Mnemosyne Leiden, Volume 17

Copertina anteriore
E.J. Brill, 1889
 

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 41 - Caesar interpellat: se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
Pagina 416 - F. 2«Prohibere comitia dicitur 'vitiare diem morbo', qui vulgo quidem maior^e^, ceterum ob id ipsum 'comitialis' appellatur. Cato in ea oratione quam scribsit de sacrilegio5 commisso: "Domi cum anspicamus, honorem me dium 6 immortalium velim habuisse. Servi, ancillae, si quis eorum sub centone crepuit, quod ego non sensi, nullum mihi vitium facit. Si cui ibidem servo aut ancillae dormienti evenit, quod comitia prohibere solet, ne is quidem mihi vitium facit".
Pagina 269 - LL vii. 7, eius templi partes quattuor dicuntur, sinistra ab oriente, dextra ab occasu, antica ad meridiem, postica ad septentrionem.
Pagina 157 - Ideo enim peior est. Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant: argumentum pessimi turba est. Quaeramus ergo, quid optimum factu sit, non quid usitatissimum, et quid nos in possessione felicitatis aeternae constituât, non quid vulgo, veritatis pessimo interpreti, probatum sit.
Pagina 430 - L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium collocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet...
Pagina 70 - Nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri.
Pagina 63 - ... quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
Pagina 172 - Lavinii multitudine florentem iam, ut turn res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit; novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.
Pagina 273 - Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab Oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit, signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant (tenebant), animo finivit; turn lituo in laevam manum translato dextra in caput Numae imposita precatus sie est — 1).
Pagina 113 - Exceptio jurisjurandi non tantum si ea actione quis utatur, cujus nomine •exegit jusjurandum, opponi débet, sed etiam si alia, si modo eadem quaestio in hoc judicium deducatur, forte si ob actionem mandati negotiorum gestorum societatis ceterasque similes jusjurandum exactum sit, deinde ex isdem causis certum condicatur, quia per alteram actionem altera quoque consumitur.

Informazioni bibliografiche