Immagini della pagina
PDF
ePub

"entes difficile curabiles." Continuo subjungitur Toλvoρúλantos ille locus de duabus in Christo naturis; Εἷς ἰατρός ἐστιν σαρκικός τε καὶ πνευματικὸς, γεννητὸς καὶ ἀγέννητος, ἐν σαρκὶ γενόμενος Θεός, ἐν θανάτῳ ζωὴ ἀληθινὴ, καὶ ἐκ Μαρίας, καὶ ἐκ Θεοῦ. i. e. " Unus est Medicus "carnalis et spiritualis, factus et non factus, in carne "Deus, in morte vita vera, et ex Maria, et ex Deo." Immediate vero sequitur, Μή οὖν τις ὑμᾶς ἐξαπατάτω. i. e. “Ne igitur quis vos seducat," scil. a veritate proxime exposita de duplici Servatoris nostri natura. Itaque satis manifestum est, hæreticos, quos ferit Ignatius, apostolicam de Christo Beavρány doctrinam negasse; eosque propterea virum apostolicum, tanquam canes rabidos, latenter mordentes, ac lethale dogmatis sui virus animis hominum ingerentes, fugiendos omnino ab omnibus, qui saluti suæ consultum vellent, censuisse.

Cæterum et illud quoque observandum est, virum sanctum, postquam dixisset hæreticos istos duodepaTEUTOVs, difficile sanabiles, hoc est, summo in periculo atque æternæ salutis suæ discrimine fuisse, continuo dicti ejus hanc rationem subjicere; "Unus est "Medicus carnalis et spiritualis, factus et non fac

"tus, &c." q. d. Nulla est hominibus salus, nisi per

unicum animarum Medicum, Christum Deum et hominem, Deum inter hominemque Mediatorem; at isti hujusmodi Medicum et Mediatorem nullum agnoscunt, nullum volunt; itaque plane deplorata est ipsorum salus, nisi scil. ab hæresi sua tandem serio resipiscant, ac Deum Filium pro sua salute incarnatum atque hominem factum amplectantur, atque omni obsequio venerentur.

• Vide Defens. Fid. Nic. II. 2, 6. [p. 114.]

7

66

Idem postea in eadem Epistola, rursus eosdem hæreticos hominum perditissimis deteriores pronuntiat, ipsos cum eorum sectatoribus gehennæ flammis addicit, ac denique dogma ipsorum diabolicam doctrinam appellat. Verba ejus sunt, Μὴ πλανᾶσθε ἀδελφοί μου. οἱ οἰκοφθόροι βασιλείαν Θεοῦ οὐ κληρονομήσουσιν. εἰ οὖν οἱ κατὰ σάρκα ταῦτα πράσσοντες ἀπέθανον, πόσῳ μᾶλλον ἐὰν πίστινα Θεοῦ ἐν κακῇ διδασκαλίᾳ φθείρῃ, ὑπὲρ ἧς Ἰησοῦς Χριστὸς ἐσταυρώθη; ὁ τοιοῦτος ῥυπαρὸς γενόμενος εἰς τὸ πῦρ τὸ ἄσβεστον χωρήσει, ὁμοίως καὶ ἀκούων αὐτοῦ. i. e. “ Ne "erretis, fratres mei; domus corruptores regnum "Dei non hæreditabunt. Si igitur qui secundum "carnem hæc operantur mortui sunt, quanto magis "si quis fidem Dei in mala doctrina corrumpat, pro 66 qua Jesus Christus crucifixus est? Talis inquina"tus factus in ignem inextinguibilem ibit; similiter « et qui audit ipsum.” Et paulo post, Μὴ ἀλείφεσθε δυσωδίαν διδασκαλίας τοῦ ἄρχοντος τοῦ αἰῶνος τούτου. i. e. "Ne ungamini fœtore doctrinæ principis sæculi hujus." Mox vero apostolicam fidem, malæ isti et diabolicæ doctrinæ oppositam, proponit his verbis ; Ὁ γὰρ Θεὸς ἡμῶν Ἰησοῦς ὁ Χριστὸς ἐκυοφορήθη ὑπὸ Μαρίας κατ ̓ οἰκονομίαν Θεοῦ, ἐκ σπέρματος μὲν Δαβὶδ, πνεύματος δὲ ἁγίου. i. e. “ Deus enim noster Jesus Christus con"ceptus est ex Maria secundum dispensationem Dei, "ex semine quidem David, Spiritu autem Sancto." Ideo igitur in seductores et seductos istos intonat, et ignem ipsis inextinguibilem minatur vir alioqui mitissimus, quod primam religionis Christianæ veri

66

d Pag. 26, 27. [§. 16. p. 15.]

