Immagini della pagina
PDF
ePub

43

C. C. 552. reponi statim debere, nec cum alia pecunia misceri. quod nisi A. C. 200. factum esset, votum rite solvi non posse. Quamquam et res, et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum + referre consul jussus, si posset rectè votum incertæ pecuniæ suscipi. posse, rectiusque etiam esse, pontifices decreverunt. Vovit in eadem verba consul, præeunte maximo pontifice, quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant: præterquam quod tanta pecunia, quantam tum, quum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. Toties ante ludi magni de certa pecunia voti erant: ii primi de incerta.

multus,

milcare.

44

46

X. Omnium animis in bellum Macedonicum versis, reGallicus tu- pente nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta est. Insubres, Cenomanique, et Boii, excitis auctore Ha- 45 Salyis, Ilvatibusque, et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Pœno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant: et, direpta urbe, ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasque relictis, trajecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. Vicinæ urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas, præsidiaque per muros disponenda; ut obsiderentur tamen prius, quam expugnarentur, nunciosque mitterent ad prætorem Romanum. L. Furius Purpureo tum provinciæ præerat : cetero ex senatusconsulto exercitu dimisso, præter quinque millia sociûm ac Latini nominis, cum iis copiis in proxima regione provinciæ circa Ariminum substiterat. Is tum senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset. Duarum coloniarum, quæ ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram obpugnari. Nec in exercitu suo satis præsidii colonis laborantibus fore, nisi quinque millia sociúm quadraginta millibus hostium (tot enim

d

qui tum Gron. Crev.

veantur ludi, jam publici ærarii usus
in bellum nullus erit.

43 Referre consul jussus, si posset]
Nota rò si pro an positum: quemad-
modum jam factum a Livio vidimus
supra, 1. IV. c. 20. Sic et infra 1.
XXXIII. c. 35. Percunctatus, si con-
silium salutare admittere auribus pos-
set: et 1. XXXVI. c. 33. Percunctatus,
si se interim, quæ defecissent ab socie-
tate Romana urbes, recipere vellet: et
1. XXXIX. c. 50. Quæsisse, si incolu-
mis Lycortas equitesque evasissent.

44 Quinquennalia vota] Vota quæ suscipiebantur, si in quinque annos eodem respublica stetisset statu: de quibus vide XXVII. 33. XXX. 27.

45 Salyis Ilvatibusque] Salyi, qui

inter Rhodanum et Alpes incolebant, nihil huc pertinent. Cluverius legit Statiellis; Gronovius, Celelatibus. Utrique populi sunt Liguriæ. Neutri emendationi acquiescit Jae. Gronovius: et quum scripti et prisci editi pro Salyis habeant vel Senilibus, vel Selinibus, ipse emendat Sollinibus, sive Solliniensibus. Sollicitat itidem rò Ilvatibus, reponitque Iriatibus. Vid. quartam Dissert. ejus Epistol. ad calcem II. tomi Liviani.

46 Ut obsiderentur tamen] Ut non primo impetu expugnarentur, quemadmodum Placentini, sed obsideri saltem urbem necesse esset, antequam caperetur.

missi.

in armis esse) trucidanda objicere velit, et tanta sua clade U. C. 55%, jam inflatos excidio coloniæ Romanæ augere hostium animos. A. Ç. 200, XI. His literis recitatis decreverunt, ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Agimini eadem die adesse juberet, et aut ipse, si per commodum reipublicæ posset, ad obprimendum 48 Gallicum tumultum proficisceretur; aut L. Furio prætori scriberet, ut, quum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque millibus sociorum, qui interim Etruriæ præsidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione. Legatos item mittendos in Africam Legati Karcensuerunt, eosdem Karthaginem, eosdem in Numidiam ad thaginem Masinissam. Karthaginem, ut nunciarent, civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia, 49 haud satis scire ex Hasdrubalis prius, an ex Magonis postea exercitu, bellum contra fadus facere. Exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum. eum, si pax placeret, revocandum illis, et dedendum populo Romano esse: simul nunciare jussi, perfugas sibi non omnes redditos esse: ac magnam partem eorum palam Karthagini obversari dici: quos comprehendi conquirique debere, ut sibi ex fædere restituantur. Hæc ad Karthaginienses mandata. Masinissæ gratulari jussi, quod idem ad non patrium modo recuperasset regnum, sed, parte florentissima MasinisSyphacis finium adjecta, etiam auxisset. nunciare præterea jussi, bellum cum rege Philippo susceptum, quod Karthaginienses auxiliis juvisset; injuriasque inferendo sociis populi Romani, 50 flagrante bello Italia, coëgisset classes exercitusque in Graciam mitti; et, distinendo copias, caussa inprimis fuisset serius in Africam trajiciendi. 5 Petere, ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. Dona ampla data, quæ ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea, et palmata tunica cum eburneo scipione, et toga prætexta cum curuli selia jussique polliceri, 53 si quid ei ad firmandum

