Immagini della pagina
PDF
ePub

U. C. 566. probus adolescens ( Dii propitii essent) obscœnis, ut fama A. C. 186. esset, sacris initiari nollet.

sule.

Hispala voXII. Satis de Æbutio exploratum ratus consul, non vacatur a con- num auctorem esse, dimissa Abutia, socrum rogat, ut Hispalam, indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniæ, arcesseret ad sese. eam, quoque esse, quæ percunctari vellet. Ad cujus nuncium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara caussæ arcesseretur: postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est. In interiorem partem ædium abductam socru adhibita consul, Si vera dicere inducere in animum posset, negat, perturbari debere. fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet. expromeret sibi, quæ 50 in luco Simila Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri. Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset: tandem confirmata, puellam admodum se ancil lam initiatam cum domina, ait. aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil, quid ibi fiat, scire. jam id ipsum consul laudare, quum initiatam se non inficiaretur. sed et cetera eadem fide expromeret. neganti ultra quidquam scire non eamdem, dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti, veniam aut gratiam fore. eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.

XIII. Mulier, haud dubie, id quod erat, Ebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciæ procidit, et eam primo orare cœpit, Ne mulieris libertinæ cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam, verti vellet: se terrendi ejus caussa, non quo sciret quidquam, ea locutam esse. Hic Postumius accensus ira, Tum quoque, ait, eam cum Æbutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimæ feminæ et cum consule loqui. et Sulpicia adtollere paventem; simul illam adhortari, simul iram generi lenire. Tandem confirmata, multum incusata perfidia butii, qui optimi in eo ipso meriti talem gratiam retulisset, Magnum sibi metum Deorum, quorum occulta initia enunciaret, majorem multo, dixit, hominum esse, qui se indicem manibus suis

49 (Dii propitii essent!) obscœnis.. sacris] Mulier timide religiosa non audet Bacchi sacris obscœnitatis notam injungere, sine præfatione, qua deorum iram deprecetur. Ideo ante vocem obscanis, præmittit illam precationem, Dii propitii essent!

50 In luco Simile] Suspicatur Gelenius Semelen Bacchi matrem detorta nonnihil voce ab indocto vulgo dictam esse Similam. At scholiastes Juvenalis ad secundam satyram, de his ipsis Bacchanalibus agens, appellat

Stimulæ deæ lucum. Stimulam quoque deam nominat Augustinus, de Civ. Dei, 1. IV. capp. 11. et 16. Itaque hic quoque idem Stimulæ nomen admittendum esse erediderimus.

51* Non eamdem .. veniam aut gratiam fore] Non eadem facilitate impetraturam, ut aut venia concedatur sibi, ut etiam gratia habeatur. Nempe minis promissa miscens consul innait fatenti non veniam modo paratam esse, sed etiam laudem atque mercedem.

[ocr errors]

discerpturi essent. itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, U. C. 566. ut se extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum vitæ de- A. C. 186. gere tuto posset. Bono animo esse jubere eam consul, et, sibi cura fore, dicere, ut Roma tuto habitaret. Tum Hispala Indicium originem sacrorum expromit. Primo sacrarium id femina- Hispala. rum fuisse, nec quemquam virum eo admitti solitum. Tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur. Sacerdotes 52 in vicem matronas creari solitas. Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam Deum monitu, inmutasse. nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minium et Herennium Cerrinios. et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. Ex quo in promiscuo sacra sint, et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii prætermissum. plura virorum inter sese, quam feminarum, esse stupra. Si qui minus patientes dedecoris sint, et pigriores ad facinus, pro victimis inmolari: nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse. Viros, velut mente capta, cum jactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces (quia 53 vivum sulphur cum calce insit) integra flamma efferre. Raptos a Diis homines dici, quos machine inligatos ex conspectu in abditos specus abripiant. eos esse, qui aut conjurare, aut sociari facinoribus, aut stuprum pati noluerint. Multitudinem ingentem, alterum jam prope populum esse: in his nobiles quosdam viros feminasque. Biennio proximo institutum esse, ne quis major viginti annis initiaretur. captari ætates et erroris et stupri patientes.

XIV. Peracto indicio, advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit. Consul rogat socrum, ut aliquam partem ædium vacuam faceret, quo Hispala inmigraret. coenaculum super ædes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in ædes verso. Res omnes Feceniæ extemplo translatæ, et familia arcessita. et Ebutius migrare ad consulis clientem jussus. Ita quum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quæ delata primo, quæ deinde ab se inquisita forent. Patres pavor ingens cepit, quum publico nomine, ne quid eæ conjurationes cœtusque nocturni fraudis occultæ aut periculi inportarent,

P Miniam Gron. Crev.

52 In vicem] Per vices in ordi

nem.

