Immagini della pagina
PDF
ePub

mus. Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis caussa suum periculum neglexerint, nec stultitia ac temeritate vestra aut imbecillitate animi omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti addicere. An quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine caussa quotidie exerceri putatis? Si illorum nunciis confirmari non potestis omni aditu praesepto; iis utimini testibus, appropinquare eorum adventum, cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consilii est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt: qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus, qui aetate inutiles ad bellum videbantur, vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis caussa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt, iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt;

Cap. LXXVII. Quid-animi] diese Trennung ist in diesem Falle das Gewöhnlichere, vergl. Cap. XLV. p. 269. Cap. XXXVI. p. 262. neglexerint] Coniunctiv Perfecti oder Fut. Exactum? Beides ist denkbar, Nolite-nec] nec nach Zumpt §. 337. (nicht nach §. 774. mit Supplirung von velitis aus nolite): aut würde an sich das Gewöhnlichere sein, ist aber hier vermieden: warum? ac temeritate] ac in negativen Sätzen, s. zu Cap. XXX. p. 257. neque se abdiderat et conspectum fugerat, vergl. Cap. XLVII. An] über die Brachylogie, welche diese Par

P. 270.

tikel gewährt, s. zu Cap. XXXVIII. p. 264. Nam quid illi simile bello fuit? etc.] statt: quanquam illud bellum omnibus, quae ante fuerunt, crudelius fuit, tamen etc. finibus-excesserunt] wie unterscheidet sich finibus excedere von fines excedere? s. Zumpt §. 387.

Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem? Neque enim unquam alia conditione bella gesserunt. Quodsi ea, quae in longinquis nationibus geruntur, ignoratis, respicite finitumam Galliam, quae in Provinciam redacta, iure et legibus commutatis securibus subiecta, perpetua premitur servitute.

LXXVIII. Sententiis dictis constituunt, ut qui valitudine aut aetate inutiles sint bello, oppido excedant atque omnia prius experiantur quam ad Critognati sententiam descendant; illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam conditionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodiis recipi prohibebat.

LXXIX. Interea Commius et reliqui duces, quibus summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius D passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem 111 milia passuum patere demonstravimus, complent, pedestresque copias paullum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurritur his auxiliis visis, fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque pro

=

-

nist woher hier nisi? s.

Cap. LXXVII. quid aliud
Zumpt §. 735. quos - horum] über die Voranstellung
des relativen Satzes s. zu Cap. LXX. p. 285. Beispiele des
Pron. hic beim Relat., s. Cap. XXXIII. XXVII. XIV.

Cap. LXXVIII. excedant - experiantur] Wechsel des Subjects. prohibebat] mit Inf., s. zu Cap. XVII. p. 247.

ductis copiis ante oppidum considunt et proxumam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.

LXXX. Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus atque omnium militum intenti animi pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ii, qui munitionibus continebantur, et ii, qui ad auxilium convenerant, clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. At ii, qui ab Alesia processerant, moesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.

LXXXI. Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedant. Subito cla

sui colli

Cap. LXXX. et laudis cupiditas et timor excitabant] s. Zumpt §. 373. extr. Schulz §. 72. Nr. 2, 3. gendi] s. Zumpt §. 660.

Cap. LXXI. Uno die] ein Tag, ein Jahr u. dergl. wird gewöhnlich durch den Singularis ohne unus ausgedrückt.

more sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proiicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo deturbare reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, administrare. Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus definitus, ad munitiones accedunt; fundis, librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos perterrent. Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur; complura tormentis tela coniiciuntur. At M. Antonius et C. Trebonius Legati, quibus eae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, iis auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.

LXXXII. Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se ipsi stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delapsi transfodiebantur aut ex vallo et turribus transiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta cum lux appeteret, veriti, ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea, quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant, proferunt, priores fossas explent; diutius in iis rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt,

Cap. LXXXI. cognoscere] mit de ist Cäsarianischer Sprachgebrauch, s. zu Lib. I. Cap. XXXV. p. 34. atque educit] sc. eos, aus suis herauszunehmen, entweder nach Zumpt §. 766. vergl. zu Lib. VI. Cap. XXII. p. 219. gentibus attribuunt atque-cogunt zu erklären, oder educit absolut zu fassen. intellexerant] man bemerke die Genauigkeit des Plusquamperfecti, Zumpt §. 504.

Cap. LXXXII. Multis undique] vergl. omnes undique, Lib. VI. Cap. XIII. p. 215.; magnus undique, Lib. VI. Cap. XXXIV. P. 229. proferunt-explent] das Asyndeton wie Lib. I. Cap. XXII. p. 20. subducit-instruit.

quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.

LXXXIII. Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum peritos adhibent; ab his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerant. Haec C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus, Legati, cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum, quae maxumam virtutis opinionem habebant; quid quoque paeto agi placeat, occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur.' lis copiis Versagillaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam meridies appropinquare videretur, ad ea castra, quae supra demonstravimus, contendit, eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae sese pro castris ostendere coeperunt.

LXXXIV. Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces reliquaque, quae eruptionis caussa paraverat, profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis acriter atque omnia tentantur; qua minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nee facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos

cum -cernerentur.

ex

Cap. LXXXIII. virtutis opinio] vergl. zu Cap. LIX. p. 278. videatur] s. zu Cap. LXXVI. p.290. pugnaretur - labore sese reficere] s. zu Cap. cum- videretur] s. Zumpt §. 751. vergl. Cap. LIV. p. 274.

XXXII. p. 258.

« IndietroContinua »