Immagini della pagina
PDF
ePub

ignarus, quanta' ibi tum perturbatio esset. Destituti enim v. C. 561. ab omni spe, quum desertos se ab Antiocho, spem nullam A. C. 191. in Ætolis esse cernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adventum, aut infestiorem etiam, quo justius irati erant, Romanorum exspectabant. Turba erat ibi incondita regiorum: qui, primo pauci in præsidio relicti, postea plures, plerique inermes, ex prælio adverso fuga delati, nec virium, nec animi satis ad obsidionem tolerandam habebant. itaque præmissis a Philippo, qui spem inpetrabilis veniæ ostendebant, responderunt, patere portas regi. Ad primum ejus ingressum principum quidam urbe excesserunt: Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites (sic enim pacti erant) per Macedoniam Thraciamque, prosequentibus Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt. Erant et paucæ naves Demetriade, quibus præerat Isidorus: eæ quoque cum præfecto suo dimissæ sunt. Inde Dolopiam, et Aperantiam, et Perrhæbiæ quasdam civitates recepit.

4

[ocr errors]

tum.

XXXIV. Dum hæc a Philippo geruntur, T. Quinctius, Quinctius it recepta Zacyntho ab Achaico concilio, Naupactumn trajecit; Naupacquæ jam per duos menses (sed prope excidium erat) obpugnabatur, et, si capta vi foret, omne ibi nomen Ætolorum ad internecionem videbatur venturum. Ceterum, quamquam merito iratus erat Ætolis, quod solos obtrectasse gloriæ suæ, quum liberaret Græciam, meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, quum, quæ tum maxime acciderant, casura præmonens, a furioso incepto eos deterreret; tamen, sui maxime operis esse credens, nullam gentem liberatæ a se Græciæ funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Ætolis, cœpit. Confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per omnes ordines, Quinctium esse. itaque, concursu facto undique in muros, manus pro se quisque tendentes, consonante clamore nominatim Quinctium orare, ut opem ferret ac servaret. Et tum Opem ejus quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen ab- inplorant nuit, quidquam opis in se esse. Ceterum, postquam ad consulem venit: Utrum fefellit, inquit, te, M'. Acili, quid agatur? an, quum satis pervideas*, nihil id magnopere ad summam rem↳

y quanti Gron. fallit Gron. Crev.

Eæd.

3 Destituti enim ab omni spe] Malit Jac. Gronovius ab omni ope. Nec immerito, ne injucunda repetitio occurrat. Sequitur enim, spem nullam in Elolis esse.

4 Quod solos] Melius cum Gronovio legas, quos solos.

5 Abnuit quiddam opis in se esse]

a provideas Eæd.

Imo, quidquam opis.

5

brempublicam

6 Ad summam rempublicam] Hæc quidem elegans est lectio, sed dubiæ auctoritatis, et a Gronovii conjectura profecta, ut docet ipse in nota ad 1. XXXVIII. c. 50. Hoc loco scripti plerique et editi ad summam reipublicæ: MSS. Modio inspecti ad summam rem.

Ætoli.

U. C. 561. pertinere censes? Erexerat exspectatione consulem; et, Quin A. C. 191. expromis, inquit, quid rei sit? Tum Quinctius: Ecquid vides, te, devicto Antiocho, in duabus urbibus obpugnandis tempus terere, quum jam prope annus circumactus sit imperii tui? Philippum autem, qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes, sed tot jam gentes, Athamaniam, Perrhæbiam, Aperantiam, Dolopiam, sibi adjunxisse? Atqui non tantum interest nostra, Ætolorum opes ac vires minui, quantum, non supra modum Philippum crescere, et victoriæ tuæ præmium te militesque tuos nondum duas urbes, Philippum tot gentes Gracia habere.

tunt.

XXXV. Adsentiebatur his consul: sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidioné, obcurrebat: tota inde Quinctio res permissa est. Is rursus ad eam partem muri, qua paullo ante vociferati Ætoli fuerant, rediit, ibi quum inpensius orarent, ut misereretur gentis Ætolorum, exire aliquos ad se jussit. Phæneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes, Fortuna, inquit, restra facit, ut et ira mea et orationi temperem. Evenerunt, quæ prædixi eventura. et ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse ea videantur. Ego tamen, sorte quadam 7 nutriendæ Græciæ datus, ne ingratis quidem benefacere absistam. Mittite oratores ad consulem, qui inducias tantum temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senutui de vobis permittatis. Ego apud consulem deprecator defenLegatos Ro- sorque vobis adero. Ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt: nec mam mit adspernatus est legationem consul. induciisque in diem certam datis, qua legatio renunciari ab Roma posset, soluta obsidio est, et exercitus in Phocidem missus. Consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Ægium trajecit. ibi de Eleis et de exsulibus Lacedæmoniorum restituendis actum. et neutra perfecta res, quia suæ gratiæ reservari eam Achæi, Elei per se ipsi, quam per Romanos, maluerunt Achaico contribui concilio. Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat: militemn tamen nullum Antiocho dederant. pecunia juvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse inficiabantur. Iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul, Se utrum hostium, an pacatorum eos numero haberet, nondum scire. Senatum ejus rei judicem fore. Integram se caussam eorum Romam reji© nondum tot urbes, quot Philippum, gentes etc. Gron. Crev. d de del. Eæd. 7 Nutriende Græciæ] Fovendæ, juvandæ. Vid. IV. 52. et VII. 4.

