Immagini della pagina
PDF
ePub

ጎሊ

IN

L. CATILINAM

SECUNDA

AD

QUIRITES ORATIO.

I. 1. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriæ nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem, ex urbe vel ejecímus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. 5 Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hujus belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra dome- 10 sticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, quum est ex urbe depulsus. Palam jam cum hoste, nullo impediente, bellum justum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, quum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. 2. Quod vero 15 non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit quanto tandem illum mærore esse afflictum et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratusque est et se perculsum atque ab- 20 jectum esse sentit et retorquet oculos profecto sæpe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget; quæ quidem mihi lætari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

II. 3. At si quis est talis, quales esse omnes oportebat, 25 qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius, quam emiserim; non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio affectum jampridem oportebat: id- 30

new the

que a me et mos majorum et hujus imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quæ ego deferrem, non crederent? [Quam multos, qui propter stultitiam non putarent?] Quam multos, qui etiam 5 defenderent? [Quam multos, qui propter improbitatem faverent?] Ac si, illo sublato, depelli a vobis omne periculum judicarem, jampridem ego L. Catilinam non modo invidiæ meæ, verum etiam vitæ periculo sustulissem. 4. Sed quum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum pro-. 10 bata, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore, ut ejus socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, quum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelliga15 tis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in prætexta [calumnia] coeperat; Publicium et Munatium, quorum æs alienum contractum in popina nullum rei publicæ motum 20 afferre poterat: reliquit quos viros! quanto ære alieno! quam valentes! quam nobiles !

III. 5. Itaque ego illum exercitum et Gallicanis legionibus et hoc delectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quæ a nobis quotidie comparantur, 25 magno opere contemno, collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum prætoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare in 30 foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire; qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt ti35 mendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur. 6. Video, cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias cædis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse sentiunt ; 40 patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit hi quid exspectant? Næ illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

IV. Quod exspectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte conjurationem contra rem publicam vi

deretis. Nisi vero si quis est, qui Catilinæ similes cum Catilina sentire non putet. Non est jam lenitati locus: severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam : exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via pro- 5 fectus est. Si accelerare volent, ad vesperam consequentur. 7. fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam hujus urbis ejecerit ! Uno mehercule Catilina exhausto relevata mihi et recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille con- 10 6. ceperit? Quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quæ mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina 15 non familiarissime vixisse fateatur? Quæ cædes per hosce annos sine illo facta est? Quod nefarium stuprum non per illum? 8. Jam vero quæ tanta unquam in ullo homine juventutis illecebra fuit, quanta in illo? Qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, 20 aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo, verum etiam adjuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris, ingentem numerum perditorum hominum collegerat? Nemo non modo Romæ, sed [nec] ullo in angulo totius Italiæ op- 25 pressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris fœdus adsciverit. +

V. 9. Atque ut ejus diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paullo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinæ esse fateatur ; 30 nemo in scena levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus frigori et fami et siti et vigiliis perferendis, fortis ab istis prædicabatur, quum industriæ subsidia atque instrumenta virtutis in libidine auda- 35 ciaque consumerentur. 10. Hunc vero si secuti erunt sui comites; si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges: o nos beatos, o rem publicam fortunatam, o præclaram laudem consulatus mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanæ audaciæ ac tole- 40 randæ nihil cogitant nisi cædes, nisi incendia, nisi rapinas: patrimonia sua profuderunt: fortunas suas obligaverunt : res eos jampridem, fides nuper deficere cœpit: eadem tamen illa, quæ erat in abundantia, libido permanet. Quod

[ocr errors]
[ocr errors]

si in vino et alea comissationes solum et scorta quærerent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi. Hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dor5 mientes vigilantibus ? Qui mihi accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis cædem bonorum atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum aliquod et pœnam 10 jamdiu improbitati, nequitiæ, sceleri, libidini debitam aut instare jam plane aut certe appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio quod tempus, sed multa secula propagarit rei publiсӕ. Nulla est enim natio, quam pertimescamus; nullus 15 rex, qui bellum populo Romano facere possit. Omnia sunt

11.

externa unius virtute terra marique pacata: domesticum bellum manet; intus insidiæ sunt, intus inclusum periculum est; intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est. Huic ego me bello ducem 20 profiteor, Quirites; suscipio inimicitias hominum perditorum. Quæ sanari poterunt, quacunque ratione sanabo: quæ resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente permanent, ea, quæ merentur, exspectent. 25 VI. 12. At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me in exsilium ejectum esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos ejicerem, qui hæc loquuntur. Homo videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium jussus est, 30 paruit, ivit. Hesterno die, quum domi meæ pæne interfectus essem, senatum in ædem Jovis Statoris convocavi; rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo quum Catilina venisset, quis eum senator appellavit? quis salutavit? quis denique ita adspexit ut perditum civem, ac non potius ut 35 importunissimum hostem? Quin etiam principes ejus ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque inanem reliquerunt. 13. Hic ego vehemens ille consul, qui verbo cives in exsilium ejicio, quæsivi a Catilina, nocturno conventu apud M. Læcam fuisset necne. 40 Quum ille, homo audacissimus, conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera; quid ea nocte egisset, quid proxima constituisset, quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta, edocui. Quum hæsitaret, quum teneretur, quæsivi, quid dubitaret proficisci eo, quo jampridem para

[ocr errors]

L

ret: quum arma, quum secures, quum fasces, quum tubas, quum signa militaria, quum aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium scelerum domi suæ fecerat, scirem esse præmissam. 14. In exsilium ejiciebam, quem jam ingressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Mallius iste 5+ centurio, qui in agro Fæsulano castra posuit, bellum populo Romano suo nomine indixit; et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant et ille ejectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in hæc castra conferet.

VII. O conditionem miseram, non modo administrandæ, 10 verum etiam conservandæ rei publicæ! Nunc, si L. Catilina consiliis laboribus periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit, sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciundi abjecerit, ex hoc cursu sceleris et belli iter ad fugam atque in exsilium converterit, 15 + non ille a me spoliatus armis audaciæ, non obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus, sed indemnatus, innocens, in exsilium ejectus a consule vi et hominis esse dicetur: et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, 20 sed crudelissimum tyrannum existimari velint. 15. Est mihi tanti, Quirites, hujus invidiæ falsæ atque iniquæ tempestatem subire, dummodo a vobis hujus horribilis belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane ejectus esse a me, dummodo eat in exsilium. Sed mihi credite, non est 25 iturus. Nunquam ego a diis immortalibus optabo, Quirites, invidiæ meæ levandæ causa, ut L. Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis; sed triduo tamen audietis: multoque magis illud timeo, ne mihi sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius, quam 30 quod ejecerim. Sed quum sint homines, qui illum, quum profectus sit, ejectum esse dicant, iidem, si interfectus esset, quid dicerent? 16. Quamquam isti, qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur, quam verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Mallium 35+ quam ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, nunquam ante cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exsulem vivere. Nunc vero, quum ei nihil adhuc præter ipsius voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est, 40 optemus potius, ut eat in exsilium, quam queramur.

VIII. 17. Sed cur tamdiu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui jam fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his, qui

#See

« IndietroContinua »