Immagini della pagina
PDF
ePub

tremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere: nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego, tamen etsi viro flagitiosissumum existumo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, nisi misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, 'quantum importunitatis habent, parum est, impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis, aut serviundum esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem, aut concordiae quae spes? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi injurias, vos prohibere: postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam divorsis mentibus pax, aut amicitia esse? Quare moneo hortorque, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non “pe-· culatus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pecuniae: quae quamquam gravia, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita senati auctoritas, proditum imperium vestrum domi militiaeque respublica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, ni vindicatum in noxios, quid reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? nam impune quae libet facere, id est "regem esse. Neque ego, Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam, quam recte fecisse;

$ Casura esset, &c. Would tend to your destruction.

Quantum importunitatis. So unreasonable or extravagant are their demands. Quantum is here used for tantum, as is sometimes que for ea.

Peculatus ærarii. No embezzlement of the public money has been committed.

▾ Regem. Here taken in a bad sense, and signifying tyrant.

sed ne, ignoscendo malis, bonos perditum eatis. Ad hoc in republica multo praestat beneficii quam maleficii immemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas; at malus improbior. Ad hoc, si injuriae non sint, haud saepe auxilii egeas." XXXII. HAEC atque alia hujuscemodi saepe dicundo, Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Jugurtham mitteretur, "interposita fide publica, *Romam duceret; quo facilius indicio regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniae captae arcessebant, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris, plurima et flagitiosissuma facinora fecere. Fuere qui, auro corrupti, elephantos Jugurthae traderent: alii perfugas vendere: pars ex 'pacatis praedas agebant: tanta vis avaritiae in animos eorum, veluti tabes, invaserat. At Cassius, perlata "rogatione a C. Memmio, ac perculsa omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur; ei timido, et ex 'conscientia diffidenti rebus suis, persuadet, "quo se populo Romano dedidisset, ne vim, quam misericordiam, experiri mallet." Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris, quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio.

Interposita, &c. Having pledged the public faith for the security of his person.

× Romam, &c. In this sentence eumque or ut must be understood before interposita: the first is expressed in some editions. y Venderc. In some editions venderent: in that case qui must be understood after alii.

Pacatis. Provinciis or regionibus being understood.

Rogatione. The bill; so called, because the people were asked whether it was their pleasure to pass it.

b Conscientia. A consciousness of guilt.

C

Quo. Is here put for quoniam, which is the reading in other editions.

1

XXXIII. IGITUR Jugurtha, contra decus regium, cultu quam maxume miserabili, cum Cassio Romam venit: ac, tamen etsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus quorum potentia aut scelere cuncta gesserat, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cujus impudentia contra jus et injurias omnis munitus foret. At C. Memmius, advocata concione; quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vincula duci jubebat, pars, ni socios sceleris aperiret, more majorum, de hoste supplicium sumi; dignitati, quam irae magis consulens, sedare motus, et animos mollire, postremo confirmare, fidem publicam fper sese inviolatam fore. Post, ubi silentium coepit, producto Jugurtha, verba facit, Romae Numidiaeque facinora ejus memorat, scelera in patrem, fratresque ostendit: "quibus juvantibus, quibusque ministris egerit, quamquam intellegat populus Romanus; tamen velle manifesta magis ex illo habere: si vera aperiret, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam: sin reticeat, non sociis saluti fore; sese suasque spes corrupturum.'

[ocr errors]

XXXIV. DEIN, ubi Memmius dicundi finem fecit, et Jugurtha respondere jussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet: ac, tamen etsi multitudo, quae in concione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex con

d Cultu, &c. In as sorry a plight as possible, that he might excite compassion. This was the practice of all accused persons among the Romans.

e Vincula. In the plural this word signifies a prison; in the singular a chain or band.

f Per sese. As far as in him lay, so far as depended on him. g Vera. In other editions verum.

cione "discessit; Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

XXXV. EA erat tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos: qui, quia, in dissensione regum, Jugurthae advorsus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurtham ob scelera invidia cum metu urgueat; regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi, *movere quam senescere omnia malebat: ipsi provincia Numidia; Minucio 'Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et "timor impediebat; Bomilcari, "proxumo ac maxume fido sibi, imperat," pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxume occulte; sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat." Bomilcar mature regis mandata exsequitur: et, per homines talis negotii artifices, itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat: deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati, paullo inconsultius Massivam adgreditur, illum obtruncat: sed ipse deprehensus, multis hor

h Discessit. In some editions discedit.

i Invidia cum metu. For invidia et metu.

k Movere. In some editions moveri.

1 Macedonia. The country of Alexander the Great, having Thrace on the east, Illyricum on the west, Dardania on the north, and Thessaly on the south.

m Timor. In some editions timer animi.

n Proxumo. His most intimate friend.

• Maxume occulte. Privately by all means, if possible.

Paullo inconsultius. A little too rashly.

tantibus, et inprimis Albino consule, indicium profitetur. 'Fit reus magis ex aequo bonoque, quam ex jure gentium, Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus tanti sceleris, non prius omisit contra verum niti, quam 'animum advortit, supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta "vades dederat ; regno magis, quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne reliquos popularis metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumtum foret. Et ipse paucis diebus 'profectus est, jussus ab senatu Italia decedere. Sed, postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens, postremo dixisse, URBEM VENALEM ET MATURE PERITURAM,

SI EMPTOREM INVENERIT.

XXXVI. INTERIM Albinus, renovato bello, commeatum, stipendium, alia, quae militibus usui forent, "maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis, aut deditione, aut quovis modo bellum conficeret. At contra Jugurtha trahere omnia, et alias, deinde alias morae caussas facere: polliceri deditionem, ac deinde metum simulare: instanti cedere, et paullo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo, modo pacis mora, consulem ludificare. Ac fuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existumarent, neque ex tanta

• Indicium profitetur. Makes a discovery.

Fit reus magis ex æquo. quum denotes what is just in itself; bonum, what is conducive to public utility.

s Animum advortit. An archaism for animadvertit.

In priore actione. In the former part of the process.

u Vades. Securities or Bail, so called in a criminal action; in a civil suit, they were called prædes.

V

Profectus est. In some editions eodem profectus, &c.

w Maturat. Some editions have mature.

« IndietroContinua »