• Αl. ἐκκλησίαν. Et sic quidem melius servatur antithesis inter humana habitacula et domum Dei. Usser. [Sed vix opus est ut πίστιν mutemus, si οἰκοφθόροι cum Hesychio machi interpretemur. v. Eurip. Fragm. inc. xlviii.]

tatem, cujus præcipue σrúλos kai édpaíμa esse debet, monente apostolo', omnis vera Christi ecclesia, (ipsam scil. profitendo, suo testimonio tuendo, atque evangelii prædicatione conservando,) nempe magnum illud pietatis mysterium, Deum in carne manifestatum fuisse, convellere niterentur. Qui istam impietatem moliti sunt, duo fuere, Ignatii ætate, hæreticorum genera, sibi invicem non minus quam veritati repugnantium. Alii divinam quandam Servatori nostro naturam attribuentes, humanam prorsus ipsi detraxerunt; Christum putative tantum inter homines ut hominem conversatum, passum ac mortuum fuisse affirmantes; qua in hæresi fuere Simoniani, Menandriani, Saturniniani, aliique, quos propterea omnes δικητὰς et φαντασιαστὰς posterior ætas appellavit. Alii contra humanam tantum in Domino Jesu naturam agnoscebant, ut Cerinthiani et Ebionæi. Utra hæresis perniciosior fuerit, haud facile est dictu; posteriorem certe dignitati personæ Servatoris nostri apertiorem contumeliam intulisse liquet. Utrumque autem hæreticorum genus et in locis citatis, et alibi in Epistolis suis, respexisse Ignatium consentiunt eruditi, et per se manifestum est. Quæ Ignatii loca quisquis legerit, ac sine præjudicio et partium studio expenderit, sane is cum Episcopio nunquam sentiet, aut credet dogma de Jesu Domini nostri vera divinitate in primitiva ecclesia ad salutem creditu necessarium non fuisse judicatum, nedum ecclesiam illam communionem coluisse cum iis qui ipsum negarint ; quod tamen Episcopius ausus est affirmare. Ac de Ignatio hactenus.

2. Justini Martyris (utut ipsum pro sua sententia Episcopius et alii illum secuti, vel nimis imperite, f 1 Tim. iii. 15, 16.

[blocks in formation]

vel minus candide citaverint) de iis, qui Christum Dominum nostrum merum hominem aut creaturam dicerent, idem fuisse judicium, infra commodiori loco liquido ostendam.

3. Interea Ignatio succedat Irenæus. Qui in adolescentia sua Polycarpi apostolorum discipuli assiduus adeo atque diligens auditor fuit, ut in ipsa senectute beatissimi illius viri sermones ac doctrinam firmiter in memoria retinuerit, (quemadmodum ipse testatur in Epistola ad Florinum, apud Euseb. Eccl. Hist. V. 20.) ac proinde facile ab ipso scire potuit, quæ dogmata apostolica ecclesia pro hæreticis habuerit. Ille autem passim in scriptis suis eos, qui Christum eάv@pwπov, verum Deum et verum hominem negabant, juxta cum Ignatio tanquam hæreticos repudiat, atque a salvifica Christi cognitione alienos pronuntiat. Sed verba ipsius de Cerinthianis et Ebionæis clarissima sunt lib. III. 21.8 in ipse initio; "Rursus autem qui nude tantum hominem eum dicunt ex Joseph generatum, perseverantes in ser"vitute pristinæ inobedientiæ moriuntur, nondum "commixti Verbo Dei Patris, neque per Filium "percipientes libertatem, quemadmodum ipse ait, "Si Filius vos manumiserit, vere liberi eritis. Igno"rantes autem eum, qui ex Virgine est Emmanuel, privantur munere ejus, quod est vita æterna; non "recipientes autem Verbum incorruptionis perseve"rant in carne mortali, et sunt debitores mortis, "antidotum vitæ non accipientes." Ubi duplicem errorem attribuit hæreticis istis, quod scil. docuerint, Christum et hominem esse ex hominibus genitum, non ex pura Virgine natum, et merum hominem esse, nihilque præterea. Ob utrumque dogma ipsos [Cap. 19. p. 212.]

66

66

a salute excludit, affirmans, eos 66 perseverantes in "servitute pristinæ inobedientiæ mori, per Filium "non percipere libertatem, privari munere Christi, quod est vita æterna, denique mortis esse debito"res." Sed ideo imprimis tremendam hanc in eos fert sententiam, quod Emmanuel, i. e. Deum nobiscum, ignorarint, quod non receperint Verbum incorruptionis, seu incorruptibile, perseverantes in carne mortali, h. e. divinam incorruptibilem atque immor-talem Christi naturam non agnoverint.

66

.66

His gemina sunt, quæ adversus Ebionæos nominatim disserit, V. 1. "Vani autem et Ebionæi, "unitionem Dei et hominis per fidem non recipien"tes in suam animam." Et paulo post, " Reprobant itaque hi commixtionem vini cœlestis, et solam aquam sæcularem volunt esse, non recipientes "Deum ad commixtionem suam. Perseverantes au"tem in eo qui victus est Adam et projectus est de "Paradiso; non contemplantes, quoniam quemad" modum ab initio plasmationis nostræ in Adam ea quæ fuit a Deo inspiratio vitæ, unita plasmati, "animavit hominem, et animal rationale ostendit, "sic in fine VERBUM PATRIS ET SPIRITUS DEI, .66 ADUNITUS ANTIQUE SUBSTANTIÆ PLASMATIO"NIS ADÆ, viventem et perfectum effecit homi"nem." Quibus addas locum Irenæi a Theodoreto citatum ex IV. 59. ̓Ανακρινεῖ δὲ καὶ τοὺς Ἠβιώνους. πῶς δύνανται σωθῆναι, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἦν, ὁ τὴν σωτηρίαν αὐτῶν ἐπὶ γῆς ἐργασάμενος ; ἢ πῶς ἄνθρωπος χωρήσει εἰς Θεὸν, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἐχωρήθη εἰς ἄνθρωπον ; i. e. “ Judicabit autem” (scil. homo spiritualis) "et Ebionitas. Quomodo possunt "salvari, nisi Deus sit, qui salutem illorum super

eis

[blocks in formation]

8

« IndietroContinua »