Immagini della pagina
PDF
ePub

oppositum, Quisquis vero confessus non fuerit, Jesum esse Filium Dei, Deus in eo non habitat, neque ipse in Deo. Non est autem dubitandum, quin apostolus his verbis confessionem exigat illius Filii Dei, quem ipse ex parte supra in hac Epistola prædicaverat, et plenius in evangelio suo declarat, nempe Filii Dei, qui sit Dei Patris λóyos, qui in principio erat, et apud Deum erat, et Deus ipse erat, per quem omnia facta sunt, &c. Quibus elogiis verum et proprium Dei Filium, ante omnem creaturam ex ipso Deo Patre natum, significari, adversarii, quibuscum nobis nunc controversia est, non diffitentur, atque omnibus, qui in meridiana luce non cæcutiunt, manifestissimum est. Hujusmodi vero Dei Filium Jesum nostrum esse, non confessus est Cerinthus, neque post ipsum Ebion, utroque docente, Jesum merum esse hominem, qui ante Mariam non extiterit ; proinde utrique, apostoli sententia, a Deo alieni erant. Et quia præ aliis maxime tunc cresceret Cerinthi hæresis, ideo apostolus fidem illam, qua creditur Jesum esse Dei Filium, passim in hac Epistola commendat, urget, atque inculcat. Vide præter loca jam allata etiam cap. iii. ver. 23. et v. 10, 11, 12, 13, 20. Hæ autem notæ, nempe quæ in hoc quarto et in secundo hujus Epistolæ capite traduntur, fidelibus apostolicæ ætatis omnino sufficiebant, ad hæreticos omnes, quicunque tunc temporis de persona Servatoris nostri falsa atque impia docuerunt, discernendos. Earum hæc est summa; Omnem doctorem, qui confessus fuerit unum Jesum Christum, verum Dei Filium, propter hominum salutem vere hominem factum, ex Deo esse; (nimirum ea parte, qua id confitetur ac docet, ut recte Estius;) contra pro pseudopropheta atque antichristo habendum esse,

[ocr errors]
[ocr errors]

quisquis hoc confessus non fuerit. Sed iis notis maxime insistit apostolus, quæ hæreticos designent, qui Servatorem nostrum vel verum hominem, vel verum esse Deum negarent; ut notavit Tertullianus de Præscript. adv. Hæres. cap. 33.b his verbis: "In Epistola eos maxime antichristos vocat (Johannes,) qui Christum negarent in carne venisse, et qui non putarent, Jesum esse Filium Dei; illud Marcion," (et ante eum Menander, Saturninus, et alii,) "hoc He"bion vindicavit." Hæc autem ideo fusius persecutus 19 sum, quod hinc non modo ex antiquissimorum Patrum monumentis, sed etiam ex scriptis apostolicis omnibus liqueat, fuisse in ipso apostolorum ævo, qui Christi Domini nostri divinitatem negarent, quique eo nomine pro hæreticis, adeoque pro antichristis, (tantum aberat, ut fratres et vera ecclesiæ membra censerentur,) ab apostolis habiti fuerint. Præterea hinc quoque clare elucet, doctrinam de Filii Dei ενσαρκώσει, sive de Christo θεανθρώπῳ, vero Deo et vero homine, ut a nascente evangelio varie a variis hæreticis impugnata fuit, ita ab ecclesiæ veris pastoribus modis omnibus omnique studio, tanquam fidei Christianæ caput ac fundamentum ipsum, religiosissime semper conservatam et custoditam fuisse.

10. Ac de hæreticis apvyoéos primi sæculi, nempe Cerinthianis et Ebionais, desinerem ulterius loqui, nisi auctor impii libelli, Irenicum Irenicorum inscripti, prodigiosum quoddam de Ebionæis commentum prodidisset, quod a nobis neutiquam prætermitti debet. Si enim vera sunt, quæ auctor ille ut probet nervis omnibus contendit, non modò de necessitate articuli de Servatoris nostri divinitate, sed

by [Pag. 214.]

etiam de ipsa ejus veritate defendenda actum plane erit; atque Ebionæi, saltem minores, adeo hæretici non fuerunt, ut hos solos apostolicæ de Christo doctrinæ ac traditionis fideles fuisse custodes statuendum sit. Quippe fidenter affirmat, Ebionæos (eos scil. qui Christum ex Virgine natum confitebantur, sed Deum esse negabant) revera non alios fuisse quam Nazarœos, sive omnium primos et antiquissimos Christianos Hierosolymitanos, qui, post acceptam Christi fidem, legis observationem retinuerunt, quique doctrinam de Christo aveρán, quam scil. ab apostolis edocti erant, religiose conservarunt, atque ad posteros tradiderunt; durante ipsorum ecclesia usque ad Adriani tempora, a quo patria expulsi fuere, atque exinde a cæteris Christianis Ebionæi per contemptum appellati, ac pro hæreticis habiti. Atque de hoc suo commento mirifice sibi placet, ac multum gloriatur homo vanissimus, tanquam de traditione, ut loquitur, omnibus catholicorum pro divinitate Filii traditionibus longe antiquiore ac certiore.

