Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

-IN

L. CATILINAM

-ORATIO PRIMA

-HABITA IN SENATU.

1. QUOUSQUE tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? Quamdiu etiam furor iste tuus [nos] eludet? Quem ad finem sese effrenata jactabit audacia? Nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic 5 munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam jam horum omnium conscientia teneri conjurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, 10 quem nostrum ignorare arbitraris ? 2. O tempora! O mores! Senatus hæc intelligit, consul videt: hic tamen vivit. Vivit ? Immo vero etiam in senatum venit: fit publici consilii particeps: notat et designat oculis ad cædem unum-quemque nostrum. Nos autem, viri fortes, satisfa- 15 cere reipublicæ videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci jussu consulis jampridem oportebat; in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes jamdiu machinaris. 3. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maxímus, Ti. Gracchum mediocriter labe- 20 factantem statum rei-publicæ privatus interfecit: Catilinam orbem terræ cæde atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua prætereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Mælium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re 25 publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave: non

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

deest rei-publicæ consilium, neque auctoritas hujus ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus. + II.

[ocr errors]

4. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res-publica detrimenti caperet. Nox nulla 5 intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus clarissimo patre avo majoribus; occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus-consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa. res publica. Num unum diem postea L. Saturninum tri10 bunum plebi, et C. Servilium prætorem, mors ac rei-publicæ pœna remorata est? At vero nos vicesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim hujusmodi senatus consultum, verumtamen inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum: quo ex senatuś 15 consulto confestim interfectum te esse, Catilina, convenit.

229

Vivis et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, Patres conscripti, me esse clementem; cupio in tantis rei publicæ periculis me non dissolutum videri: sed jam me ipsum inertiae nequitiæque condemno. (205. Castra sunt in Italia contra rem publicam in Etruriæ faucibus collocata: crescit in dies singulos hostium numerus: eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus intestinam aliquam quotidie perniciem rei publicæ molientem. Si te 25 jam, Catilina, comprehendi, si interfici jussero: credo, erit verendum mihi, ne non hoc potius omnes boni serius a me, quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod jampridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor, ut faciam. Tum denique interficiam te, 30 quum jam nemo tam improbus, tam perditus, tam tuį similis inveniri poterit, qui id non jure factum esse fateatur. 6. Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives: sed vives ita, ut vivis, multis meis et firmis præsidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. Mul35 torum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc

[ocr errors]

fecerunt, speculabuntur atque custodient.

III. Etenim quid est, Catilina, quod jam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetus nefarios nec ..privata domus parietibus continere voces conjurationis [tua] 40 potest? Si illustrantur, si erumpun: Muta jam

istam mentem, mihi crede: obliviscere cadis atque incendiorum. Teneris undique: luce sunt clariora nobis tua consilia omnia quæ jam mecum licet recognoscas. 7.2. Meministine me ante diem XII. Kalendas Novembres dicere

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

is saud A clause connected contains the assertion If some other pursen

Cvit

in senatu, fore in armis certo die, qui dies futurus esset ́ante diem VI. Kal. Novembres, C. Mallium, audacia satellitem atque administrum tuæ ? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem 5. in senatu, cædem te optimatium contulisse in ante diem V. Kalendas Novembres, tum, quum multi principes civitatis 133. Roma non tam sui conservandi, quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis præsidiis, mea diligentia circumclusum, 10 commovere te contra rem publicam non potuisse, quum tu, discessu ceterorum, nostra tamen, qui remansissemus, cæde 2 contentum te esse dicebas? 8. Quid? Quum tu te Præneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres: sensistine illam coloniam meo jussu 15 meis præsidiis custodiis vigiliisque esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.