8 Quia suæ gratiæ reservari eam] Tà eum debet intelligi de re ad Lace dæmonios exsules pertinente, cui in sequentibus opponuntur Elei. Sed id

vocabulum non solet adhiberi in par titionibus. Possis legere alteram. *Sensus est: quia Achæi maluerunt Lacedæmonios exsules sibi obligari, quam Romanis, restitutionis in pa triam beneficio.

cere. inducias ad id dierum nonaginta dare. Epirotæ Romam U. C. 561. missi senatum adierunt. iis, magis, quæ non fecissent hos- A. C. 191.j tilia, referentibus, quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non caussam probasse, videri possent. Et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio, donumque ex auro liceret ponere in æde Jovis Optimi Maximi, permissum ab senatu. 9 centum pondo coronam auream posuerunt. Non responsum solum benigne legatis est; sed Philippi quoque filius Demetrius, qui obses Romæ erat, ad patrem reducendus legatis datus est. Bellum, quod cum Antiocho rege in Græcia gestum est a M'. Acilio consule, hunc finem habuit.

dicatæ.

XXXVI. Alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam Ludi Roma provinciam sortitus, priusquam ad bellum, quod cum Boiis et ædes degerendum erat, proficisceretur, postulavit ab senatu, ut peeunia sibi decerneretur ad ludos, quos proprætor in Hispania inter ipsum discrimen pugnæ vovisset. Novum atque iniquum postulare est visus. censuerunt ergo, quos ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos uti de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse inpensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit. Per idem fere tempus ædes Matris Magnæ Idææ dedicata est: quam Deam is P. Cornelius, advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui post Africano fuit cognomen, P. Licinio consulibus, in Palatium a mari detulerat. Locaverant ædem faciendam ex senatusconsulto M. Livius, C. Claudius censores, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus; tredecim annis post, quam locata erat, dedicavit eam M. Junius Brutus, ludique ob dedicationem ejus facti, quos primos scenicos fuisse, Antias Valerius est auctor, Megalesia adpellatos. Item Juventatis ædem in circo maximo Č. Licinius Lucullus duumvir dedicavit. Voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die Hasdrubalem exercitumque ejus cecidit idem censor eam faciendam locavit, M. Cornelio, P. Sempronio consulibus. Hujus quoque dedicandæ caussa ludi facti et eo omnia cum majore religione facta, quod novum cum Antiocho instabat bellum.

10

XXXVII. Principio ejus anni, quo hæc, jam profecto Prodigia. ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romæ P. Cornelio

e Valerius Antias Gron. Crev.

9 Centum pondo] Marcarum nostratium 156. cum unciis 2. 10 Ludi quos primos scenicos fuisse Valerius Antias] Intellige primos scenicos Megalenses, non omnino primos scenicos. Ludorum scenicorum

apud Romanos origo longe antiquior
est. Vid. supra 1. VII. c. 2. Sed et
jam tertio ante hunc anno, 1. XXXIV.
c. 54. Megalesia ludos scenicos esse
factos memoravit Livius.

11

U. C. 561. consule, agebantur, boves duos domitos in Carinis per scaA. C. 191. las pervenisse in tegulas ædificii, proditum memoriæ est. Eos vivos comburi, cineremque eorum dejici in Tiberim, aruspices jusserunt. Tarracinæ et Amiterni nunciatum est aliquoties lapidibus pluisse; Minturnis ædem Jovis et tabernas circa forum de cœlo tactas esse; Vulturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse. Eorum prodigiorum caussa libros Sibyllinos ex senatusconsulto decemviri quum adissent, renunciarunt, 12 Jejunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum : et ut novemdiale sacrum fieret, et unum diem supplicatio esset. coronati supplicarent: et consul P. Cornelius, quibus Diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret. Placatis diis, hunc votis rite solvendis, nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn. Domitium proconsulem, dimisso exercitu, Romam decedere jussit: ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