11. Verum enim vero putidissimam hanc esse atque impudentissimam hæretici fabulam, ex iis quæ jam diximus, satis liquet. Ut enim sacra oracula a nobis adducta sileant, quis veterum, quis apostolicorum scriptorum quos citavimus, de hac traditione vel fando inaudivit? quis nobis contrariam traditionem suo testimonio non confirmavit? Quin etiam hæc tantopere venditata traditio ex historia ecclesiastica quam facillime, quam certissime refelli potest. Namque Eusebius diserte testatur, se ex veterum scriptis didicisse, omnes quindecim episcopos, qui ex

Irenic. p. 73. et p. 111. et seq.

66

66

circumcisione erant, et ecclesiæ Hierosolymitanæ præfuerunt usque ad Adriani tempora, puram ac sinceram Christi cognitionem amplexos fuisse. Sic enim de ipsis scribit Hist. Eccl. IV. 5. "Eorum quidem episcoporum tempora, qui Hierosolymis præfuerunt, nusquam reperire potui; omnes quippe ❝ brevi admodum tempore sedisse perhibentur. Illud "autem ex veterum scriptorum monumentis didici, "ad illam usque obsessionem Judæorum, quæ imperante Adriano contigit, quindecim episcopos con"tinua successione illi ecclesiæ præfuisse; Oùs návτας Ἑβραιους φασὶν ὄντας ἀνέκαθεν τὴν γνῶσιν τοῦ Χριστοῦ ymoíws Katadékaobai, quos omnes, cum origine He"bræi fuerint, cognitionem Christi genuine susce

66

66

[ocr errors]

66

pisse memorant." Hoc autem certe neutiquam de iis dixisset Eusebius, si ex veteribus illis didicisset, sensisse ipsos de Christo idem quod Ebionæi, quippe quos propterea quod Christum negarent esse Deum Verbum ante sæcula, impietatis condemnet, quin et a Diabolo in ditionem suam redactos pronuntiet. Ita enim de utroque genere Ebionæorum scribit Eccl. Hist. III. 27. " Alios vero quos a religione Christiana malignus Dæmon prorsus dimovere non potuerat, alia ex parte infirmos esse de"prehendens in ditionem suam redegit. Hi ab an

[ocr errors]

66

66

tiquis cognominati sunt Ebionæi; quippe qui hu"militer admodum atque abjecte de Christo senti"rent. Eum enim simplicem ac vulgarem, nec "aliud quam hominem esse censebant, qui profectu "virtutis justus factus fuisset, cæterum ex viri cum "Maria concubitu procreatum. Porro legis obser"vationem sibi omnino necessariam ducebant, quasi per solam in Christum fidem, vitamque ex ea fide "traductam, salutem consequi non valerent. Alii

66

66

66

"ab his, eodem nomine nuncupati, absurdam prio"rum sententiam refugientes, Christum quidem ex "Virgine et ex Spiritu Sancto genitum esse non 66 negant; Οὐ μὴν ἔθ ̓ ὁμοίως καὶ οὗτοι προϋπάρχειν αὐτὸν, σε Θεὸν λόγον ὄντα καὶ σοφίαν, ὁμολογοῦντες, τῇ τῶν προτέρων περιετρέποντο δυσσεβείᾳ· μάλιστα ὅτε καὶ τὴν σωματικὴν περὶ τὸν νόμον λατρείαν ὁμοίως ἐκείνοις περιέπειν ἐσπούδαζον. 20 "i. e. Sed et hi nihilominus, cum itidem præexti"tisse ipsum, utpote Deum Verbum ac Sapientiam, "minime fateantur, EADEM CUM PRIORIBUS IM“PIETATE SUBVERSI SUNT, cum præsertim cor"porales legis ceremonias, perinde atque illi, accu"rate custodiant." Certe ex collatis his duobus Eusebii locis clare liquet, Ebionæos illos posteriores (quos minores Ebionæos vocat Nicephorus Eccl. Hist. XIII. 13.) a primis Hierosolymitanis Christianis dupliciter discrepasse. 1. Ebionæi illi de Christo impie senserunt, utpote Deum Verbum ac Sapientiam ante carnis nativitatem substitisse ipsum minime confitentes; at primi Hierosolymitani Christiani cognitionem Christi genuine amplexi sunt. 2. Ebionæi illi ritus Mosaicos urgebant, tanquam omnino observatu necessarios, et fidem Christi absque eorum observatione ad salutem sufficere negabant. Hoc de prioribus sive majoribus Ebionæis diserte notat Eusebius, et minores quoque Ebionæos óμoíws èkeivos, perinde atque illos, legis Mosaicæ studiosos fuisse affirmat, adeoque in hoc impietatem ipsorum ex parte sitam fuisse non obscure significat. Quippe sensus Eusebii manifestus est, Ebionæos istos perniciosum illud dogma, de absoluta necessitate legem Mosaicam observandi, alteri illi impietati suæ, sane maximæ ac per se nimis exitiali, qua nempe Christum Deum negarent, insuper adjecisse, adeoque

« IndietroContinua »