:

[blocks in formation]

51

52

f Italia Gron.

bebant. Non raro enim Livius in hunc
modum variat orationem. Sic 1. XXX.
supra, c. 41. Prætori M. Valerio Fal-
toni duæ legiones... decreta. P. Æ-
lius prætor duas legiones... acciperet.
Et I. IX. c. 2. Milites decem pastorum
habitu mittit, pe coraque diversos alium
alibi... pascere jubet: ubi inciderent
in prædatores, ut idem omnibus sermo
constet. Et alibi sæpius.

50 Flagrante bello Italia] Revocavimus vett. editorum lectionem, quam tuetur Victor. cod. Vulgo nunc logica] tur Italiæ.

51 Petere, ut ad id bellum] Sic legi jussit Gronovius, ut pendeat verbum a præcedente jussi. Poterat tamen ferri peterent, quomodo prius editi ha

52 Toga purpurea et palmata tuniVid. nott. 26. et 27. ad 1. X. c. 7. De toga prætexta et sella curuli vid, ad 1. I. c. 8.

53 Si quid ei] Lege cum Gronovio, sibi. Sensus enim esse debet: si quid sibi Masinissa opus esse judicasset.

sam.

Verminæ

Syphacis

filii legati,

U. C. 552. augendumque regnum opus esse judicasset, enise id populum A. C. 200. Romanum merito ejus præstaturum. Verminæ quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt, excusantes errorem adolescentiamque, et culpam omnem in fraudem Karthaginiensium avertentes. Et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum: Verminam quoque adnisurum, ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa, aut ab ullo alio vincatur. Petere, ut rex, sociusque, et amicus ab senatu adpellaretur. Responsum legatis est: Et patrem ejus Syphacem sine caussa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum: et eum ipsum rudimentum adolescentia bello lacessentem Romanos posuisse. Itaque pacem illi prius petendam a populo Romano esse, quam ut Rex, sociusque, et amicus adpelletur. Nominis ejus honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. Legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum, ut Verminæ pacis dent leges, 54 liberum arbitrium eis populo Romano permittente. Si quid ad eas addi, demi, mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. Legati cum iis mandatis in Africam missi, C. Terentius Varro, Sp. Lucretius, Cn. Octavius. quinqueremes singulis datæ.

Sublata pe

h

g

XII. Literæ deinde in senatu recitatæ sunt Q. Minucii cunia e fano prætoris, cui Bruttii provincia erat; Pecuniam Locris ex Proserpina. Proserpine thesauris nocte clam sublatam: nec, ad quos pertineat facinus, vestigia ulla exstare. Indigne passus senatus, non cessari ab sacrilegiis, et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxæ simul ac pœnæ exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad prætorem in Bruttios scriberet: senatui placere, quæstionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi, quo M. Pomponius prætor 55 triennio ante habuisset. Quæ inventa pecunia esset, reponi. si quo minus inventum foret, expleri: ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri caussa expianProdigia. de violationis ejus templi. Prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis 56 nunciata acciderunt. In Lucanis cœlum arsisse adferebant. Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse. Lanuvii templo Sospitæ Junonis nocte stre

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

pitum ingentem exortum. Jam animalium obscoeni fœtus U. C. 552. pluribus locis nunciabantur. in Sabinis incertus infans na- A. C. 200. tus, masculus an femina esset. alter sexdecim jam annorum item ambiguo sexu inventus. Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessa porcus cum capite humano natus: in Lucanis in agro publico equuleus cum quinque pedibus. Fœda omnia et deformia, errantisque in alienos fœtus naturæ visa. Ante omnia abominati semimares, jussique in mare extemplo deportari: sicut proxime, C. Claudio, M. Livio consulibus, deportatus similis prodigii fœtus erat. Nihilo minus decemviros adire libros de portento eo jusserunt. Decemviri ex libris res divinas easdem, quæ proxime secundum id prodigium facta essent, imperarunt. carmen præterea ab ter novenis virginibus cani per urbem jusserunt, donumque Junoni Reginæ, ferri. Ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. Carmen, sicut 57 раtrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Locris Reddita sacrilegium pervestigatum a Q. Minucio erat, pecuniaque Proserpina ex bonis noxiorum in thesauros reposita) quum consules in pecunia. provincias proficisci vellent; privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio consulibus mutuam dederant, 58 tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum: quia consules, quum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix ærarium subficeret, negaverant esse, unde iis in præsentia solveretur. Senatus querentes eos non sustinuit, Si in Punicum bellum pecunia data, in Macedonicum quoque bellum utį respublica vellet; aliis ex aliis orientibus bellis, quid aliud quam publicatam, pro beneficio, tamquam ob noxam, suam pecuniam fore? Pro pecunia Quum et privati æquum postularent, 59 nec tamen solvendo privatis agri ære alieno respublica esset, quod medium inter æquum et assignati. utile erat, decreverunt, Ut, quoniam magna pars eorum agros vulgo venales esse diceret, et sibimet emtis opus esse; agri publici, 6o qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia is fieret. Consules agrum æstimaturos, et 6 in jugera. asses vectigales, testandi caussa publicum agrum esse, inposituros; ut, si quis,

