Immagini della pagina
PDF
ePub

eo, ut, datis Macedonum auxiliis, bellum se inferre Atheni- U. C. 552. ensibus pateretur. Hic exercitus, primo terram Atticam A. C. 200. ferro ignique depopulatus, cum omnis generis præda in Acarnaniam rediit: et irritatio animorum ea prima fuit. postea 69 justum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique, 70 persecuti ceden- Attalus tem in Macedoniam Philippum, quum Æginam venissent; Athenis. rex Piræeum, renovandæ firmandæque cum Atheniensibus societatis caussa, trajecit. Civitas omnis obviam effusa cum conjugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem, ac Dii prope ipsi exciti sedibus suis, exceperunt.

k

XV. In concionem extemplo populus vocatus, ut rex, quæ vellet, coram ageret: deinde ex dignitate magis visum, scribere eum, de quibus videretur, quam præsentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere, aut significationibus adclamationibusque multitudinis, adsentatione Populum inmodica pudorem onerantis. In literis autem, quæ missæ scripto alin concionem recitatæque sunt, commemoratio erat bene- loquitur. ficiorum primum in civitatem sociam; deinde rerum, quas adversus Philippum gessisset; ad postremum adhortatio; Capessendum bellum, dum se, dum Rhodios, 71 tum quidem, dum etiam Romanos haberent. Nequidquam postea, si tum cessassent, prætermissam occasionem quæsituros. Rhodii deinde legati auditi sunt: quorum recens erat beneficium, quod naves longas quatuor Atheniensium, captas nuper a Macedonibus recuperatasque, remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. Honores Decernunt. regi primum Attalo inmodici, deinde et Rhodiis habiti: Athenientum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida adpella-in Philiprent, ad decem veteres tribus addenda: et Rhodiorum po- pum. pulus corona aurea virtutis gratia donatus, civitasque Rhodiis data, quemadmodum Rhodii prins Atheniensibus dederant. Secundum hæc rex Attalus Æginam ad classem se recepit. Rhodii 72 Ciam ab Ægina, inde per insulas Rhodum navigarunt: omnibus, præter Andrum, Parumque, et Cythnum, quæ præsidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Eginæ, missi in Etoliam nuncii, i sequuti Gron.

69* Justum bellum] Quæ prius tumultuaria vis fuerat, fit jam verum, et, ut loquuntur, proprie dictum bellun, decretis Atheniensium, qui ultro et priores non dubitaverunt bellum indicere Philippo.

70 Persecuti cedentem] Post prælia nempe supra memorata. Vulgo secuti. Sed illud quod admisimus ex Victor, et Thuan, codd. magis proprium

k recitate Gron. Crev.

hostium est.

71 Tum quidem, dum etiam] Ac maxime in hoc temporis articulo capessendum bellum, dum etiam Romanos, potentissimam civitatem, socios haberent paratos ad auxilium.

72 Ciam] Sic legi jussit Sigonius. Antea Ceam. Sed parum interest. Utrumque enim nomen ejusdem insulæ est.

ses bellum

U. C. 552. exspectatique inde legati, aliquamdiu nihil agentem tenuere: A. C. 200. et neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace. et ipse Rhodiique, si institissent tunc Philippo, egregium liberatæ per se Græciæ titulum habere potuissent; patiendo rursus eum in Hellespontum trajicere, occupantemque 73 Græciæ opportuna loca vires conligere, bellum aluere; gloriamque ejus gesti perfectique Romanis concesserunt.

XVI. Philippus magis regio animo est usus: qui, quum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem, quod inminebat, bello territus, Philocle quodam ex præfectis suis cum duobus millibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita 74 Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus millibus peditum, equitibus ducentis pergit. Et Maroneam quidem primo inpetu expugnavit : num inde cum magno labore, postremo proditione Ganymedis præfecti Ptolemæi, cepit. deinceps alia castella, Cypsela, et Doriscon, et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum, Elæunta et Alopeconnesum, tradentibus ipsis, recepit. Callipolis quoque et Madytos dedita, et castella quædam ignobilia. Abydeni, ne legatis quidem admissis, Abydum regi portas clauserunt. ea obpugnatio diu Philippum teobsidet. nuit eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in præsidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, quum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, quum jam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus quum trajecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra, neque mari adjutis sociis.

