Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

LIBER XXXI.

U. C. 551. ME quoque juvat, velut ipse in parte laboris ac periculi A. C. 201. fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri

ausum, perscripturum res omnes Romanas, in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat; tamen, quum in mentem venit, tres et sexaginta annos (tot enim sunt a primo Pupico ad secundum bellum finitum) 'æque multa volumina occupasse mihi, quam occuparint quadringenti octoginta octo a anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primus bellum Karthaginiensibus intulit; jam provideo animo, velut qui s proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem, ac velut profundum invehi, et crescere pene opus, quod prima quæque perficiendo ininui videbatur, Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit; periculo haudquaquam comparandum, aut virtute ducis, aut militum robore: claritate regum antiquorum, 4 vetustaque fama gentis, et magnitudine imperii, quo multam quondam Europæ, majorem partem Asiæ obtinuerant armis, prope nobilius. Ceterum cæptum bellum adversus Philippum decem septem Crer.

vetustæque Gron. Crev.. I Æque multa voluminu] Bellum grueret cuin rationibus Dodwelli, Punicum primum narrare inceperat. quem sequimur in Chronologia LiviaLivius 1. XVI. suæ historiæ. Itaque na ducein. Cum iis autem numerus, quindecim libros occupaverant res per 487. annorum hic ita quadrat, ut nullus 487. annos gestæ ab u. c. ad primuni alius consentire possit. Finiebatur Punicum bellum : quindecim itiden, enim Livii. liber XV. ut constat ex res per tres et sexaginta annos geste epitomis, et ex hoc ipso Livii loco, in ab initio primi Punici belli ad secun- eo anno qui præcessit Ap. Claudii, qui dum perpetratum. Non numerat au- priinus belluin Pænis intulit, consulatem annum labentem Livius, quemad- tum, qui annus est ipse 487us, ex calmodum supra l. XXX. c. 44. ubi bel- culo Dodwelli Liviano. lum Punicum secundum finitum esse 3* Proximis littori vadis inducti]. ait septimodècimo anno.

Allecti ad ingrediendum, quia prope 2 Quadringenti octoginta septem littus vada eis occurrunt, nec ea aquae anni] Numerus hic multum variat in altitudo quæ possit timeri. scriptis et editis. Quidam habent, 4 Vetustæque fama gentis] Aliquot quomodo edidimus, testibus Sigonio MSS. habent vetustaque fama gentis, et Hearnio. Vet. liber Sigonii, et nos- quod merito placuit Jac. Gronovio. ter Victorinus CCCCLXXVIII. An- Sic infra 1. XXXV. c. 12. Vetusta redreas quadringenti LXX. In hac dis- gum Macedoniæ fama, peragratusque crepantia eam elegimus lectionem, Oriens victoriis ejus gentis, quæ nec careret auctoritate, et con- 5 Coeptum bellum adversus Philip

[ocr errors]

1

ferme ante annis, triennio prius depositum erat, quum ij. C. 551. Ætoli et belli et pacis fuissent caussæ. Vacuos deinde A. C. 201. pace Punica jain Romanos et infensos Philippo, quum ob infidam adversus Ætolos aliosque regionis ejusdein socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Pænisque, preces Atheniensium, quos agro per. vastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

II. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege, et Rhodiis Querelæ de legati venerunt, nunciantes, Asiæ quoque civitates sollici- Philippo. tari. His legationibus responsum est, curæ Asianam rem senatui fore. Consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc ? in prelio cum Boiis erant, rejecta est. Interim 8 ad Ptolemæum Ægypti regem legati tres missi, C. Legati in Claudius Nero, M. Æmilius Lepidus, P. Sempronius Tu-Ægyptuin. ditanus: ut et adnunciarent victum Hannibalem Panosque, et gratias agerent regi, ' quod in rebus dubiis, quum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset; et peterent, ut, si coacti injuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum

[blocks in formation]

pum decem ferme ante annis) Hic ini- ante vita cedens, anno u. c. 548. a. C. tium ducit hujus belli Livius ab inita 204. quadrimum reliquerat. Itaque cum Ætolis societate, anno 541. de hæ gratiarum actiones quæ sequuntur, qua vide 1. XXVI. c. 24. At iribus ante non possunt referri ad officia a rege annis motum fuerat, ut constat ex I. puero collata in Romanos, quæ nulla XXIV. c. 40.

