Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 552. torum amicorumque cades, et libidinem 3 inhumaniorem prope, A. C. 200. quam crudelitatem, vos, quo propiores Macedonia estis, melius nostis. Quod ad vos adtinet, Etoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum: vos sine nobis cum eo pacem fecistis. Et forsitan dicatis, bello Punico occupatis nobis, coactos metu vos leges pacis ab eo, qui tum plus poterat, accepisse. et nos, quum alia majora urguerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus. Nunc et nos, Deúm benignitate Punico perfecto bello, totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus: et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est; nisi perire cum Philippo, quam vincere cum Romanis, mavultis.

lorum sententia.

35

XXXII. Hæc dicta ab Romano quum essent, inclinatis Damocriti omnium animis ad Romanos, Damocritus prætor ÆtoloPræt. Eto- rum, pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, Rem 5 magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam, quam celeritatem, dixit. Celerem enim pœnitentiam, sed eamdem seram atque inutilem, sequi ; quum præcipitata raptim consilia neque revocari, neque in integrum restitui possint. Deliberationis autem ejus, cujus ipse maturitatem exspectandam putaret, tempus ita jam nunc statui posse: quum legibus cautum esset, ne de pace bellove, nisi in Panatolico et so Pylaico concilio, ageretur, decernerent extemplo, ut prætor sine fraude, quum de bello aut de pace agere velit, advocet concilium: et, quod tum referatur decernaturque, ut perinde jus ratumque sit, ac si in Panatolico aut Pylaico us- concilio actum esset. Dimissis ita suspensa re legatis, egregie consultum genti aiebat. nam, utrius partis melior fortuna belli esset, ad ejus societatem inclinaturos. Hæc in concilio Ætolorum acta.

Dimissi sus

pensa re

legati.

Philippus inpigre bellum adparat.

36

b

XXXIII. Philippus inpigre terra marique parabat bellum: navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat. Attalum Romanamque classem principio veris ab Ægina ratus moturos, navibus maritimæque oræ præfecit Heraclidem, quem et ante præfecerat. ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia detraxisse Romanis credens, ex una parte Ætolos, ex altera Dardanos, faucibus adConsul per Pelagoniam a filio Perseo interclusis. Ab consule non para

Dassaretio

rum fines

ducit exercitum.

[blocks in formation]

batur, sed gerebatur jam bellum. per Dassaretiorum fines ex- U. C. 552. ercitum ducebat, frumentum, quod ex hibernis extulerat, A. C. 200. integrum vehens; quod in usum militi satis esset, præbentibus agris. Oppida vicique partim voluntate, partim metu se tradebant. quædam vi expugnata, quædam deserta, in montes propinquos refugientibus barbaris, inveniebantur. Ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum: inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa, pavoremque ingentem hominum cernebat: sed parum gnarus, quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum, quonam hostes iter intendissent, misit. Idem error apud consulem erat. Movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. Hæ duæ alæ ex diverso, quum diu incertis itineribus vagatæ per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. Neu- Exploratotros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque ex-res Romani auditus est, hostes adpropinquare. Itaque prius, quam in conspectum venirent, equos armaque expedierant. nec runt, dubio mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est, eventu. Forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud inpares, æquis viribus per aliquot horas pugnarunt. Fatigatio ipsorum equorumque, incerta victoria, diremit proelium. Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. Neque eo magis explorati quidquam, in qua regione castra hostium essent, aut illi ad regem, aut hi ad consulem retulerunt. per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum, ad cognoscendas hostium res, in omnibus bellis præbet.

et Macedo

nes concur

conspectis

XXXIV. Philippus, aliquid et ad caritatem suorum, et ut promtius pro eo periculum adirent, ratus profecturum se, si equitum, qui ceciderant in expeditione, sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra jussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. Nihil tam incertum nec tam Macedones inæstimabile est, quam animi multitudinis. quod promtiores terrentur ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, conse id metum pigritiamque incussit: nam, qui 37 hastis sagittis- suorum. que et rara lanceis vulnera facta vidissent, cum Græcis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora brachiis abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita, patentiaque viscera, et fœditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quæ tela quosque viros pugnandum esset, pavidi vulgo cernebant. Ipsum quoque

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

U. C. 552. regem terror cepit, nondum justo prælio cum Romanis A. C. 200. congressum. itaque, revocato filio præsidioque, quod in Pelagoniæ faucibus erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. Ipse, 38 cum viginti millibus peditum, quatuor equitum, ducibus transfugis, ad hostem profectus, paullo plus 39 ducentos passus a castris Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac vallo communivit: ac, subjecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum, et descripta suis quæque partibus, tum tendentium ordine, tum itinerum intervallis; et 40 negasse, barbarorum ea castra ulli videri posse. Biduum consul et rex, alter alterius conatus exspectantes, continuere suos intra vallum: tertio die Romanus omnes copias in aciem eduxit.

Philippus miratur Romano

rum castra.

Equestris pugna.

e

XXXV. Rex vero, tam celerem aleam universi certaminis timens, quadringentos Tralles (Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus) et Cretenses trecentos, addito iis peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. 41 Ab Romanis autem (aberat acies eorum paullo plus quingentos passus) velites et equitum duæ ferme alæ emissæ : ut numero quoque eques pedesque hostem æquarent. Credidere regii, genus pugnæ, quo adsuerant, fore, ut equites, in vicem insequentes refugientesque, nunc telis uterentur, nunc terga darent; Illyriorum velocitas ad excursiones et inpetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas conjicerent. Turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior, quam pertinacior, inpetus Romanorum. nam haud secus, quam si tota acie dimicarent, et velites, emissis hastis, cominus gladiis rem gerebant, et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes inmiscentesque se peditibus, pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam; nec pedes concursator et vagus, et prope seminudus genere armorum, veliti Romano parmam gladiumque habenti, pariterque et ad se tuendum, et ad hostem • autem 1. cum sublatis parentheseos signis Gron. f adsueverant Gron. Crev. 38 Cum viginti millibus peditum, quatuor equitum] Sic jussit legi Gronovius, quum libri haberent quatuor millibus equitum. Victor. ignorat quidem rò millibus, sed pro quatuor exhibet CCCC.

