Immagini della pagina
PDF
ePub

II. Nam tum, quum ex urbe Catilinam ejiciebam (non enim jam vereor hujus verbi invidiam, quum illa magis sit timenda, quod vivus exierit), sed tum, quum illum extermi- * nari volebam, aut reliquam conjuratorum manum simul exituram aut eos, qui restitissent, infirmos,sine illo,ac debiles 5 fore putabam. 4. Atque ego, ut vidi, quos maxime furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romæ remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi, ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem: ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem 10 sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti vestræ provideretis, quum oculis maleficium ipsum videretis. 5. Itaque ut comperi legatos Allobrogum, belli Transalpini et tumultus. Gallici excitandi causa, a P. Lentulo esse sollicitatos eosque 15 in Galliam ad suos cives eodemque itinere cum literis mandatisque ad Catilinam esse missos, comitemque iis adjunctum T. Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas literas, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat difficillimum, quodque ego semper optabam a diis immortalibus, 20 ut tota res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprehenderetur. Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum, prætores, fortissimos atque amantissimos rei publicæ viros, ad me vocavi; rem omnem exposui; quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia 25 de re publica præclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, quum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis. inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cu- 30 jusquam suspicione multos fortes viros eduxerunt, et ego ex præfectura Reatina complures delectos adolescentes, quorum opera utor assidue in re publica, præsidio cum gladiis miseram. 6. Interim tertia fere vigilia exacta, quum jam pontem Mulvium magno comitatu legati Allobrogum ingredi 35 inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res erat prætoribus nota solis; ignorabatur a ceteris.

III. Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quæ erat commissa, sedatur. Literæ, quæcunque erant in eo 40 comitatu integris signis prætoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, quum jam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem Cimbrum Gabinium statim ad me nihil dum suspicantem

vocavi.

[ocr errors]

Deinde item arcessitur L. Statilius et post eum [C.] Cethegus. Tardissime autem Lentulus venit, credo quod in literis his dandis præter consuetudinem proxima nocte vigilaverat. 7. Quum vero summis et clarissimis 5 hujus civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane convenerant, literas a me prius aperiri, quam ad senatum referri placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus injectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo publico non ad consilium publicum 10 rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea, quæ erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicæ periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. 8. Atque interea statim admonitu Allobrogum C. 15 Sulpicium prætorem, fortem virum, misi, qui ex ædibus Cethegi, si quid telorum esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit.

IV. Introduxi Volturcium sine Gallis: fidem ei publicam jussu senatus dedi; hortatus sum, ut ea, quæ sciret, sine 20 metu indicaret. Tum ille dixit, quum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et literas, ut servorum præsidio uteretur et ad urbem quam primum cum exercitu accederet: id autem eo consilio, ut, quum urbem ex omnibus partibus, quemadmodum de25 scriptum distributumque erat, incendissent cædemque infinitam civium fecissent, præsto esset ille, qui et fugientes exciperet et se cum his urbanis ducibus conjungeret. 9. Introducti autem Galli jus jurandum sibi et literas a Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datas esse dixerunt, atque 30 ita sibi ab his et a L. Cassio esse præscriptum, ut equitatum in Italiam quam primum mitterent: pedestres sibi copias non defuturas; Lentulum autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis esse se tertium illum Cornelium, ad quem regnum hujus urbis atque imperium 35 pervenire esset necesse ; Cinnam ante se et Sullam fuisse; eundemque dixisse fatalem hunc esse annum ad interitum hujus urbis atque imperii, qui esset decimus annus post Virginum absolutionem, post Capitolii autem incensionem vicesimus. 10. Hanc autem Cethego cum ceteris contro40 versiam fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis cædem Saturnalibus fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur.

V. Ac, ne longum sit, Quirites, tabellas proferri jussimus, quæ a quoque dicebantur datæ. Primum ostendimus Ce

11.15.