erant, sed ad ejus patrem et regnum 6 Quum Ætoli ... belli ... fuissent Ægypti. Vid. not. 10. proxime sequucausa] Initum Philippo cum Anni- turam. Aliain hujus legationis caubale fædus, de quo egit Livius, 1. sam affert' Polybius, I. XVI. n. 19. et XXIII. c. 33. coegit Romanos de legat. 4. nempe, ut Ptolemæo liberam bello Macedonibus inferendo cogitare: et securam ab aviditate regum Antiomox legati ab Orico nunciantes suam cbi et Philippi (vid. infra c. 14.) posurbem captam esse, Apolloniam ten- sessionem Ægypti servarent, pacemtari, impulerunt Lavinum, ut in Græ- que inter eos componerent. Idem tesciam trajiceret. Sed segnius bellum tatur et Justinus, l. XXX. gestum est, donec inita est cum Æto- 9 M. Æmilius Lepidus] Hic etiam Jis societas. *lidem Ætoli et pacis tutor Ptolemæi Epiphanis fuit, testicansa fuerant, quia, absentibus Roma- bus Justino, I. XXX. et Val. Max. I. nis, pacem per se ipsi cum Philippo VI. c. 6. Id tamen observandum in pepigerant : unde Romanis quodam- Valerio, illum falso credidisse Lepimodo necesse fuit ad pacem quoque dum hoc munere functum esse, quum animos inclinare. Vid. supra XXIX. jam summus esset pontifex, et bis con

sul fuisset, qui juvenis admodum, ut 7 In prælio cum Boiis erant] Hoc constat ex c. 18. infra, hanc tutelam corruptum est. Neque enim ambo gessit. consules in Bojorum agro erant, sed 10 Quod ... in fide mansisset] Poalter tantum, P. Ælius. Jam vero lybius, Legat. 2. docet Romanos in quid sibi vult, in prælio erant? Alb. summa frumenti inopia, post acces Rubenius ex vestigiis MSS. recte vide- sum, ut videtur verisimile, Annibalis tur emendare : in provinciis erant. ad urbem, subsidium a Ptolemæo Phi.

8 Ad Ptolemæum Ægypti regem] lopatore, tanquam ab şocio et amico Tunc regnabat in Ægypto Ptolemæus rege, petiisse. Epiphanes, quem pater quadriennio

12.

U. C. 351, conservaret. Eodem fere tempore P. Ælius consul in GalA. C. 201. lia, quum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones

in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus ejus caussa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, il C. Oppium præfectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam (quam tribum Sappiniam vocant) agrum Boiorum invadere jussit. ipse eodem, aperto itinere, 's per medios montes duxit. Oppius, ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (jam enim maturæ erant segetes) profectus, neque explorato circa, nec stationibus satis firmis,

quæ armatæ inermes atque operi intentos tutarentur, posiC. Oppius tis, in proviso inpetu Gallorum cum frumentatoribus est circircumven- cumventus. Inde pavor fugaque etiam armatos cepit. Ad tus a Bojis.

septem millia hominum palata per segetes sunt cæsa : inter quos ipse C. Oppius præfectus. ceteri in castra metu compulsi, inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta

magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui, nisi quod populatus est Boio, rum fines, et cum Ingaunis Liguribus fædus icit, nihil, quod esset memorabile, aliud in provincia quum gessisset, Romam rediit.

III. Quum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius rem, quain de Philippo sociorumque querelis, ageret ; relatum extemplo est: decrevitque frequens senatus, ut P. Ælius consul, quem videretur ei, cum imperio mitteret, qui, classe accepta, quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam trajiceret. M. Valerius Lævinus proprætor missus, circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis, in Macedoniam transmisit. ad quem quum M. Aurelius legatus venisset, edocuissetque eum, quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset res, et quemadmodum circa omnes non continentis inodo urbes, sed etiam insulas, partim ipse adeundo, partim per legatos, conciret hoinines ad arma ; majore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne, cunctantibus iis, auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex

II C. Oppium] Ante Sigonium editi 'nobis persuadent hanc unam fuisse e habebant C. Appium. Mutavit ille: tribubus, in quas Umbri ipsi dividenec immerito. Oppius enim gentis no- bantur : eodem plane modo ac sensu, men est : Appius prænomen.

quo supra l. IX. c. 41. de iisdem Um12 Per Urnbriam (quam tribum bris :. Plaga una (Materinam ipsi Sappiniam vocant] Per eam Umbriæ appellant.) partem, quæ ab ipsis tribus Sappinia ap- 13 Per medios montes] Victor. copellatur. Hæc enim verba, quam . dex ignorat voeem medios, quam insea vocant, quibus uti non solet Livius, ubi ruit Sigonius. tribuum Romanarum nomina appellat,

>

aliquanto minore regno esset; hæc eadem scribere Aurelium U. C. 551.

A. C. 201. consulibus et senatui placuit.

IV. Exitu hujus anni quum 'de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio ' P. Scipionis in Africa bellum perfecissent; decreverunt Patres, ut M. J.Qnius prætor urbis, si ei videretur, decemviros agro Samniti Appuloque, quod ejus publicum populi Romani esset, inetiendo dividendoque crearet. Creati P. Servilius, Q. Cæcilius Metellus, C. et M. Servilii, (Geminis ambobus cognomen erat) L. et A. Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P. Ælius Pætus, Q. Flaminius. Per eos dies, '6 P. Ælio consule coinitia habente, 17 creati consules P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. Prætores exinde facti, Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpureo, Q. Fulvias Gillo, Cn. Sergius Plancus. Ludi Romani scenici eo anno magnifice adparateque facti ab ædilibus curulibus, L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino. 18 biduum instauratum est. 19 frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat, quaternis æris populo cum summa fide et gratia diviserunt. Et plebeii ludi' ter toti instaurati ab ædilibus plebis, L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo: qui ex ædilitate prætor creatus erat. et 20 Jovis epulum fuit ludorum caussa. V. 9 Anno quingentesimo quinquagesimo ab urbe condi-U. C. 552.