60

57* Patrum memoria] Quadraginta circiter annis ante hunc de quo nunc agit noster. Itaque qui tum vivebant, eorum patres æquales fuerant et coætanei Livii poetæ. Vid. supra XXVII. 37. et ibi not.

58 Tertia pensio debebatur eo anno] Hoc patet ex 1. XXIX. c. 16. At secunda nondum soluta fuerat, ut colligitur ex 1. XXXIII. c. 42. ubi ultima pensio persolvitur.

[ocr errors]

59 Nec... solvendo are alieno respublica esset] Recta loquendi norma et consuetudo postulat ari.

60 Qui intra quinquagesimum lapidem esset] Qui esset intra quinquaginta ab urbe millia passuum. Milliaria lapidibus designabantur, ut omnibus notum.

61* In jugera asses vectigales] Singulos asses in jugera vectigalis nomine.

U. C. 552. quum solvere posset populus, pecuniam habere, quam agrum, A. C. 200. mallet, restitueret agrum populo. Læti eam conditionem privati accepere. 6 Trientius Tabuliusque is ager, quia pro tertia parte pecuniæ datus erat, adpellatus.

Sulpicius
Cos. it in

Macedoni

am.

Macedon.

obsessæ.

XIV. Tum P. Sulpicius, secundum vota in Capitolio nuncupata, paludatus cum lictoribus profectus ab urbe, Brundisium venit, et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones descriptis, navibusque ex classe consulis Cornelii lectis, altera die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam trajecit. Ibi ei præsto fuere Atheniensium legati, Athena a orantes, ut se obsidione eximeret. Missus extemplo Athenas est C. Claudius Centho, cum viginti longis navibus, 63 et militum copiis. neque enim ipse rex Athenas obsidebat. eo maxime tempore Abydum obpugnabat, jam cum Rhodiis et Attalo 64 navalibus certaminibus, neutro feliciter prælio, vires expertus. Sed animos ei faciebat, præter ferociam insitam, foedus ictum cum 65 Antiocho Syriæ rege, divisæque jam cum eo Egypti opes; cui, morte audita Caussa belli 66 Ptolemæi regis, ambo inminebant. Contraxerant autem Athenien- sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna caussa dum ex vetere fortuna nihil præter animos servant. Acarnanes duo juvenes per 67 Initiorum dies, non initiati, templum Cereris, 6s inprudentes religionis, cum cetera turba ingressi sunt. Facile eos sermo prodidit, absurde quædam percunctantes: deductique ad antistites templi, quum palam esset, per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus, interfecti sunt. Id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit: inpetravitque ab

ses inter

et Philippum.

62 Trientius Tabuliusque] Recte judicat Gronovius ideo sic dictum esse hune agrum, quia pro triente tabularum, id est, pro tertia parte ejus, quod ex publicis tabulis debebatur, datus fuerat.

63 Et militum copiis] Fortasse hic excidit vox aliqua, qualis esset, exiguis, parvis. Hoc suadere possunt ea quæ sequuntur, neque enim ipse rex Athenas obsidebat: quibus verbis continetur ratio, cur necesse non fuerit valida auxilia Athenas mittere.

64 Navalibus certaminibus, neutro feliciter prælio] Videtur hic una vox superesse, una deesse. Redundat plane rò prælio. Si enim sic legamus, navalibus certaminibus, neutro feliciter, optime et facillime suppleri potest, certamine. At vox neutro postulat, ut prius facta fuerit duorum certaminum mentio. Videtur igitur scripsisse Livius: duobus navalibus certaminibus, neutro feliciter, vires expertus.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »