; sed haud ita raro nunc in omittendis vocabulis (p. 261, 14 et 16 Varrone et Murena; p. 264, 9 que; p. 271, 19 dum) nunc in nominibus mutandis (p. 258, 6 L. Aelius; p. 263, 16 Taberius; 21. 31 Hirtius et Hirtio) suo quoque arbitrio agentem.

nonnulla typographica, intelligitur. Tum e Florentina editione a. 1478, quae veterum omnium longe optima est, lectionibus ferme CCLXX receptis totidem fere emendationes intulerunt. Sed ne Incertam quidem neglexerunt, circiter XXV locis, ut p. 260, 22 reperi; p. 266, 7 quoad: p. 269, 21. 28 adiectis et infuit; p. 271, 10 actaque ita ad illam editionem sive potius Beroaldinam eius repetitionem refictis; Beroaldum enim emendationes quaedam, ut p. 258, 6 Praeconinus; p. 266, 30 praesagiente, prodere videntur. His si addideris pauca suo arbitrio administrata, ut Graecis litteris vocabula Graeca scripta, Ciceronis locum p. 263, 25 sqq. e Cicerone suppletum, praenomen pro M p. 258, 9 correctum, in p. 257, 17 et etsi p. 265, 19 additum, deletum p. 261, 25 corruptum vocabulum (nalum, nalus, nominatus) et p. 266, 27 vero: omnem Aldinam editionem explicatam et quasi in luce positam habebis. Restant tamen, non est enim celandum, etiam nunc obscura haec: oratores additum p. 257, 6; Satrii p. 264, 14 et quidam p. 269, 36 scriptum; quorum primum et tertium in Berolinensi, medium in Leidensi libro exstat, impressum ante Aldum non cognovi.

His igitur virtutibus excellens Aldina recensio digna et habita est et fuit, quae ab insequentibus vel per omnia vel paucis mutatis repeteretur. Inter criticos proximae aetatis laudandi sunt Robertus Stephanus, Elias Vinetus, Achilles Statius, et inde a Casaubono ii qui de universo Suetonio bene meruerunt. Nam coniunctim cum libris de vita Caesarum primi Antonius Gryphius Lugduni a. 1566 et Theodorus Pulmannus Antverpiae a. 1574 edere instituerunt.

Novum edendi fundamentum iecit Ludovicus Tross Hammone a. 1841 eiusque exemplum imitatus Fridericus Osann Gissae 1854, Leidensi libro ubicumque fieri salva ratione potuit typis expresso. Qua in re cum non satis considerate illi egisse videantur, certa iam quaerenda sunt argumenta, quibus boni libri a corruptis, singulae lectiones probae a falsis distinguantur.

liores.

Meliora igitur ea exempla dico, quae Indicem prae- Libri me scriptum habent eorum grammaticorum et rhetorum, quorum vitas libellus integer continebat. Is index necessario antiquissimus et vel Henochiano libro antiquior est, cum et deperditae partis nomina servaverit, cfr. infra p. 272, et ad superstitem partem emendationis 34) nonnihil conferat. Fortasse ne erraret quidem, si quis Plinii maioris, Gellii, Hygini, Polyaeni exemplis usus ipsi Suetonio tribueret.

Hunc igitur nominum indicem in capite libelli scriptum habent libri hi:

1. Vaticani duo ab Achille Statio a. 1565 inspecti, hodie nisi fallor numeris 1518 et 1862 distincti, quorum uterque Taciti quoque Germaniam et de Oratoribus, praeterea prior Porphyrionis scholia Horatiana continet. Varietates a Statio proditas plerasque in Leidensi quoque vel Gudiano libro invenias, sed uter utri similior sit in illa distinguendi negligentia non dixeris 35). Verum cum in Tacito illi secundum Leidensem optimi existimentur, utique dignissimi sunt qui Suetonii quoque gratia diligenter examinentur.

2. Leidensis XVIII Periz. c. 21 cum duobus Taciti libellis coniunctus. Scriptus est a. 1460 ab Ioviano Pontano, fortasse Neapoli, cfr. p. 288, tum a. 1742 incertum unde a Leidensibus et aere quidem quod Perizonius le

34) Praenomina grammaticorum, quae iam in Henochiano libro effluxerant noto illo scribarum more capitales litteras omittendi, ut ab miniatore ornatiores addantur, Indicis ope reciperata sunt p. 260, 34. 261, 24. 262, 15. 264, 26. 270, 21; ac de postremorum duorum veritate aliunde quoque constat. Item nomen Voltacilius p. 270, 13 indici debetur, ab Hieronymo confirmatur. Ceterum vitia quoque index sua habet, ut cum p. 267, 6 praenomen, p. 263, 16 integrum nomen omittit, p. 265, 18 fryginum offert pro hygino; nam p. 265, 29 praenomen C. in Gudiano quidem indice corruptum

non est.

35) Forsitan priorem Gudiano, posteriorem Leidensi similiorem suspicari licet, cum in libello de Germania Leidensis et Vaticanus 1862 concinere soleant.

Libri deteriores.

gaverat emptus. Librum omnium optimum et integerrimum (etiam nunc, postquam Gudianus accessit) diligenter descripserunt et contulerunt Ludovicus Tross in editione Hammone a. 1841 vulgata, Frid. Ritschl in Parergis Plautinis 1 p. 609, Io. Ferd. Massmann ad Taciti Germaniam.

3. Gudianus 93, Guelferbyti repositus cfr. Ebert bibl. Guelferb. p. 159, foliorum quaternariorum septem, optimus. Mea gratia diligentissime contulit amicissimus. vir Theodorus Moebius Lipsiensis.

Praeterea in Vaticano 4498, in quo volumine super duos Taciti libellos eiusdem Agricola, item Plinius de viris illustribus multaque alia scripta continentur, Massmann eundem nominum indicem praefixum inveniri refert. Nec minus in Neapolitano sive Farnesiano idem videri poterit scriptus esse, cum certe in Taciteis libellis exemplar illud superiorum et maxime Vaticani 1518 comes sit perpetuus. Contra omissus est, consilio puto editoris, in Florentina editione a. 1478; namque ea cum libris modo enumeratis alioqui conspirare solet.

Iam his libris alterum librorum genus opponitur indice illo destitutum, numero maius, bonitate inferius. Diligenter collati sunt hi:

1. Berolinensis, simul cum Caesarum vitis ab Antonio Sinibaldo Neapoli a. 1477 scriptus. Eius collationem non indiligenter factam Frid. Osann acceperat, multo accuratiorem mihi dono dedit Rudolphus Burckhardt Basiliensis, nostrae disciplinae non ita pridem alumnus. Non esse hunc codicem exscriptum e Veneta editione a. 1474, cum qua mira ei necessitudo intercedit, multa comprobant, ut una eademque pagina 258 hae lectiones: viveret, atque magis, pretia vero, ingressu, epistola ostendit, rigida, quarum loco editio illa has praefert: vixerit, ac magis, pretia, gressu, epistola, tigida.

2. Harleianus 2639, Londinii in museo Britannico repositus, scriptus ut videtur a. 1462 et cum Tacito de Oratoribus coniunctus. Examinavit a. 1851 Frid. Osann.

3. Parisin us 7773, quondam Petavianus, cum eodem Taciti libello cohaerens, omnium librorum et pessimus et.

« IndietroContinua »