A. C. 200. ta, P. Sulpicio Galba, C. Aurelio consulibus, bellum cum

P. Sulpicio rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem 11. C. AureKarthaginiensibus datam. Omnium 22

primum eam rem lio Coss. Idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpi- Senici vince V. C. 552. cius consul retulit: senatusque decrevit, uti consules majoA. C. 200. ribus hostiis rem divinam facerent, quibus Diis ipsis vide

tium. 14 De agris veterum militum] De biduum instauratum. assignando agros veteribus militibus. 19 Frumenti ... vim ingentem ... Hæc prima apud Livium mentio oc- quaternis æris] Quaternis assibus, id currit agrorum certo cuidam militum est, quarta denarii parte in modios. generi divisorum in præmium emeritæ Vid. not. ad l. XXX. c. 26. militiæ. Retentum hoc exemplum 20 * Jovis epulum] Vid. not. ad est, et crebro deinde usurpatum : ac XXV. 2. sub Cæsaribus in consuetudinem jam 21 Anno quingentesimo quinquagesilegemque abiit.

mo] Adde secundo, ex c. 1. hujus libri: 15 P. Scipionis] Sic jussit legi Si. ubi quum Livius, quomodo legimus, gonius, non proconsulis Scipionis, quod annos 487. ab u. c. ad initium primi genus mendi vulgatissimum est, et Punici belli exactos numeret, 63. ab passim ab eodem correctum.

inito primo cum Pænis bello ad perpe16 P. Ælio consule] Vulgo consu- tratum secundum, non habita ratione, lum. At non consulum modo, sed et ut jam bis annotavimus, ultimi anni, aliorum magistratuum comitia P. annum præcedentem proinde habuit Ælius habuit. Itaque emendabat Gro- pro quingentesimo quinquagesimo prinovius consule : quod plane exstat in mo ab u. c. Nam 487. et 63. efficiunt cod. Victor.

550. Itaque hic annus qui incipit est 17 Creati consules, P. Sulpicius quingentesimus quinquagesimus secunGalba) Iterum. Jam enim Sulpicius dus. consul fuerat anno 541.

22 Primum eam rem] Forte pri. 18 Biduum instauratum est] Sic mam. et l. XXVII. c. 36. Et plebeiis ludis

retur, cum precatione ea : 23 Quam rem senatus populusque Romanus de republica deque ineundo novo bello in unimo haberet, ea res uti populo Romano, sociisque, ac nomini Latino, bene ac feliciter eveniret : secundum rem divinam precationemque, ut de republica deque provinciis senatum consulerent. Per eos dies opportune irritandis ad bellum animis, et literæ a M. Aurelio legato, et M. Valerio Lævino proprætore adlatæ : et Atheniensium nova legatio venit, quæ regem adpropinquare finibus suis nunciaret : brevique, non agros modo, sed urbem etiam in ditione ejus futuram, nisi quid in Romanis auxilii foret. Quum pronunciassent consules, rem divinam rite perfectam esse, et precationem admisisse Deos aruspices respondere, lætaque exta fuisse, et prolationem finium, victoriamque, et triumphum poriendi tum literæ Valerii Aureliique lectæ, et legati Atheniensium auditi. Senatus inde consultun factum est, ut sociis gratiæ agerentur; quod diu sollicitati, ne obsidionis quidem metu fide decessissent. de auxilio mittendo tum 2+ respondere placere, quum consules provincias sortiti essent: atque is consul, cui Macedonia provincia evenisset, ad popu, lum tulisset, ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

VI. P. Sulpicio provincia Macedonia sorte evenit, isque sum divisio. rogationem promulgavit, Vellent, juberent Philippo regi Ma

cedonibusque, qui sub regno ejus essent, ob injurias armaque inlata sociis populi Romani, bellum indici. alteri consuli Aurelio Italia provincia obtigit. Prætores esinde sortiti sunt, Cn. Sergius Plancus urbanam, Q. Fulvius Gillo SiciJiam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpureo Galliam. Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis 25 antiquata est. id quum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte bomines tædio laborum periculorumque fecerant, tum Q. Bæbius tribunus plebis, viam antiquam criininandi Patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. Ægre eam rem passi Patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis : et consulem pro se quisque hortari, ut de integro comitia rogationi ferenda ediceret, castigaretque segnitiem populi: atque doceret, quanto damno dedecorique

Provincia

dilatio ea belli futura esset..

23 Quam rem senatus ... in animo censuerunt. haberet, ea res] Nou minus bene Vict. 24 Respondere placere] Nonne poliber: Quod senatus. Similis est so- tius, responderi? lennis senatusconsultorum formula : 25 * Antiquata est] Vid. not. 22. ad Quod verba fecit consul... de ea re ita V. 30.

« IndietroContinua »