Sub. Pau

V. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem jam intelliges multo me vigilare acrius ad salutem 20 quam te ad perniciem rei publicæ. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Læcæ domum convenisse eodem complures ejusdem amentia scelerisque socios." Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse] hic in senatu 25 quosdam, qui tecum -una fuerunt. 9. O dii immortales ! ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus? Hic, hic sunt, nostro in numero, Patres conscripti, in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de hujus 30. urbis atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hosce ego video consul, et de re-publica sententiam rogo! Et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero! The Fuisti igitur apud Læcam illa nocte, Catilina: distribuisti partes Italiæ statuisti, quo quemque proficisci placéret: 35 delegisti, quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres ; descripsisti urbis partes ad incendia; confirmasti te ipsum

pught. Lus

}

jam esse exiturum dixis
dixisti paullulum tibi esse etiam nunc
moræ, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Ro-
mani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte 40
paullo ante lucem me in meo. lectulo interfecturos esse pol-
licerentur. 10. Hæc ego omnia, vixdum etiam coetu vestro
dimisso, comperi: domum meam majoribus præsidiis mu-
nivi atque firmavi: exclusi eos, quos tu mane ad me saluta-

all

Subing in
um follow being of motion and ser
HG stien

;

[ocr errors]

ben.. 264.6

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

IN CATILINAM, CAP. IV.

[ocr errors]
[ocr errors]

-11

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

12

ORATIO I. }

Plu. Suo.

243.2tum miseras, quum illi ipsi venissent, quos ego jam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse prædi

xeram.

Mix

V. Quæ quum ita sint, Catilina, perge, quo cœpisti: 5 egredere aliquando ex urbe: patent portæ proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Malliana castra desi162.4 derant. Educ tecum etiam omnes tuos: si minus, quam / 27 plurimos. Purga urbem. Magno me metu liberabis, dum14.2 modo inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari 10 jam diutius non potes: non feram, non patiar, non sinam. 11. Magna diis immortalibus habenda est atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, gratia, quod hanc tam tetram, tam horribilem tamque infestam rei publicæ pestem toties jam effugimus. Non est sæpius in uno 15 homine summa salus periclitanda, rei publicæ. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me præsidio, sed privata diligentia defendi. Quum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos ne20 farios amicorum præsidio et copiis, nullo tumultu publice concitato: denique, quotiescunque, me 'petisti, per me tibi 23 obstiti: quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicæ esse conjunctam. Nunc jam aperte rem publicam universam petis: templa deorum immortalium, 25 tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium ac vastitatem vocas.

[ocr errors]

12. Quare, quoniam id, quod est primum et quod hujus
imperii disciplinæque majorum propium est, facere nondum 2
audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad
30 communem salutem utilius. Nam, si te interfici jussero,
residebit in re publica reliqua conjuratorum manus; sin tu
(quod te jamdudum hoctor) exieris, exhaurietur ex urbe
tuorum comitum magic perniciosa sentina rei publicæ.
13. Quid est, Catilina? Num dubitas id me imperante fa-
35 cere, quod jam tua sponte faciebas? Exire ex urbe jubet
consul hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non
jubeo: sed si me consulis, suadeo.

VI. Quid est enim, Catilina, quod te jam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est extra istam conjura40 tionem perditorum hominum, qui te non metuat; nemo, qui non oderit. Quæ nota domestica turpitudinis non inusta vitæ tuæ est ? [Quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ ?] Quæ libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit?

liv :1

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

8.

Cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irre- 24" tisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem X prætulisti? 14. Quid vero? Nuper, quum morte superioris 223 uxoris,novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? Quod ego præ-5-termitto, et facile patior sileri; ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur Prætermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties: ad illa venio, quæ 32 25 non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad do- 10 mesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. 15. Potestne tibi hæc lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, quum scias horum esse neminem, qui nesciat te pridie, Kalendas Januarias Lepido 15 3. et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo? Manum 275.2 consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse? Sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac jam illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non 20 multa post commissa) quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es! Quot ego tuas petitiones ita conjectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! [Nihil agis], nihil assequeris, [nihil moliris], neque tamen conari ac velle de- 25 sistis. 16. Quotiens tibi jam extorta est sica ista de manibus! Quotiens vero excidit casu aliquo et elapsa est! [Tamen ea carere diutius non potes]: quæ quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.

30

VII. Nunc vero, quæ tua est ista vita? Sic enim jam
tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo,
sed ut misericordia, quæ tibi nulla debetur.
Venisti paullo
ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex
tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum 35
memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam,
quum sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? Quid?
Quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod,
omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti
fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum 40
nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo hoc tibi
ferendum putas? 17. Servi mehercule mei si me isto pacto
metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam re-
linquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? Et,

#fee

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »