Immagini della pagina
PDF
ePub

obpugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu, U. C. 552. ad vastandos agros profectus, quum priorem populationem A. C. 200. sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviola

11

diruit.

tum relinqueret, " templa Deûm, quæ pagatim sacrata ha- Templa cirbebant, dirui atque incendi jussit. Exornata eo genere ca Athenas operum eximie terra Attica, et copia domestici marmoris, et ingeniis artificum, præbuit huic furori materiam. neque enim diruere modo ipsa templa, ac simulacra evertere satis habuit; sed lapides quoque, 12 ne integri cumularent ruinas, frangi jussit: et, postquam non tam ira satiata, quam iræ exercendæ materia hæc deerat, agro hostium in Bootiam excessit, nec aliud quidquam diguum memoria in Græcia egit.

Macedoniæ

fines.

XXVII, Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra: quo arcessitum L. Apustium legatum, cum parte copiarum ad de- Romani popopulandos hostium fines mittit. Apustius, extrema Ma- pulantur cedoniæ populatus, Corrago, et Gerrunio, et Orgesso castellis primo inpetu captis, ad Antipatriam in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus: deinde, ubi, magnitudine ac moenibus situque urbis freti, dicta adspernabantur, vi atque armis adortus, expugnavit; puberibusque interfectis, præda omni militibus concessa, diruit muros, atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Præsidio ibi relicto, 13 Ilion (nomen propter alteram in Asia urbem, quam oppidum, notius) vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magna præda, Athenagoras quidam regius præfectus in transitu fluminis a novissimo agmine adortus, postremos turbavit. ad quorum clamorem et trepidationem quum revectus equo propere legatus signa convertisset, conjectisque in medium sarcinis aciem direxisset; non tulere inpetum Romanorum militum regii. multi ex iis occisi, plures capti. Legatus, incolumi exercitu reducto ad consulem, remittitur inde extemplo ad classem.

11 Templa Deúm, quæ pagatim saerata habebant] Hoc clarius explicatur infra c. 30. in oratione Atheniensium.

12 Ne integri cumularent ruinas] Ne lapides, si integri remanerent, in cumulum quemdam ruinarum assurgerent, qui speciem quamdam templo. rum dirutorum referret.

13* Ilion] In hoc nomine mendum latere probant veteres editi et scripti.

† In Andreæ editione legitur Nudus:
in Thuanæo codice, teste Jac. Grono-
vio, in 4. Dissert. epist. Nidus: in Vic-
torino Indus nec longe abeunt ceteri
sive scripti, sive vetusti editi, ita ut
Ilion sit profecto ab aliquo emenda-
tore. Jac. Gronovius propius insistens
antiquæ lectionis vestigiis legendum
censet Cnidus, quam urbem Illyrici
fuisse adstruit ex Callimacho, Plutar-
cho, Stephano.

U. C. 352.

Reguli ad

14

XXVIII. Hac satis felici expeditione bello commisso, A. C. 200. reguli ac principes adcolæ Macedonum in castra Romana coke Mace- veniunt, Pleuratus Scerdilædi filius, et Amynander Athadonum jun- manum rex, et ex Dardanis Bato, Longari filius. Bellum gunt se Ro- suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesse

colæ

manis.

rat. Pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et Pleurati opera, quum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum. Amynandro Etolos concitandos ad bellum adtribuit. Attali legatis (nam ii quoque per id tempus venerant) mandat, ut Eginæ rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur. qua adjuncta, bello maritimo, sicut Philippi ad- ante, Philippum urgueret. Ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. Nec Philippus segnius (jam enim in Macedoniam pervenerat) adparabat bellum. FiJium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui ætatem ejus regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias, quæ ad Pelagoniam sunt, mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium Mittit ad prædæ ac præmio essent, diruit. Ad Etolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

paratus.

Etolos.

15

XXIX. Concilium Ætolorum statuta die, quod Panetolium vocant, futurum erat. Huic ut obcurrerent, et legati regis iter adcelerarunt, et ab consule missus L. Furius Purpureo legatus venit. Atheniensium quoque legati ad id concilium obcurrerunt. Primi Macedones, cum quibus Oratio Ma- recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui, 16 nulla nova re, cedonum in nihil se novi habere, quod adferrent, dixerunt: quibus enim concilio E-de caussis, experta inutili societate Romana, pacem cum Phicontra Ro- lippo fecissent, compositam semel servare eos debere. An imi

tolorum

manos.

tari, inquit unus ex legatis, Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui, quum legatis vestris Romæ responderi ita jussissent, Quid ad nos venitis, Ætoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis? iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis, postulant. et antea 17 propter vos, et pro vobis arma sumta adversus eum simulabant; nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanæ ut auxilio essent, primo 18 in Siciliam conscenderunt: iterum, ut Syracusas obpressas ab Karthaginiensibus in libertatem eximerent. Et

y Primo Gron. Crev.

14* Commisso] Incepto. Vid. not. 4.
ad II. 36.

15* Puerum admodum] Tum duo-
decim annos natum, quuni decimo oc-
tavo post hunc anno,
infra XL. 6. di-
catur tricesimum annum agere.
16* Nulla nova re] Quum nihil
novi accidisset, quum eodem in statu
res essent inter Philippum et Ætolos,

quo erant quum fœdus inter utrosque nuper ictum fuerat. Confer clausulam hujus orationis.

17* Propter vos, et pro vobis] Ita ut vestra defensio illis et causa belli esset, et finis.

18 In Siciliam conscenderunt] Mallemus transscenderunt.

21

Messanam, et Syracusas, et totam Siciliam ipsi habent, vectiga- U. C. 552. lemque provinciam securibus et fascibus subjecerunt. 19 Scilicet, A. C. 200, sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere, quem velitis, lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro; sic Siculorum civitatibus, Syracusas aut Messanam, aut Lilybæum indicitur concilium. Prætor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt: excelso in subgestu superba jura reddentem, stipatum lictoribus vident: virga tergo, secures cervicibus inminent: et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. Nec id mirari debent, aut possunt, quum Italiæ urbes Rhegium, Tarentum, Capuam, ne finitimas nominem, quarum ruinis crevit urbs Romana, 20 ejusdem subjectas videant imperio. Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, 21 elato et extorri ejecto ipso populo, superest; urbs trunca, sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium; relicta crudelius habitanda, quam si deleta foret. Furor est, si alienigena homines, plus lingua et moribus et legibus, quam maris terrarumque spatio, discreti, hæc tenuerint, sperare, quidquam eodem statu mansurum. Philippi regnum obficere aliquid videtur libertati vestræ: qui, quum merito vestro vobis infestus esset, et nihil a vobis ultra, quam pacem, petiit, fidemque hodie pacis pacta desiderat? Adsuefacite his terris legiones externas, et jugum accipite. sero ac nequidquam, quum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quæretis. Etolos, Acarnanas, Macedonas, ejusdem linguæ homines, leves ad tempus orte caussa disjungunt conjunguntque: 22 cum alienigenis, cum barbaris æternum omnibus Græcis bellum est, eritque. natura enim, quæ perpetua est, non mutabilibus in diem caussis, hostes sunt. Sed, unde cæpit oratio mea, ibi desinet. Hoc eodem loco iidem homines de ejusdem Philippi pace 23 triennio ante decrevistis, iisdem inprobantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis, non video.

XXX. Secundum Macedonas, ipsis Romanis ita concedentibus jubentibusque, Athenienses, qui fœda passi justius in crudelitatem sævitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. Deploraverunt vastationem populationemque

*

19 Scilicet] Ironice dictum: ut illud Virgilii, Scilicet is Superis labor

est.

20 Ejusdem subjectas... imperio] Magis placeret, eidem . . . imperio: ut nou modo Romanis subjectæ dicantur, sed et eodem modo, eadem superbia a Romanis regi.

21 Elato] Ad funus rapto. Vid. not. ad XXVIII. 28.

22 Cum alienigenis] Hæc est scrip

torum et primæ editionis lectio, teste
Jac. Gronovio. Firmat Victor. Adde
quod supra jam Romani vocati sunt
alienigena: et mox in oratione Athe-
niensium, qui Romanos alienigenas et
barbaros vocet. ́Minus recte igitur hic
edebatur cum alienis. ·

23 Triennio ante] Extrema non nu-
merat Livius, ut supra c. 12. Alioquin
scribendum fuerat, quinquennio. Vid.
1. XXIX. c. 12.

Athenien

U. C. 552. miserabilem agrorum. Neque id se queri, quod hostilia ab A. C. 200. hoste passi forent: 2 esse enim quædam belli jura; quæ ut fasium vratio, cere, ita pati sit fas. sata exuri, dirui tecta, prædas hominum pecorumque agi, misera magis, quam 25 indigna, patienti esse. 26 Verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque jura polluerit, ut priore populatione cum infernis Diis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit: omnia sepulcra monumentuque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos munes, nullius ossa terra tegi: delubra sibi fuisse, quæ quondam 27 pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata, ne in unam urbem quidem contributi majores sui deserta reliquerint. circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semiusta et truncata simulacra Deum inter prostratos jacere postes templorum. Qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum, si liceat, Etoliam, Græciamque omnem facturum. Urbis quoque sue similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani 28 subvenissent*. eodem enim scelere urbem colentes Deos, præsidemque arcis Minervam petitam: eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piræei Jovem Minervamque; sed ab eorum non templis modo, sed etiam manibus vi atque armis repulsum, in ea delubra, qua sola religione tuta fuerint, sævisse. Itaque se orare atque obsecrare Etolos, ut, miserti Atheniensium, ducibus Diis inmortalibus, deinde Romanis, qui secundum Deos plurimum possint, bellum susciperent.

