Immagini della pagina
PDF
ePub

si me meis civibus injuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me adspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, quum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium justum et jam diu 5 tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum adspectum præsentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quæ communis est omnium nostrum parens, odit 10 ac metuit et jamdiu te nihil judicat nisi de parricidio suo cogitare. Hujus tu neque auctoritatem verebere nec judicium sequere nec vim pertimesces? 18. Quæ tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: "Nullum jam aliquot annis facinus exstitit nisi per te; nullum flagi15 tium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negligendas leges et quæstiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me 20 totam esse in metu propter unum te, quidquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere 25 desinam.">

T

VIII. 19. Hæc si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid? Quod tu te ipse in custodiam dedisti? Quod vitandæ suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti ? A 30 quo non receptus, etiam ad me venire ausus es atque, ut domi meæ te asservarem, rogasti. Quum a me quoque id responsi tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod iisdem monibus contineremur, ad Q. Metellum prætorem venisti. 35 A quo repudiatus, ad sodalem tuum, virum optimum, M. Marcellum demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui 40 se ipse jam dignum custodia judicarit? 20. Quæ quum ita sint, Catilina, dubitas, si emori æquo animo non potes, abire in aliquas terras, et vitam istam, multis suppliciis justis debitisque ereptam, fugæ solitudinique mandare?

66

Refer, inquis, ad senatum :" id enim postulas, et, si hic

(

[ocr errors]

ordo sibi placere decreverit te ire in exsilium, obtempera-
turum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis
moribus sed tamen faciam, ut intelligas, quid hi de te
sentiant. Egredere ex urbe, Catilina: libera rem publicam
metu: in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. 5
Quid est, Catilina? Ecquid attendis, ecquid animadvertis
horum silentium ? Patiuntur, tacent. Quid exspectas
auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum
perspicis 21. At si hoc idem huic adolescenti optimo,
P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello dixissem, jam mihi 10
consuli hoc ipso in templo jure optimo senatus vim et manus
intulisset. De te autem, Catilina, quum quiescunt, probant,
quum patiuntur, decernunt, quum tacent, clamant. Neque
hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vi-
lissima: sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque 15
optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant sena-
tum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere
et voces paullo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix
abs te jamdiu manus ac tela contineo, eosdem facile addu-
cam, ut te hæc, quæ jampridem vastare studes, relinquen- 20
tem usque ad portas prosequantur.

IX. 22. Quamquam quid loquor? Te ut ulla res frangat? Tu ut unquam te corrigas? Tu ut ullam fugam meditere? Tu ut ullum exsilium cogites? Utinam tibi 263 istam mentem dii immortales duint! Tametsi video, si mea 25 voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, si minus in præsens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. :14 Sed est tanti; dummodo ista privata sit calamitas et a rei 243.2 publicæ periculis sejungatur. Sed tu ut vitiis tuis commo- 30 veare, ut legum pœnas pertimescas, ut temporibus rei pu141.15 blicæ cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. 23. Quamobrem, ut sæpe jam dixi, proficiscere: ac, si mihi inimico, ut prædicas, tuo con- 35 flare vis invidiam, recta perge in exsilium: vix feram sermones hominum, si id feceris; vix molem istius invidiæ, si in exsilium jussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi et gloriæ mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu; confer te ad Mallium; concita perditos 40 cives; secerne te a bonis, infer patriæ bellum; exsulta impio latrocinio, ut a me non ejectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris. 24. Quamquam quid ego te invitem, a quo jam sciam esse præmissos, qui tibi ad Forum Aure

[ocr errors]

lium præstolarentur armati? Cui sciam pactam et constitutam cum Mallio diem? A quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido ac funestam futuram, cui domi tuæ sacrarium scelerum 5 tuorum constitutum fuit, sciam esse præmissam? Tu ut illa carere diutius possis, quam venerari ad cædem proficiscens solebas? a cujus altaribus sæpe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?

X. 25. Ibis tandem aliquando, quo te jampridem tua 10 ista cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat. Neque enim tibi hæc res affert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Nunquam tu non modo otium, W sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es 15 ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis, conflatam improborum manum. 26. Hic tu qua lætitia perfruere? Quibus gaudiis exsultabis? Quanta in voluptate bacchabere, quum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis? Ad 20 hujus vitæ studium meditati sunt illi, qui feruntur, labores tui: jacere humi non modo ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum; vigilare non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum. Habes, ubi ostentes illam tuam præclaram patientiam famis, frigo25 ris, inopiæ rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties. 27. Tantum profeci [tum], quum te a consulatu reppuli, ut exsul potius tentare quam consul vexare rem publicam posses atque ut id, quod esset abs te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nomi

30 naretur.

XI. Nunc, ut a me, Patres conscripti, quandam prope justam patriæ querimoniam detester ac deprecer, percipite, quæso, diligenter, quæ dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quæ mihi 35 vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: "M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, evocatorem servo40 rum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? 28. Quid tandem te impedit? Mosne majorum? At persæpe etiam privati in

hac re publica perniciosos cives morte multarunt. An .. leges, quæ de civium Romanorum supplicio rogatæ sunt? At nunquam in hac urbe ii, qui a re publica defecerunt, jus civium jura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Præclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te ho- 5 minem per te cognitum, nulla commendatione majorum tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicujus periculi metum salutem civium tuorum negligis. 29. Sed, si quis est invidiæ metus, num est vehementius severitatis ac for- 10 titudinis invidia quam inertiæ ac nequitiæ pertimescenda? An quum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiæ incendio conflagraturum?"

XII. His ego sanctissimis rei publicæ vocibus et eorum 15 hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicarem, Patres conscripti, Catilinam morte multari, unius usuram horæ gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si summi viri · et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et 20 superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiæ mihi in posteritatem redundaret. Quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute 25 partam gloriam, non invidiam putarem. 30. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quæ imminent, non videant, aut ea, quæ vident, dissimulent: qui spem Catilinæ mollibus sententiis aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt: quorum auctoritatem secuti 30 multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quo intendit, in Malliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam, neminem tam improbum, qui non fa- 35 teatur, Hoc autem uno interfecto intelligo hanc rei publica pestem paullisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse. Quod si se ejecerit secumque suos eduxerit, et eodem ceteros undique collectos naufragos aggregaverit, exstinguetur atque delebitur non modo hæc tam adulta rei 40 publicæ pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII. 31. Etenim jamdiu, Patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur, sed nescio quo

18

ORATIO I. IN CATILINAM.

pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciæ maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati: periculum au5 tem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicæ. Ut sæpe homines ægri morbo gravi, quum æstu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque afflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, rele10 vatus istius poena vehementius vivis reliquis ingravescet. 32. Quare secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod sæpe jam dixi, secernantur a nobis, desinant insidiari domi suæ consuli, circumstare tribunal prætoris urbani, obsidere cum gladiis 15 curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cujusque, quid de re publica sentiat. Polliceor vobis hoc, Patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam 20 in omnibus bonis consensionem, ut Catilinæ profectione omnia patefacta illustrata, oppressa vindicata esse videatis.

33. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicæ salute et cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, profici25 scere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu, Juppiter, qui iisdem, quibus hæc urbs, auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] ar30 cebis: et homines bonorum inimicos, hostes patriæ, latrones Italiæ, scelerum fœdere inter se ac nefaria societate conjunctos æternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

[merged small][merged small][ocr errors]
« IndietroContinua »