Philippus

XVII. Abydeni primo, tormentis per muros dispositis, non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed 75 navium quoque stationem infestam hosti faciebant. postea, quum et muri pars strata ruinis, et ad interiorem raptim obpositum murum cuniculis jam perventum esset, legatos ad regem de conditionibus tradendæ urbis miserunt. Paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus, Attalique præsidium emitti liceret; atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. Quibus quum Philippus nihil rum rabies. pacati, nisi omnia permittentibus, respondisset; adeo renunciata hæc legatio ab indignatione simul ac desperatione

Abydeno

73 Græciæ opportuna loca] Merito videtur Gronovius emendare Thraciæ. Siquidem nus et Maronea, et cetera quæ mox enarrantur loca, Thraciæ fuere.

74 Heraclidi] Hunc Heraclidem

exulem Tarentinum fuisse, ac virum omnibus flagitiis maculosum, docet Polyb. 1. XIII.

75* Navium ... stationem] Efficiebant ut naves Philippi multa incommoda eo ubi stabant loco paterentur.

iram accendit, ut, ad Saguntinam rabiem versi, matronas U. C. 559. omnes in templo Dianæ, pueros ingenuos, virginesque, in- A. C. 200. fantes etiam cum suis nutricibus, in gymnasium includi juberent: aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quæ in portu erant, 76 congeri': sacerdotes victimasque adduci, et altaria in medio poni. ibi delecti primum, qui, ubi cæsam aciem suorum, pro diruto muro pugnantem, vidissent, extemplo conjuges liberosque interficerent; aurum, argentum, vestemque, quæ in navibus esset, in mare dejicerent; tectis publicis privatisque, quamplurimis locis possent, ignes subjicerent; et, se facinus perpetraturos, præeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus, jurejurando adacti: 7 tum militaris ætas jurare, neminem vivum, nisi victorem, acie excessurum. Hi, memores Deorum, adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, quum nox prælium diremtura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. Principes, quibus Urbs dediatrocior pars facinoris delegata erat, quum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse prælio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo

mittunt.

77

XVIII. Ante deditionem ex iis legatis Romanis, qui Alexandriam missi erant, M. Æmilius 79 trium consensu minimus natu, audita obsidione Abydenorum, ad Philippum venit. qui, questus Attalo Rhodiisque arma inlata, et quod tum maxime Abydum obpugnaret, quum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret; Num Abydeni quoque, inquit, ultro tibi intulerunt arma? Insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quæ habenda apud regem esset. 80 Etas, inquit, et forma, et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. Ego autem primum velim, vos fæderum memores servare mecum pacem. Si bello lacesseritis, mihi quoque 81 in animo est facere, ut regnum Macedo1 conjici Gron.

76 Congeri] Hoc verbum aptius vi. sum est, quam vulgatum conjici. Recepimus itaque ex Victor. codice; alludentibus eodem, teste Jac. Gronovio, ceteris.

77 Præeuntibus exsecrabile carmen] De voce præeuntibus vid. not. 8. ad IV. 21. Carmen est concepta quædam et solennis verborum formula. Supra I. 24. longo effata carmine: et 26. lex horrendi carminis erat. Exsecrabile intelligendum est plenum exsecrationibus in jurantis caput, nisi jurisjurandi fidem impleret.

78 Tum militaris ætas jurare] Verbum jurare hic supervacue et inele ganter positum est. Potes, eo reciso, VOL. III.

supplere ex iis quæ proxime præce-
dunt, jurejurando adacta.

79 Trium consensu] Amborum col-
legarum consensu et suo. Tres enim
omnino legati erant, ut constat ex c.
2. hujus libri.

80 Etas... et forma] M. Æmilius forma omnes æquales suos antecellebat, teste Polybio, I. XVI. ubi illa Abydi expugnatio fuse narratur,

81 In animo est facere, ut... sentiatis] Cod. Victor. cum duobus a Gronovio memoratis, omittit præpositionem in quemadmodum supra 1. XXIX. c. 36. Pano recens victoria animo esset. Ut.... sentiatis bona emendatio est, substituta jam olim

tur a prin

cipibus.

U. C. 552. num nomenque, haud minus quam Romanum, nobile bello senA. C. 200. tiatis. Ita dimisso legato, Philippus, auro argentoque, quæ coacervata erant, accepto, hominum prædam omnem amiAbydeni se sit. tanta enim rabies multitudinem invasit, 2 ut repente ipsi truci- proditos rati, qui pugnantes mortem obcubuissent, perju

dant.

