Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXXI.

1

2

3

BELLI adversus Philippum Macedonia regem, quod intermissum erat, repetiti caussa referuntur hæ. Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus casi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut sociæ civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Panum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor.

[blocks in formation]

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

A. C. 201.

3

2

U. C. 551. ME quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum) æque multa volumina occupasse mihi, quam occuparint quadringenti octoginta octo anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Karthaginiensibus intulit; jam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere pene opus, quod prima quæque perficiendo minui videbatur. Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore: claritate regum antiquorum, vetustaque fama gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europæ, majorem partem Asia obtinuerant armis, prope nobilius. Ceterum cœptum bellum adversus Philippum decem

5

a septem Crev.

1 Æque multa voluminu] Bellum Punicum primum narrare inceperat. Livius 1. XVI. suæ historiæ. Itaque quindecim libros occupaverant res per 487. annos gestæ ab u. c. ad primum Punicum bellum: quindecim itidem, res per tres et sexaginta annos gestæ ab initio primi Punici belli ad secundum perpetratum. Non numerat antem annum labentem Livius, quemadmodum supra 1. XXX. c. 44. ubi bellum Punicum secundum finitum esse ait septimodècimo anno.

2 Quadringenti octoginta septem anni] Numerus hic multum variat in scriptis et editis. Quidam habent, quomodo edidimus, testibus Sigonio et Hearnio. Vet. liber Sigonii, et noster Victorinus CCCCLXXVIII. Andreas quadringenti LXX. In hac discrepantia eam elegimus lectionem, quæ nec careret auctoritate, et con

[blocks in formation]

b

grueret cum rationibus Dodwelli, quem sequimur in Chronologia Liviaa ducem. Cum iis autem numerus 487. annorum hic ita quadrat, ut nullus alius consentire possit. Finiebatur enim Livii liber XV. ut constat ex epitomis, et ex hoc ipso Livii loco, in eo anno qui præcessit Ap. Claudii, qui primus belluin Pœnis intulit, consulatum, qui annus est ipse 487". ex calculo Dodwelli Liviano.

3* Proximis littori vadis inducti] Allecti ad ingrediendum, quia prope littus vada eis occurrunt, nec ea aquæ altitudo quæ possit timeri.

4 Vetustæque fama gentis] Aliquot MSS. habent vetustaque fama gentis, quod merito placuit Jac. Gronovio. Sic infra 1. XXXV. c. 12. Vetusta regum Macedoniæ fama, peragratusque Oriens victoriis ejus gentis.

5 Captum bellum adversus Philip

[ocr errors]

6 quum J. C. 551. Vacuos deinde A. C. 201.

ferme ante annis, triennio prius depositum erat,
Ætoli et belli et pacis fuissent caussæ.
pace Punica jamn Romanos et infensos Philippo, quum ob
infidam adversus Etolos aliosque regionis ejusdem socios
pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa
Hannibali Ponisque, preces Atheniensium, quos agro per-
vastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum

bellum.

II. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege, et Rhodiis Querela de legati venerunt, nunciantes, Asiæ quoque civitates sollici- Philippo. tari. His legationibus responsum est, curæ Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in proelio cum Boiis erant, rejecta est.

8

9

Interim ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Legati in Claudius Nero, M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tu- Egyptum. ditanus: ut et adnunciarent victum Hannibalem Ponosque, et gratias agerent regi, 10 quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset; et peterent, ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum

e caussa Gron. Crev.

pum decem ferme ante annis] Hic initium ducit hujus belli Livius ab inita cum Etolis societate, anno 541. de qua vide 1. XXVI. c. 24. At tribus ante annis motum fuerat, ut constat ex 1. XXIV. c. 40.

6 Quum Ætoli... belli... fuissent causa] Initum Philippo cum Annibale fœdus, de quo egit Livius, 1. XXIII. c. 33. coegit Romanos de bello Macedonibus inferendo cogitare: mox legati ab Orico nunciantes suam urbem captam esse, Apolloniam tentari, impulerunt Lævinum, ut in Græciam trajiceret. Sed segnius bellum gestum est, donec inita est cum to

lis societas. *lidem Ætoli et pacis cansa fuerant, quia, absentibus Romanis, pacem per se ipsi cum Philippo pepigerant: unde Romanis quodammodo necesse fuit ad pacem quoque animos inclinare. Vid. supra XXIX.

12.

7 In prælio cum Boiis erant] Hoc corruptum est. Neque enim ambo consules in Boiorum agro erant, sed alter tantum, P. Ælius. Jam vero quid sibi vult, in prælio erant? Alb. Rubenius ex vestigiis MSS. recte videtur emendare: in provinciis erant.

8 Ad Ptolemæum Ægypti regem] Tunc regnabat in Ægypto Ptolemæus Epiphanes, quem pater quadriennio

ante vita cedens, anno u. c. 548. a. C.
204. quadrimum reliquerat. Itaque
hæ gratiarum actiones quæ sequuntur,
non possunt referri ad officia a rege
puero collata in Romanos, quæ nulla
erant, sed ad ejus patrem et regnum
Egypti. Vid. not. 10. proxime sequu-
turam. Aliam hujus legationis cau-
sam affert Polybius, 1. XVI. n. 19. et
legat. 4. nempe, ut Ptolemæo liberam
et securam ab aviditate regum Antio-
chi et Philippi (vid. infra c. 14.) pos-
sessionem Ægypti servarent, pacem-
que inter eos componerent. Idem tes-
tatur et Justinus, 1. XXX.

9 M. Æmilius Lepidus] Hic etiam
tutor Ptolemæi Epiphanis fuit, testi-
bus Justino, 1. XXX. et Val. Max. 1.
VI. c. 6. Id tamen observandum in
Valerio, illum falso credidisse Lepi-
dum hoc munere functum esse, quum
jam summus esset pontifex, et bis con-
sul fuisset, qui juvenis admodum, ut
constat ex c. 18. infra, hauc tutelam
gessit.

10 Quod... in fide mansisset] Polybius, Legat. 2. docet Romanos in summa frumenti inopia, post acces sum, ut videtur verisimile, Annibalis ad urbem, subsidium a Ptolemæo Philopatore, tanquam ab socio et amico rege, petiisse.

U. C. 551. Conservaret.

11

Eodem fere tempore P. Ælius consul in GalA. C. 201. lia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, i1 C. Oppium præfectum socium hac tumultuaria manu 12 per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit. ipse eodem, aperto itinere, 13 per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis, quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, posiC. Oppius tis, inproviso inpetu Gallorum cum frumentatoribus est circircumven- cumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa: inter quos ipse C. Oppius præfectus. ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui, nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

tus a Boiis.

III. Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quam de Philippo sociorumque querelis, ageret; relatum extemplo est: decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret homines ad arma; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex

11 C. Oppium] Ante Sigonium editi habebant C. Appium. Mutavit ille: nec immerito. Oppius enim gentis nomen est: Appius prænomen.

12 Per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant] Per eam Umbriæ partem, quæ ab ipsis tribus Sappinia appellatur. Hæc enim verba, quam vocant, quibus uti non solet Livius, ubi tribuum Romanarum nomina appellat,

nobis persuadent hanc unam fuisse e tribubus, in quas Umbri ipsi dividebantur eodem plane modo ac sensu, quo supra 1. IX. c. 41. de iisdem Umbris: Plaga una (Materinam ipsi appellant.)

13 Per medios montes] Victor. codex ignorat voeem medios, quam inseruit Sigonius.

« IndietroContinua »