Immagini della pagina
PDF
ePub

a plurimis inspectus. Primus enim P. Pithoeus ad Taciti dialogum a. 1580 editum hunc librum (exemplar Italicum dicit) consuluit, cfr. A. E. Egger in Zimmermanni Zeitschr. f. d. AW. 1836 p. 337 sqq. sed Suetonianae quoque parti eodem anno operam datam lectio incipere p. 271, 14 persuadet, a Pithoeo in praefatione ad Quintiliani declamationes e vet. suo exemplari prodita 36). Secundus est Iacobus Bongarsius, cuius collationem ad margines Pulmannianae editionis adscriptam Casaubonus a. 1595 accepit et ego beneficio C. L. Steigeri V. C. bibliothecae Bernensis praefecti domi habui. Deinde a. 1610 Casaubonus librum ipsum a Paulo Petavio commodatum inspexit. Postea Isaaci Vossii collatio, quae Leidae asservatur, et Burmanno et Oudendorpio praesto fuit. Nostro saeculo Friderici Aug. Wolf precibus obsecutus Lécluse, deinde suam editionem praeparans Osann, denique a. 1855 ego et amicissimus Iacobus Hunziker diligentissime comparavimus.

His scriptis libris editiones impressae addantur Incerta et Veneta a. 1474, in quibus et ipsis Index desideratur.

36) Difficillima quaestio visa est de Pithoei codice aliquo, quem N. Faber ad M. Senecam rhetorem, Casaubonus in utraque editione, Andreas Schottus in Observationibus humanis p. 28 sqq. Bongarsius in exemplo Bernensi commemoraverunt, nemo vidit. Ea difficultas iam soluta est, postquam Veneta editio a. 1474 e tenebris emersit. Nam ut paucis absolvam rem multis verbis non dignam, a Pithoeo exemplum aliquod impressum conscribillatum fuit collationibus duabus, altera libri Parisini 7773, altera editionis Venetae a. 1474. Eae duae collationes cum a Pithoeo obscure significatae essent, factum est ut qui illo exemplo uterentur modo notás confunderent (sicut cum p. 257, 23 recitarent, p. 266, 2 animos, quae lectiones in Parisino reperiuntur, e Pithoei libro attulerunt) modo Pithoei membranas appellarent quae vetus editio dicenda fuit. De universa re non falso nos iudicasse, comprobent lectiones p. 259, 18 principem Romae, 20 declarare, 32 infantiam; p. 262, 8 rerum Romanarum; p. 266, 19 militaris verna; p. 267, 9 Sic cum Romae nusquam nisi apud Pithoeum et in Veneta editione inventae.

t

Iam collatis inter se libris indice vel praeditis vel destitutis si quis inquisierit, utri universam scriptionem fidelius et integrius referant, hos posteriores multis locis reperiet pariter omnes corruptos ita, ut necessario corrigi debeant et plerumque possint ex prioribus, illos vero, etsi non incorruptos, at tam egregios cognoscet, ut ex alteris certet corrigi possint nusquam 37). Distinguimus igitur duo librorum genera, quorum alterum indice praefixo notabile codices Vaticanos 1518 et 1862, Leidensem, Gudianum, Neapolitanum, praeterea Florentinam editionem complectitur simulque interna sua praestantia commendatur, alterum libros continens Vaticanum 4498, Florentinum, Venetum, Berolinensem, Harleianum, Parisinum cum editionibus Incerta ac Veneta a. 1474 et indice caret et auctoritate. Et indicem quidem per se spectatum ad librorum bonitatem nihil facere, Florentina editio et Vaticanus liber 4498 convincunt, quorum illa indice carens meliori librorum generi, hic indice praeditus deteriori assignandus fuit. Sed facilius hoc argumento tibi persuadebis, deteriores libros omnes ex aliquo exemplo melioris generis iam satis depravato, qualis Vaticanus 4498 est, facta insuper indicis iactura, esse derivatos.

Rem ut paulo diligentius exemplis illustremus, libri Berolinensis Harleianus Parisinus, itemque nisi fallor Vaticanus 4498 et Florentinus, postremo Veneta editio ac plerumque Incerta 3) vocabula omittunt scilicet p. 257, 3 et 259, 15; ila p. 264, 20; eo p. 265, 23; quae p. 268, 17; corrupte praebent p. 263, 15 nuper factum, 26 praesente scire, 31 habuero; p. 264, 30 liberalis antiquus; p. 265,

37) Nam p. 271, 14 incipere, quod solus Parisinus codex habet pro in opere, felici coniecturae deberi Harleianus aperte demonstrat. Obstare videtur locus p. 270, 26 ubi Leid. Gud. ed Flor. a C. habent pro ab; atqui de Vaticanis et Neapolitano nondum constat.

38) Duobus codicibus is qui Incertam editionem paravit usus esse videtur.

14 Scribonia uxoris filia; p. 266, 14 auctoritatem, 37 inde callium vel inde carnium; p. 268, 10 interrupto.

Sed praeter ea vitia, corruptione ut fit latius serpente, libri Harleianus et Parisinus cum editionibus Veneta et fere Incerta haec habent communia: omiserunt p. 259, 20 remoto, p. 261, 24 est; addiderunt p. 268, 31 et 269, 21 et; corrupte scripserunt p. 260, 23 non impensius; p. 261, 8 omni sermone; p. 262, 12 nolo celeri et; p. 267, 11 quamvis se; p. 268, 21 ostendamus; p. 270,10 subiratoque. Tum multis locis tam Berolinensis codex et Veneta editio39), quam Harleianus et Parisinus codex, qui propter similitudinem pro uno haberi possunt, vel una cum editionibus Veneta et Incerta 40) vel soli 11) gravissimos errores admiserunt.

lioribus iudicium

Satis demonstratum esse videtur, id quod docere in- De libris mestituimus, nullam esse posterioris generis auctoritatem. Restant prioris familiae libri bene collati tres, Leidensis Gudianus et Florentina editio, quibus quaenam ratio cum posteriore genere intercedat et quomodo inter se ipsi cohaereant iam videndum est. Et deteriores quidem libri cum nullo bonorum saepius 42) conspirant quam cum Gu

39) E. c. omiserunt p. 257, 15 in urbem, 17 Palatii; p. 265, 11 philosophi, 35 Augusto etiam insinuatus est; p. 268, 18 maiorum et neque; addiderunt p. 257, 21 sunt; p. 263, 3 idem, 14 dicebat; p. 264, 3 aedem etc.

40) Omittunt e. c. inde p. 260, 38; Romam p. 261, 1; Hermam p. 261, 32; praebent p. 261, 22 exemplum pro filium

etc.

41) Exemplis non opus est. Hoc tantum demonstro, Parisinum librum Harleiano aliquanto peiorem esse. Parisinus enim omisit haec: p. 261, 25 notus, p. 264, 22 Latine, p. 265, 33 permansit, p. 266. 31 omnium, p. 267, 7 donec taedio ad studia se contulit, 20 quaedam, p. 270, 11 appellat; idem corrupte exhibet p. 259, 35 patrio, p. 260, 30 principium, p. 266, 27 variis ac, p. 267, 6 Valerius quibus, p. 270, 6 virorum. Quibus vitiis omnibus, si Osanno fldes habenda est, Harleianus codex inquinatus non est.

42) Ceterum notabile exemplum est p. 260, 15 pueri adhuc, quae interpolatio de bonis libris solam editionem Florentinam occupavit.

diano, ut ex simillimo aliquo eius descendisse illi debeant. Namque is solus de tribus p. 260, 25 grammatica, p. 264, 36 superiore, p. 266, 14 verbo, quae vera sunt, cum deterioribus libris servavit; item solus cum illis haec corrupta p. 259, 11 tam, 13 ipsis, 15 alias, p. 264, 5 improbi, p. 271, 16 adoranter, et interpolata p. 262, 38 et, p. 264, 11 domino, et omissum p. 265, 19 puerum ostendit; denique p. 267, 11 omisso in ordine et suppleto ad marginem vocabulo omnes, et p. 268, 14 ubi Latinos habet in ordine, Latine .f. in margine, deteriorum librorum diversitatem facilem reddit explicatu.