82

riumque aliis alii exprobrantes, et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad cædem conjugum liberorumque discurrerent, seque ipsi per omnes vias lethi interficerent. Obstupefactus eo furore rex, subpressit inpetum militum et, triduum se ad moriendum Abydenis dare, dixit. Quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti edidissent victores: nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus, inposito Abydi præsidio, in regnum rediit. Quum, velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuncii obcurrerunt, consulem jam in Epiro esse, et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.

Legati Rom. XIX. Inter hæc legatis, qui in Africam missi erant de in Africa. Hamilcare Gallici exercitus duce, responsum a Karthaginiensibus est, nihil ultra se facere posse, quam ut exsilio eum multarent, bonaque ejus publicarent. Perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint, reddidisse: et de ea re missuros legatos Romam, qui senatui satisfacerent. 83 Ducenta millia modiûm tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. Inde in Numidiam * ad reges profecti legati. dona data Masinissæ, mandataque edita. Equites mille Numidæ (quum duo millia daret) accepti, ipse in naves inponendos curavit : et cum ducentis millibus modiûm tritici, ducentis hordei, in Macedoniam misit. Tertia legatio ad Verminam erat. Is, ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi, quas vellent, pacis conditiones, permisit. Omnem pacem bonam justamque fore sibi cum populo Romano. Data leges pacis, jussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.

Lentulo ex
Hispania

reduci con

cessa ovatio.

XX. Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui quum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset, postulassetque, ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem; res tri

pravæ scriptorum et vetustiorum edi-
torum lectioni, et . . . sentietis.

82 Ut repente proditos rati... re-
pente omnes] Vox repente alterutro
loco vacat.

83 Ducenta millia modium] Modios nostrates Parisienses paulo plus

154166. sive, quos vocamus septiers 12847.

84 Ad reges] Masinissam et Verminam, qui infra nominantur. Ceterum Sigonii liber, et noster Victor. ad regem, ut Masinissa solus intelligi debeat.

A. C. 200.

umpho dignas esse censebat senatus: sed exemplum a majori- U. C. 552. bus non accepisse : 85 ut, qui neque dictator, neque consul, neque prætor res gessisset, triumpharet. Pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem, aut prætorem, obtinuisse. Decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis; qui nihilo magis id more majorum, aut ullo exemplo futurum diceret. Postremo victus consensu Patrum tribunus cessit: et ex senatusconsulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. 86 Argenti tulit ex præda quadraginta quatuor millia pondo; 87 auri duo millia quadringenta quinquaginta". militibus ex præda 88 centum viginti asses divisit.

XXI. Jam exercitus consularis ab Arretio Ariminum traductus erat, et quinque millia sociûm Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos, Cremonam tum obsidentes, profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. Occasio egregie rei gerendæ fuit, si protinus de via ad castra obpugnanda duxisset. Palati passim vagabantur per agros, nullo satis firmo relicto præsidio. lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli, clamore suorum ex agris revocati, omissa præda, quæ in manibus erat, castra repetivere, et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in pro- Prolium lium venerunt. Dextra ala (89 in alas divisum socialem ex- cum Gallis ercitum habebat) in prima acie locata est: in subsidiis duæ Romanæ legiones. M. Furius dextræ alæ, legionibus M. Cæcilius, equitibus L. Valerius Flaccus (legati omnes erant) præpositi. Prætor secum duos legatos, Cn. Lætorium et P. Titinium", habebat: cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. Primo Galli, omni multitudine in unum locum 90 connisi, obruere atque obterere sese dextram alam, quæ prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circumire' a cornibus; et quinquaginta del. Gron. Crev.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

n Titinnium Eæd,

• adnixi Eæd.

Neque enim hic novum aliquid a præ-
tore factum memoratur: sed observa-
tur solennis consuetudo temporum il-
lorum, testata jam a Livio, XXV. 21.
XXVII. 2. etc. Id autem studiose an-
notat noster, quia ipsius ævo res im-
mutata erat. Nulli jam erant socii in
exercitibus Romanis. Qui enim prius
fuerant socii, civitatem Romanam per
bellum sociale adepti fuerant, ac pro-
inde in legiones ipsas contribuebantur.

90 Adnixi] Thuan. et Vict. codd.
et Andreæ editio, connixi.

ad Cremo

nam.

« IndietroContinua »