thego signum; cognovit. Nos linum incidimus; legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo, sese, quæ eorum legatis confirmasset, facturum esse: orare, ut item illi facerent, quæ sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paullo ante aliquid tamen de gladiis ac 5 sicis, quæ apud ipsum erant deprehensæ, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis literis debilitatus atque abjectus, conscientia convictus, repente conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et signum et manum suam. Recitatæ sunt tabellæ 10 in eandem fere sententiam: confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quæsivi, cognosceretne signum. Annuit. +Est vero, inquam, notum signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos: quæ quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit." Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque literæ. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto jam indicio exposito atque edito, surrexit; quæsivit a Gallis, quid sibi esset cum iis; quamobrem do- 20 mum suam venissent; itemque a Volturcio. Qui quum illi breviter constanterque respondissent, per quem ad eum quotiensque venissent, quæsissentque ab eo, nihilne secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens, quanta conscientiæ vis esset, ostendit. Nam, quum 25 id posset infitiari, repente præter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi, impudentia, qua superabat omnes, improbitasque defecit. 12. Volturcius vero subito 30 Titeras proferri atque aperiri jussit, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus, tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autem scriptæ sine nomine, sed ita: "Qui sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita 35 quem in locum sis progressus, et vide, quid jam tibi sit necesse. Et cura, ut omnium tibi auxilia adjungas, etiam infimorum Gabinius deinde introductus, quum primo impudenter respondere cœpisset, ad extremum nihil ex iis, quæ Galli insimulabant, negavit. 13. Ac mihi quidem, 40 Quirites, quum illa certissima sunt visa argumenta atque indicia sceleris, tabellæ, signa, manus, denique unius cujusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, vultus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur,

sic furtim nonnunquam inter se adspiciebant, ut non jam ab aliis indicari, sed ipsi a se viderentur.

VI. Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re publica quid fieri placeret. Dictæ sunt 5 a principibus acerrimæ ac fortissimæ sententiæ, quas senatus sine ulla varietate est consecutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit, exponam. 14. Primum mihi gratiæ verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, 10 providentia mea res publica maximis periculis sit liberata; deinde L. Flaccus et C. Pomptinus, prætores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac jure laudantur: atque etiam viro forti, collega meo, laus impertitur, quod eos, qui hujus conjurationis participes fuissent, a suis et rei 15 publicæ consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P. Lentulus, quum se prætura abdicasset, in custodiam traderetur: atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendæ urbis depoposcerat: in M. Cæparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam esse attribu20 tam erat indicatum: in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Fæsulas L. Sulla deduxit: in Q. Manlium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus: in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse 25 constabat. 15. Atque ea lenitate senatus usus est, Quirites, ut ex tanta conjuratione tantaque vi ac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum pœna, re publica conservata reliquorum mentes sanari posse arbitraretur. Atque etiam supplicatio diis immortalibus pro 30 singulari eorum merito meo nomine decreta est, Quirites; quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit et his decreta verbis est, QUOD URBEM INCENDIIS, CÆDE CIVES, ITALIAM BELLO LIBERASSEM. Quæ supplicatio si cum ceteris supplicationibus conferatur, Quirites, hoc 35 intersit, quod ceteræ bene gesta, hæc una conservata re publica constituta est. Atque illud, quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactus indiciis et confessionibus suis, judicio senatus non modo prætoris jus, verum etiam civis amiserat, 40 tamen magistratu se abdicavit: ut, quæ religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, prætorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

VII. 16. Nunc, quoniam, Quirites, sceleratissimi peri

culosissimique belli nefarios duces captos jam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnes Catilinæ copias, omnes spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego quum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse 5 P. Lentuli somnum, nec L. Cassii adipes, nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex his omnibus, sed tamdiu, dum manibus urbis continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, tentare, sollicitare poterat, audebat; erat ei consi- 10 lium ad facinus aptum; consilio autem neque lingua neque manus deerat; jam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat; neque vero, quum aliquid mandaverat, confectum putabat. Nihil erat, qudo non ipse obiret,occurreret, vigilaret, laboraret; frigus,sitim famem ferre 15 poterat. 17. Hunc ego hominem tam acrem, tam paratum, tam audacem, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem, nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem (dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a cervicibus ves- 20 tris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicæ denuntiavisset nec commisisset, ut signum, ut literæ suæ testes manifesti seeleris deprehenderentur. Quæ nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in privata domo furtum unquam sit tam palam 25 inventum, quam hæc in tota re publica conjuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus ejus consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos unquam, 30 quum ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.

VIII. 18. Quamquam hæc omnia, Quirites, ita sunt a me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio et gesta et provisa esse videantur. Idque quum conjectura 35 consequi possumus, quod vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum vero ita præsentes his temporibus opem et auxilium nobis tulerunt, ut eos pæne oculis videre possemus. Nam, ut illa omittam, visas nocturno tempore ab occidente faces ardoremque cœli, ut 40 fulminum jactus, ut terræ motus ceteraque, quæ tam multa nobis consulibus facta sunt, ut hæc, quæ nunc fiunt, canere dii immortales viderentur: hoc certe, Quirites, quod sum dicturus, neque prætermittendum neque relinquendum est.

*from Noaca, Ten

« IndietroContinua »