De ipsis libris probatae fidei tribus Leidensis minime saepe erroribus turbatus est, sed ne is quidem tam sincerus ut, ubi solus contra reliquos omnes stat, ei maxime concedendum esse videatur. Nam qui eum pro primario habeant et tamquam reliquorum omnium parentem reve reantur, iam nullos hodie esse video, et sane deponenda talis opinio fuit de codice ne semel quidem exscripto. Pontanus igitur omne vitiorum genus librariis consuetum sed raro commisit. Nonnulla festinando depravata ipse emendavit, ut p. 257, 4. 259, 21; 34. 260, 5; 35. 262, 5. 264, 12; 24; 27. 266, 20. 269, 28; quibus locis discipulis, parentum nostrorum, Opimius, duas lilleras, peremptorum, cogimus, et doctrinam, versiculis, exercitanda docentium genera, filium comitatus, absoluta properante calamo scripta ipse ita restituit uti apud nos leguntur. Alia non correxit aperte ab ipso peccata, ut p. 258, 26 Laccus, p. 260, 9 Dionis, p. 261, 14 Varone, p. 263, 10 Crateri, p. 269, 15 anascenas et catascenas, p. 270, 10 Atracino, nec omissum p. 267, 3 qui cum supplevit. Tum coniectando quoque Pontanum indulsisse produnt supra pristinam scripturam addita haec: p. 257, 7 notum est ac, 23retrectarent, 28 Vectius et Q. p. 262, 36 Miretur, p. 265,9 et in iis, p. 266, 20 textrinus, p. 271, 17 adornate ut ne, et p. 262, 31 ubi georgustio a yɛwoya colo terram reponendum esse existimavit. Etiam in libelli titulo verba De viris illustribus liber et Grammatici illustres quin idem addiderit, dubitare non sinunt ea quae infra p. 288 prae

fatus est. Hinc fit ut reliquas quoque diversitates in solo Leidensi libro repertas scribentis vel errore vel arbitrio ortas putem, ideoque in ordinem non receperim. Sunt vero hae: p. 258, 14 Post hos, 29 valuit, 32 diligenter aliquid, p. 259, 13 apparandam, 22 e ludo, p. 260, 37 moxque equo, p. 263, 6 Mirati summum, p. 264, 37 publicaverat, p. 266, 33 pepercisse, p. 268, 3 paululo, 14 conveniant, p. 269, 6 non una, 10 et presse, p. 270, 5 idem mihi, 15 studia, 26 Mancino. Recepi tamen quae vel sine libro recipienda erant: p. 258,4 generque, 8 optimatium, p. 262, 38 cauliculi, p. 270, 38 salsum.

Ad confirmandam codicis Leidensis fidem non raro dubiam atque ancipitem multum Florentina editio confert, multo plus Gudianus codex. Quippe editioni, cuius singularia enumerare non attinet, tam propinqua cum Leidensilibro origo est, ut non raro easdem maculas traxerit, ut p. 257, 24 et celeris, p. 260, 10 Scytobachionis, p. 263, 11 quasi, 17 litterarum omissum, p. 264, 36 inferiore, p. 266, 26 nec ni, p. 267, 17 unum vel, p. 270, 10 ordinarium, 14 el, p. 271, 27 Pisonem personalem, 31 in ispeum erat).

At vero Gudianus codex, idem et optimus et plurima singularia) continens, tam longe a Leidensi distat, ut numquam in vitiis, nisi antiquissimis, conspirent nec nisi vera communia habeant. Gudianum codicem cum ante nos nemo consuluisset, cavendum fuit ne nova 45) eius

43) Etiam cum Berolinensi libro, quod mirandum est, Leidensis lapsus quosdam communes habet, ut p. 260, 38 non omissum, p. 263, 24 et magister Ciceronis, p. 268, 10 non essent.

2

44) Exempla haec sint: p. 257, 17 cum in regione, p. 258, 23 conductum ut multos, 27 quidem docuit ad, p. 261, 13 cum in iudicio, 17 aetatis omissum, p. 262, censebatur. Sic philologus. Quod, 16 cuius, 20 vel ex his, 22 naτà yoαuμatizovs supra versum, 38 et libra, in margine una, p. 263, 35 consuetudinemque, p. 264, 4 fuit, p. 265, 11 Q. atque Sexti, 21 grammaticum quendam Graecum, p. 268, 4 cui omissum, p. 270, 17 eius omissum, p. 271, 26 sua magna invidia.

45) Non dubito quin inventa nunc primum in Gudiano

« IndietroContinua »