Ligures fusi XXXVIII. Sub idem fere tempus Ligures, 13 lege saa Minucio. crata coacto exercitu, nocte inproviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt. Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit; intentus, ne qua transcenderet hostis munimenta. Prima luce duabus simul portis eruptionem fecit. nec primo inpetu, quod speraverat, Ligures pulsi sunt duas amplius horas dubium certamen sustinuere. Postremo, quum alia atque alia agmina erumperent, et integri fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam vigiliis confecti, terga dederunt. cæsa suprar quatuor millia hostium; ex Romanis sociisque minus treBoii casi a centi perierunt. Duobus fere post mensibus P. Cornelius P. Cornelio consul cum Boiorum exercitu signis conlatis egregie pug

Cos.

navit. Duodetriginta millia hostium cæsa, Antias Valerius
scribit; capta tria millia et quadringentos; signa militaria
centum viginti quatuor; equos mille ducentos triginta;
carpenta ducenta quadraginta septem: ex victoribus mille
quadringentos octoginta quatuor cecidisse. Ubi ut in nu-
mero scriptori parum fidei sit, (quia in augendo eo non
alius intemperantior est) magnam victoriam fuisse adparet,
quod et castra capta sunt, et Boii
post eam pugnam extem-
plo dediderunt sese, et quod supplicatio ejus victoriæ
caussa decreta ab senatu, victimæque majores cæsæ.

f super

11 In Carinis] Sic vocabatur regio quædam urbis Romæ.

12 Jejunium instituendum Cereri] Jejunio Cererem colebant, ut imitarentur longam ejus in luctu suo, dum raptam a Plutone Proserpinam toto orbe quærit, a cibo potuque abstinentiam. Itaque jejunium in Eleusiniis et

Gron. Crev.

Thesmophoriis usurpatum. Fuere et alia apud veteres in honorem quorumdam deorum dearumve jejunia: puta Jovis, apud Horat. Sat. 3. 1. II. illo Mane die, quo tu indicis jejunia.

13 Lege sacrata] Vid. not. 81. ad 1. H. c. 33. Adde et i. X. c. 38.

XXXIX. + Per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ul- U. C. 561. teriore Hispania ovans urbem est ingressus. argenti trans- A. C. 191. tulit duodecim millia pondo: bigati argenti centum triginta auri centum viginti septem pondo".

Cos.

P. Cornelius consul primo, obsidibus a Boiorum gente acceptis, agri parte fere dimidia eos multavit: quo, si vellet, populus Romanus colonias mittere posset. Inde, Romam, ut ad tri-Triumumphum haud dubium, decedens, exercitum dimisit, et phum petit adesse Romæ ad diem triumphi jussit. ipse, postero die, quam venit, senatu in ædem Bellonæ vocato, quum de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut sibi triumphanti liceret in urbem invehi. P. Sempronius Blæsus tribunus plebis, non negandum Scipioni, sed differendum honorem trium- Blæsus Tr. phi, censebat. Bella Ligurum Gallicis semper juncta fuisse: Pl. differeneas inter se gentes mutua ex propinquo ferre auxilia. Si P. dum censet, Scipio, devictis acie Boiis, aut ipse cum victore exercitu in agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio misisset, qui jam tertium ibi annum dubio detineretur bello, debellari cum Liguribus potuisse. Nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam reipublicæ potuissent: possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi prætermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet. Juberent, consulem cum legionibus redirè in provinciam; dare operam, ut Ligures subigantur. Nisi illi cogantur 15 in jus judiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos: aut pacem, aut bellum utrobique habenda. Devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, 16 qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.

XL. Ad ea consul, Neque se Ligures provinciam sortitum Cos. concedi esse, ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque trium- illico postuphum de iis postulare. Q. Minucium confidere brevi, subactis lat. iis, meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse. se de Gallis Boiis postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit: quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem: a quibus obsides abduxerit, pacis future pignus. Verum enimvero illud multo majus esse, quod tantum numerum Gallorum occiderit1 in acie, 17 quod cum tot millibus gins. et Gron. Crev. h septem pondo 1. quinque Eæd. i ceciderit Eæd,

[blocks in formation]

17

15 In jus judiciumque populi Romani] Sic et 1. XXXIX. c. 24. totam Athamaniam sub jus judiciumque regis venisse: et 1. XLI. c. 22. sub jus judiciumque suum totam coëgit gentem. 16 Qui in magistratu non triumphaverunt] Indirectæ orationi magis convenire videretur, triumphaverint.

17 Quod cum tot millibus] Multum

« IndietroContinua »