53 Vivum sulphur] Vivum sulphur, Plinio teste, 1. XXXV. c. 15. est illud quod ignem non est expertum, rugov Græcis vocatum. Nam reliqua genera

4 passis Eæd.

coctione parantur. Hoc glebosum et
solidum effoditur, et avidissime flam-
mam concipit. * Reperitur frequens
ad radices montium ignivomorum, qua-
lis est Vesuvius in Campania. † Turn.
1. I. Advers. c. 29.

mandatur.

54

U. C. 566. tum privatim suorum quisque vicem, ne quis adfinis ei noxæ A. C. 186. esset. Censuit autem senatus, gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura, et sine ullo tumultu investiQuæstio de gasset. Quæstionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocBacchanali- turnis extra ordinem consulibus mandant: indicibus, Æbubus Coss. tio ac Feceniæ, ne fraudi ea res sit, curare, 55 et alios indices præmiis invitare jubent. sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminæ essent, non Romæ modo, sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent. edici præterea in urbe Roma, et per totam Italiam edicta mitti, Ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coïsse aut convenisse caussa sacrorum velit, neu quid talis rei divinæ fecisse. 56 ante omnia, ut quæstio de his habeatur, qui coïerint, conjuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. Hæc senatus decrevit. Consules ædilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes ejus sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quæstionem servarent; 57 ædiles plebis videre, ne qua sacra in operto fierent. 58 Triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem, servarentque, ne qui nocturni cœtus fierent; utque ab incendiis caveretur, 59 adjutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suæ quisque regionis ædificiis præessent.

XV. Ad hæc officia dimissis magistratibus, consules in Rostra escenderunt; et, concione advocata, quum 60 sol▪ coïssent conjurassentve Gron. Crev. numque.... conferret. Et alibi sæpissime.

et alios illicere ac præmiis Crev. 54 Tum privatim suorum quisque vicem] Supple, metuere cœpit. Alioquin nullum esset verbum, ad quod referretur rò quisque. Vel lege quemque, ut regatur ab eo quod præcessit, pavor... cepit.

55 Et alios illicere ac præmiis invitare] Sic habere MSS. suos et vett. editos testatur Gronovius. Consentit noster Vict. nisi quod caret ac. Vulgo et alios indices præmiis invitare. Sed vox indices facile ex iis quæ præcedunt suppleri potest.

56 Ante omnia, ut quæstio] Hæc verba sunt senatusconsulti, non edicti atque adeo diverso formarum typographicarum charactere, quod fecimus, edenda. Nec offendere debet orationis struendæ mutatio, quod cetera senatusconsulti capita per infinita efferuntur, hoc per particulam ut. Nihil enim crebrius apud Livium. Sic 1. XXXV. c. 5. Equites earum extra aciem tribunos militum educere jussit. Inde.. impetum ex aperto facevent. L. X. c. 43. Legatum cum legione prima.. ire adversus subsidium hostium jussit: quocunque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur, ma

57 Ediles plebis videre] Supple ex sensu, jussi sunt.

58* Triumviris capitalibus] Vid. not. 5. ad. XXV. 1.

59 Adjutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim] Adjutores triumviris idem plane est, atque adjuturi triumviros, vel, ut adjuvarent triumviros. Quod quidem non observaremus, nisi doctissimos viros hæc locutio morata esset, qui et inseri voluerunt vocem dati, sine ulla necessitate. Sed præterea rò uti sic positum nobis suspectum est. Victor. liber etiam præfert ut hi. Legendum putamus uls et cis Tiberim. Antiqui dicebant uls pro ultra, teste Festo. Et Varro, 1, IV. de lingua Lat. dixit, plane_quomodo hic volumus, et uls et cis Tiberim: ut hæc loquendi forma videatur usitata fuisse in formulis, ac per eam causam hic a Livio esse usurpata.

60 Solenne carmen precationis] Ejus carminis mentionem facit, et ex eo aliqua describit Tullius in principio orationis pro Muræna. In eo appellatos esse illos deos, qui maxime ab Ro

Bac

de Baccha

lemne carmen precationis, quod præfari, priusquam popu- U. C. 566. lum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita A. C. 186. cœpit: Nulli umquam concioni, Quirites, non solum apta, Oratio Possed etiam necessaria, hæc sollemnis Deorum comprecatio fuit; tumii Cos. que vos admoneret, hos esse Deos, quos colere, venerari, precarique majores vestri instituissent: non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes, velut furialibus stimulis, ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent. Equidem, nec. quid taceam, nec quatenus proloquar, invenio : si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentia dem; si omnia nudavero, ne nimium terroris obfundam vobis, vereor. quidquid dixero, minus, quam pro atrocitate et magnitudine rei, dictum scitote esse. ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis. chanalia tota jam pridem Italia, et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama modo accepisse vos, sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo; ceterum, qua ea res sit, ignorare. alios Deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam esse credere, et, qualecumque sit, ad paucos pertinere. Quod ad multitudinem eorum adtinet, si dixero, multa millia hominum esse, illico necesse est, exterreamini; nisi adjunxero, qui qualesque sint. Primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali hujusce fuit: deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici vigiles; vino, strepitibus, clamoribusque nocturnis adtoniti. Nullas adhuc vires conjuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt. Majores vestri, ne vos quidem, nisi 62 quum aut, vexillo in arce posito, comitiorum caussa exercitus eductus esset, 63 aut plebi