39 Ducentos passus] Ante Gronovium editi ducentis passibus. Correxit ille ex editione Andreæ. Firmat Victor. codex. Et sic amat loqui Livius.

40 Negasse barbarorum ea castra ulli videri posse] Hoc idem a Pyrrho

dictum memorant, quo primum die Romanorum castrorum ordinem vidit : Hic barbarorum ordo minine barbarus est. Plut. in Pyrrho.

41 Ab Romanis autem (aberat] Repræsentavimus MSS. et vett. editorum lectionem. Quanquam recte videtur suspicari Gronovius legendum esse, ab Romanis item: nempe, quemadinodum fecerant Macedones. Vulgo ab Romanis quum aberat.

petendum armato. Non tulere itaque dimicationem ; nec U. C. 552. alia re, quam velocitate, tutantes se, in castra refugerunt.

A. C. 200.

Romani.

phum mo

vent.

XXXVI. Uno deinde intermisso die, quum omnibus copiis equitum levisque armaturæ pugnaturus rex esset, nocte 42 cætratos, quos peltastas vocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat; præceperatque Athenagoræ et equitibus, ut, si aperto prælio procederet res, uterentur fortuna: si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hos- Insidiæ Phi tem pertraherent. Et equitatus quidem cessit: duces cælippi irritæ, trata cohortis, non satis exspectato signo, ante tempus excitatis suis, occasionem bene gerendæ rei amisere. Romanus, et aperto prælio victor, et tutus a fraude insidiarum, in castra sese recepit. Postero die omnibus copiis consul in aciem descendit, ante prima signa locatis elephantis: quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Pu-Tum prinico habebant, usi sunt. Ubi latentem intra vallum sensit, mum usi exprobrans metum subcessit. Postquam ne tum quidem elephantis potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo in vasuris; octo ferme inde millia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Octo- Castra ad lophum (id est loco nomen) movit. Quum in propinquo Octoloagro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. Ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu æquare poterant, citato profectus agmine, inter castra Romana et frumentatores constituit signa. Inde, copiis divisis, partem ad consectandos vagos frumentatores emisit, dato signo, ne quem vivum relinquerent; cum parte ipse substitit, itineraque, quibus ad castra recursuri videbantur hostes, obsedit. Jam passim cædes ac fuga erat, necdum quisquam in Vagos frucastra Romana nuncius cladis pervenerat; quia refugientes mentatores in regiam stationem incidebant: et plures ab obsidentibus cedit Philippus. vias, quam ab emissis ad cædem, interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi, tumultum magis, quam certum nuncium, intulerunt castris. XXXVII. Consul, equitibus jussis, qua quisque posset, opem ferre laborantibus, ipse legiones e castris educit, et agmine quadrato ad hostem ducit. Dispersi equites per agros quidam aberrarunt, decepti clamoribus aliis ex alio exsistentibus loco. Pars obvios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna cœpit. Regia statio atrocissimum prælium edebat. nam et ipsa multitudine equitum peditumque h quidem Eæd.

8 millium intervallo Gron. Crev.

42 Cetratos, quos peltastas vocant] Vid. not. ad 1. XXVIII. c. 5.

[blocks in formation]
[ocr errors]

U. C. 552. prope justa acies erat: et Romanorum, quia medium obseA. C. 200. derat iter, plurimi in eam inferebantur. Eo quoque supe

litur.

riores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat, et Cretensium auxiliares multos ex inproviso vulnerabant, conferti præparatique in dispersos et effusos pugnantes. Quod si modum in insequendo habuissent, non in præsentis modo certaminis gloriam, sed in summam etiam belli proDein repel- fectum foret: nunc, aviditate cædis intemperantius insecuti, in prægressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere: et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos: versaque momento temporis fortuna pugnæ est, terga dantibus, qui modo secuti erant. Multi cominus congressi, multi fugientes interfecti. nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam conjecti, profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. Rex quoque in periculo fuit: nam, ruente saucio equo, præceps ad terram datus, haud multum abfuit, quin jacens obprimeretur. Saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit, pavidumque regem in equum subjecit. Ipse, quum pedes æquare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus periit. Rex, circumvectus paludes pervias inviasque trepida fuga, in castra tandem, jam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit. Ducenti Macedonum equites eo prælio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi, spoliis simul armorum relatis, abducti.

Judicium de

XXXVIII. Fuerunt, qui hoc die regem temeritatis, coneo prælio. sulem segnitiæ accusarent. nam et Philippo quiescendum fuisse, quum paucis diebus hostes, exhausto circa omni agro, ad ultimum inopiæ venturos sciret: et consulem, quum equitatum hostium levemque armaturam fudisset, ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse. nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse, debellarique momento temporis potuisse. Id dictu, quam re, ut pleraque, facilius. nam, si omnibus peditum quoque copiis rex congressus fuisset, forsitan inter tumultum, quum omnes victi metuque perculsi ex prælio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex. quum vero integræ copiæ peditum in castris mansissent, stationes ante portas, præsi diaque disposita essent, quid, nisi ut temeritatem regis, effuse paullo ante secuti perculsos equites, imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo inpetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperæ pugnæ inposuisset. Eo quoque minus est mirum, tentasse eum fortunam, quod fama erat, Pleuratum Dardanosque, ingentibus copiis profec

« IndietroContinua »