HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRI QUI SUPERSUNT OMNES, EX RECENSIONE ARN. DRAKENBORCHII. ACCEDUNT NOTE INTEGRÆ EX EDITIONIBUS J. B. L. CREVIERII. CUM INDICE RERUM LOCUPLETISSIMO. TOM. III. OXONII, E PRELO BARTLETT ET NEWMAN; T. LIVII PATAVINI HISTORIARUM AB URBE CONDITA LIBRI. EPITOME LIBRI XXXI. 1 3 BELLI adversus Philippum Macedonia regem, quod intermissum erat, repetiti caussa referuntur hæ. Tempore Initiorum duo juvenes Acarnanes, qui non initiati erant, Athenas venerunt, et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam nefas summum commisissent, ab Atheniensibus cæsi sunt. Acarnanes, mortibus suorum commoti, ad vindicandos illos auxilium a Philippo petierunt. Paucis mensibus post pacem Karthaginiensibus datam, quingentesimo quinquagesimo anno ab urbe condita, quum Atheniensium, qui obsidebantur a Philippo, legati auxilium a senatu petissent, et senatus id censuisset ferendum, plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas Patrum, ut socia civitati ferri opem populus quoque juberet. Bellum id P. Sulpicio consuli mandatum est: qui, exercitu in Macedoniam ducto, equestribus præliis cum Philippo prospere pugnavit. Abydeni a Philippo obsessi, ad exemplum Saguntinorum, suos seque occiderunt. L. Furius prætor Gallos Insubres rebellantes et Hamilcarem Panum, bellum in ea parte molientem, acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est, et millia hominum triginta sex. Præterea expeditiones Philippi regis et Sulpicii consulis, expugnationesque urbium ab utroque factas, continet. Sulpicius consul, adjuvantibus rege Attalo et Rhodiis, bellum gerebat. Triumphavit de Gallis L. Furius prætor. |