Legati Ro

XXXI. Tum Romanus legatus: Totam orationis mea formani oratio. mam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. Nam et Macedones, quum ad conquerendas Philippi injurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem, effecerunt: et Athenienses in Deos superos inferosque nefanda atque inhumana scelera ejus referendo, quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod objicere ultra possim? Eadem 29 Cianos, Abydenos, Eneos, Maronitas, Thasios", Parios, Samios, Larissenses, 30 Mes

z venissent Gron. Crev.

24 Esse... quædam belli jura] Esse quædam belli jure licita, quæ ut facere æquum sit, si possis, ita et pati, si necesse sit.

25 Indigna] Talia, ut indignationem justam movere possint patienti. 26 Verum enimvero] Victor. ut et unus e Gronovianis omittit rò verum. Et absit sane.

27 Pagatim habitantes... in unam ·urbem contributi] Notum est Athenienses primo dispersos in variis pagis habitasse; ac, Theseo auctore, relictis pagis, in unam urbem coaluisse.

"Thasios del. Crev.

28 Subvenissent] Gronovianæ editiones venissent. Sed affirmat Hear nius scriptos et vett. editos id habere quod edidimus. Adstipulatur Victor. cod. et, teste Jac. Gronovio, Thua

næus.

29 Cianos] Ex urbe Cio in Bithynia. De eorum excidio multa queritur Polyb. 1. XV. Olim prave legeba tur Chios. Sigonius emendavit.

30 Messenios hinc ex Achaia] Messenios ex hac ipsa Achaia vobis vicina. Messenii tunc temporis in Achæorum rempublicam contributi erant.

31

32

senios hinc ex Achaia, existimate queri; graviora etiam acer- U. C. 559. bioraque eos, quibus nocendi majorem facultatem habuit. Nam A. C. 200. quod ad ea adtinet, quæ nobis objecit; nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Rhegium, et Capuam, et Syracusas nobis objecit. Rhegium Pyrrhi bello legio a nobis, Rheginis ipsis, ut mitteremus, orantibus, in præsidium missa, urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit. Comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostrum redactam tergo et cervicibus panas sociis pendere quum coëgissemus, urbem, agros, suaque omnia cum libertate legibusque Rheginis reddidimus? Syracusanis obpressis 31 ab externis tyrannis, quo indignius esset, quum tulissemus opem, et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima obpugnanda essemus, quum jam ipsi Syracusani servire tyrannis, quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. Neque inficias imus, Siciliam provinciam nostram esse, et civitates, quæ in parte Karthaginiensium fuerunt, et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, 52 stipendiarias nobis ac vectigales esse. quin contra, hoc et vos et omnes gentes scire volumus, pro merito cuique erga nos fortunam esse. An Campanorum pana, 33 de qua neque ipsi quidem queri possunt, nos paniteat? Hi homines, quum pro is bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos fædere primum, deinde connubio, atque inde cognationibus, postremo civitate nobis conjunxissemus, tempore nostro adverso primi omnium Italice populorum, præsidio nostro fœde interfecto, ad Hannibalem defecerunt: deinde, indignati se obsideri a nobis, Hannibalem ad obpugnandam Romam miserunt. Horum si neque urbs ipsa, neque homo quisquam superesset, quis durius, quam pro merito ipsorum, statutum indignari posset? Plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt, quam a nobis supplicio adfecti sunt. Ceteris ita oppidum, ita agros ademimus, ut agrum locumque ad habitandum daremus; urbem innoxiam stare incolumem pateremur; ut, qui hodie videat eam, nullum obpugnata captave ibi vestigium inveniat. Sed quid ego Capuam dico? quum Karthagini victa pacem ac libertatem dederimus. Magis illud est periculum, ne, nimis facile victis ignoscendo, plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus. Hæc pro nobis dicta sint, hæc adversus Philippum: cujus domestica parricidia, et cogna

31 Ab externis tyrannis, quo indignius esset] Ab tyrannis, qui ne Syracusani quidem essent, quales multi olim Syracusis fuerant, sed, quo res esset indignior, externi. Epicydem et Hip

pocratem intelligit.

32* Stipendiarias... ac vectigales] Vid. not. ad XXI. 41.

33 De qua neque ipsi quidem] Scribe: ne ipsi quidem. GRONOV.

« IndietroContinua »