Immagini della pagina
PDF
ePub

consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere; nostros asperitas et insolentia loci retinebat.

LI. CETERUM facies totius negotii varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi: neque signa, neque ordines observare: ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare: arma, tela, equi, viri, hostes, cives permixti: nihil consilio, neque imperio agi: fors omnia regere. Itaque multum 'die processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat.

De

nique omnibus labore et aestu languidis, Metellus ubi videt Numidas minus instare, paullatim milites in unum conducit, ordines restituit, et cohortis legionarias quatuor advorsum pedites hostium collocat: eorum magna pars superioribus locis fessa confederat. 66 Simul orare, hortari milites, ne deficerent, neu paterentur hostis fugientes vincere: neque illis castra esse, neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent: in armis omnia sita." Sed ne Jugurtha quidem interea quietus: circumire, hortari, renovare praelium, et ipse cum delectis tentare omnia: subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.

LII. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant; ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum erat, locus advorsus: Jugurthae alia omnia, praeter milites, opportuna. Denique Romani, ubi intellegunt, neque sibi perfugium esse, neque ab hoste copiam pugnandi fieri, et jam die vesper erat; advorso

* Die. For diei.

y Cedentes tenderent. Elegantly expressed, instead of quo tenderent si, or, cum cederent; to which they might repair, if they should retreat or give way.

z Ne. Must be here joined to quidem. In some editions nec. a Perfugium. In some editions profugium.

Advorso colle. Up the hill; secundo colle, down the hill.

colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. Amisso loco, Numidae fusi fugatique: pauci interiere; plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Jugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paullatim suos in aequum locum deducit: ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat: neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare. Postquam Rutilium consedisse jam, et animo vacuum accepit, simulque ex Jugurthae praelio clamorem augeri; veritus, ne legatus, cognita re, elaborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum farte statuerat, quo hostium itineri sobficeret, latius porrigit; eoque modo ad Rutilii castra procedit.

LIII. ROMANI ex improviso pulveris vim magnam animadvortunt, nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. Et primo rati humum aridam vento agitari: post, ubi aequabilem manere, et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re, properantes arma capiunt, ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt. Deinde, ubi propius ventum, utrimque magno clámore "concurrunt. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant; postquam impeditos ramis arborum, atque ita disjectos circumveniri vident, fugam faciunt: ac plerique, ab

< Ubique. The same as et ubi; what the enemy was doing and where.

Animo vacuum. Without, or free from apprehension.

e Laborantibus suis. His men when in distress, or when oppressed by numbers.

f Arte. An archaism, for arcte.

g Obficeret. An archaism, for officeret.

h Concurrunt. In some editions concurritur taken impersonally.

jectis armis, collis, aut noctis, quae jam aderat, auxilio integri abeunt. Elephanti quatuor capti, reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et praelio fessi laetique erant; tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt. Nam dolus Numidarum nihil languidi, neque remissi patiebatur. Ac primo, obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu, velut hostes *adventare, alteri apud alteros formidinem simul, et tumultum facere: et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent. Igitur, pro metu, repente gaudium exortum, milites alius alium laeti adpellant, acta edocent atque audiunt: sua quisque fortia facta ad coelum ferre. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet; advorsae res etiam bonos detractant.

LIV. METELLUS in îsdem castris quatriduo moratus, saucios 'cum cura reficit, meritos in praeliis more militiae donat, universos in concione laudat, atque agit gratias; hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis jam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos, Jugurtha ubi gentium, aut quid agitaret, cum paucisne esset, an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat: ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis, quam belli culto

i Latique. In some editions lassi.

k Adventare. In some editions adventarent, which appears preferable: the infinitive after velut being rarely, if at allˇused for the imperfect tense.

1 Cum cura. Diligently, carefully.

N

rem. Id ea gratia eveniebat, quod, praeter regios equites, nemo omnium Numidarum ex fuga regem sequitur; quo cujusque animus fert, eo discedunt: neque id flagitium militiae ducitur: "ita se mores habent. Igitur Metellus ubi videt regis etiam tum animum ferocem; bellum renovari, quod, nisi ex illius lubidine, geri posset; praeterea iniquum certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci, quam suos vincere; statuit non praeliis, neque acie, sed alio more bellum gerundum. Itaque in Numidiae loca opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida, "temere munita, aut sine praesidio, capit incenditque, puberes interficit: alia omnia militum praeda esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et alia, quae usui forent, adfatim praebita: ubicumque res postulabat, praesidium impositum. Quae negotia multo magis, quam praelium male pugnatum [ab suis] regem terrebant: quippe cui, spes omnis in fuga sita, sequi cogebatur; et qui 'sua loca defendere nequiverat, in 'alienis bellum gerere. Tamen 'ex copia, quod optumum videbatur, consilium capit: exercitum 'plerumque in îs

m Ita se mores, &c. This custom of abandoning their General, after a defeat, is ascribed to the Israelites in sacred writ; was practised by the Parthians according to Herodian; was common to the Illyrians, if we credit the testimony of Thucydides; and also to the Germans, by the account of Tacitus; and extended to most of the Asiatic nations, if the authority of Herodotus be admitted.

n Temere munita. Slightly fortified.

• Interficit. In some editions interfici jubet.

P Prada. In some editions prædam governed by jubet. 9 Cui. Some editions have cujus.

r Sua loca- -alienis. Places of his own choosing; such as suited himself. Alienis, scil. locis.

s Ex copia.

Considering all circumstances.

t Plerumque. Is here an adjective agreeing with exercitum It is rarely used by other authors in the singular number.

dem locis opperiri jubet; ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente adgreditur: eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur; nemo omnium intactus profugit: et Numidae prius, quam ex castris subveniretur, sicuti jussi erant, in proxumos collis discedunt.

LV. INTERIM Romae gaudium ingens ortum, cognitis Metelli rebus: ut seque et exercitum more majorum gereret; in advorso loco, victor tamen virtute fuisset; hostium agro potiretur; Jugurtham magnificum ex Auli secordia, spem salutis in solitudine, aut fuga coëgisset habere. Itaque senatus

OB EA FELICITER ACTA DIS IMMORTALIBUS SUP

PLICIA DECERNERE: civitas trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere: fama de Metello praeclara esse. Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare; cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret: meminisse, post gloriam invidiam sequi. Ita quo clarior erat, eo magis animi anxius: neque, post insidias Jugurthae, "effuso exercitu praedari: ubi frumento, aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu 'praesidium agitabant: exercitus "partim ipse, reliquos Marius ducebat. Sed igni magis, quam praeda, ager vastabatur. Duobus locis, haud longe inter se, castra faciebant: ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius crescerent, divorsi agebant. Eo tempore Jugurtha per collis sequi: tempus, aut locum 'pugnae quaerere: qua

"Effuso exercitu. With his army scattered; with his army in disorder.

v Præsidium agitabant. Formed a convoy, or guard.

Partim. In some editions partem; but partim is often used substantively, and probably was the old acccusative.

x Inter se. Distantes, distantibus or distantia being under

stood.

y Pugne. Scil. opportunum.

« IndietroContinua »