61

t tam non Gron. Crev.

manis colebantur, puta Jovem, Junonem, Minervam, etc. patet ex iis quæ sequuntur hic in oratione consulum.

61 Fanatici vigiles] Legimus, fanatici, vigiliis, vino.. attoniti. *Attonitos autem expone de possessione mentis deturbatos, tanquam propiore fulmine adflatos.

62 Quum... vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset] Describuntur comitia centuriata. In iis dicebatur exercitus imperari, quia sub signis, et iis armis instructi, quæ cuique classi erant per Servium Tullium auctorem centuriarum assignata, conveniebant. Eductus dicitur exercitus, quia extra urbem in Campo Martio illa comitia habebantur. Quod ad vexillum attinet, rem hoc modo exponit Dio, 1. XXXVII. Quum olim assidui a finitimis populis terrores Romam circumstarent, veriti Romani ne, dum ipsi comitia centuriata haberent,

hostes ex improviso urbem adorirentur,
Janiculumque occuparent, statuerunt
non omnes simul ire in suffragia: sed
ita rem inter se partiri, ut, dum alii in
suffragia irent, alii armati excubias
agerent in Janiculo. Hunc igitur lo-
cum custodiebant, quamdiu comitia
durarent: quum autem solvenda erant
comitia, vexillum a Janiculo remove-
batur, custodesque discedebant. Non
licebat autem, custodibus ab illa arce
remotis, quidquam amplius agere. Ex
his Dionis verbis patet arcem in hoc
nostro Livii loco esse Janiculum.

63 Aut plebi concilium] Proprie et
signate. Is enim qui non universum
populum, sed partem populi aliquam
adesse jubet, non comitia, sed concilium
edicere debet. Tribuni autem neque ad-
vocant patricios, neque ad eos referre
de ulla re possunt. A. Gell. 1. XV. c.
27.

[ocr errors]

U. C. 566. concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus 64 ad A. C. 186. concionem vocasset, forte temere coïre 65 voluerunt: et, ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse. Quales primum nocturnos cœtus, deinde promiscuos mulierum ac virorum, esse creditis? Si, quibus atatibus initientur mares, sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. Hoc sacramento initiatos juvenes milites faciendos censetis, Quirites? iis ex obscano sacrario eductis arma committenda? hi, cooperti stupris suis alienisque, pro pudicitia conjugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?

XVI. Minus tamen esset, și flagitiis tantum effeminati forent, (ipsorum id magna ex parte dedecus erat) a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent. Numquam tantum malum in republica fuit, nec ad plures, nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse. Necdum

omnia, in que conjuraverunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rempublicam obprimendam satis virium est, conjuratio sese inpia tenet. crescit et serpit quotidie malum. 66 jam majus est, quam ut capere id privata fortuna possit: ad summam rempublicam spectat. Nisi pracavetis, Quirites, jam huic diurna, legitime ab consule vocata, par nocturna concio esse poterit. nunc illi vos singuli universos concionantes timent: jam, ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coïerint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie; tum singulis vobis universi timendi erunt. Optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. Si quem libido, si furor in illum gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus conjuravit, non suum judicet esse. Ne quis etiam errore labatur, vestrum quoque non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est, quam prava religio. Ubi Deorum numen prætenditur sceleribus, subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini juris aliquid inmixtum violemus. Hac cos religione innumerabilia decreta pontificum, senatusconsulta, aruspicum denique responsa liberant. Quoties hoc patrum avorumque ætate negotium est magistratibus datum, ut sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque foro, circo, urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent comburerentque, omnem

64 Ad concionem vocasset] Aliud est, inquit idem Gellius, 1. XIII. c. 15. cum populo agere, aliud concionem habere. Nam cum populo agere, est rogare quid populum, quod suffragiis suis jubeat, aut vetet: concionem autem habere, est verba facere ad populum sine ulla rogatione.

65 Voluerunt] Gronovianæ editio

nes noluerunt: manifesto mendo, quod redarguunt et vetustius cusi, et codex Vict.

66 Jam majus est, quam ut capere id privata fortuna possit] Jam majus est, quam ut privatorum tantum for tunis convellendis ac labefactandis sese contineat.

« IndietroContinua »