Immagini della pagina
PDF
ePub

venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere: modo se Metello, interdum Mario ostendere : postremos in agmine tentare, ac statim in collis regredi; rursus aliis, post aliis minitari: neque praelium facere, neque otium pati; tantummodo hostem ab incepto retinere.

LVI. Romanus imperator, ubi se dolis fatigari videt, neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam, et in ea parte, qua sita erat, arcem regni, nomine Zamam, statuit obpugnare; ratus id, quod negotium poscebat, Jugurtham laborantibus suis auxilio venturum, ibique praelium fore. At ille, quae parabantur, a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit; oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibant, firmissumum. Praeterea pollicetur, in tempore semet cum exercitu adfore. Ita compositis rebus, in loca quam maxume occulta discedit, ac post paullo cognoscit, Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum; quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat. Eo cum dilectis equitibus noctu pergit, et jam egredientibus Romanis in porta pugnam fa.cit: simul magna voce Siccenses hortatur, “uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam praeclari facinoris casum dare: si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.” Ac, ni Marius bsigna inferre, atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti, aut magna pars Sic

z Fallere nequibant. Among the Romans deserters were very severely punished, by cutting off their hands, arms, or other members, by beheading, crucifixion, exposure to wild beasts, &c.

a Dilectis. Delectis is more common in the sense in which the word is here taken, though dilectis admits the same mean.

Signa inferre. To advance.

[ocr errors]

censium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae Cagunt. Sed milites Jugurthini paullisper ab rege sustentati, postquam majore vi hostes urguent, paucis amissis, profugi discedunt.

LVII. MARIUS ad Zamam pervenit: id oppidum in campo situm, magis "opere, quam natura munitum erat; nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus, pro tempore atque loco paratis rebus, cuncta moenia exercitu circumvenit: legatis imperat; ubi quisque curaret: deinde, signo dato, undique simul clamor ingens oritur: neque ea res Numidas terret; infensi intentique sine tumultu manent: praelium incipitur. Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare ; alii succedere, ac murum modo subfodere, modo scalis adgredi: cupere praelium in manibus facere. Contra ea oppidani in proxumos saxa volvere ; sudes, pila, praeterea 'picem sulphure et taeda mixtam Gardentia mittere. Sed nec illos, qui procul manserant, timor animi satis muniverat: nam plerosque jacula tormentis, aut manu emissa volnerabant; parique periculo, sed fama impari, boni atque ignavi erant.

LVIII. Dum apud Zamam sic certatur, Jugurtha ex improviso castra hostium cum magna manu invadit; remissis, qui in praesidio erant, et omnia magis, quam praelium exspectantibus, portam irrumpit. At nostri, repentino metu perculsi, sibi

c Agynt. In some editions sese gerunt, which is a much more common mode of expression.

d Opere, quam natura. By art than nature.
e-Alii.. In other editions evadere alii, alii succedere, &c:

f Picern,. &c. In some editions this sentence is read thus : sudes, pila præterea pice et sulphure tæedam mistam ardentia mit

g Ardentia. Is put in the neuter gender, as referring to sudes, pila, et picem, things without life.

N2

1

tere.

esse.

quisque pro moribus consulunt : alii fugere, alii arma capere : magna pars volnerati, aut occisi. Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta, memores nominis Romani, grege facto, locum cepere, paullo, quam alii, editiorem: neque inde maxuma vi depelli quiverunt; sed tela eminus missa remittere, pauci 'in pluribus minus frustrati: sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere, et eos maxuma vi caedere, fun. dere atque fugare. Interim Metellus, cum acerrume rem gereret, clamorem hostilem ab tergo accepit: dein, converso equo, animadvortit, fugam kad se vorsum fieri ; quae res indicabať popularis

Igitur equitatum omnem ad castra propere mittit, ac statim C. Marium cum cohortibus socio. rum; eumque, lacrumans, per amicitiam perque rempublicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore, neve hostis inultos abire sinat: ille brevi mandata efficit. At Jugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super val. lum praecipitarentur, alii in 'angustiis ipsi sibi properantes obficerent, multis amissis, in loca munita sese recepit. Metellus, infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revortitur.

LIX. IGITUR postero die, prius, quam ad obpugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare jubet: portas et proxuma loca tribunis dispertit : deinde ipse pergit ad oppidum, atque, ut superiore die, murum adgreditur. Interim Jugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in mproxumo lo

h In pluribus. In throwing their weapons among many, i Clamorem. In some editions clamorem et tumultum, &c. * Ad se vorsum. By tmesis for advorsum se. I Angustiis. In the narrow passages of the gates.

in Proxumo. The sentence may be supplied thus : in loco bostibus proximo. Sone editions have primo.

cati fuerant, paullisper territi perturbantur ; reliqui cito subveniunt. Neque diutius Numidae resistere quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu "facerent: quibus illi freti, non, ut equestri praelio solet, sequi, dein cedere; sed 'advorsis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem; ita expeditis peditibus suis, hostis paene Pvictos dare. · LX. Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. Ubi quisque legatus, aut tribunus curabat, eo acerrume niti; neque alius in alio magis, quam in sese spem habere : pariter oppidani agere; obpugnare, aut parare omnibus locis: avidius alteri alteros sauciare, quam semet tegere : clamor permixtus hortatione, laetitia, gemitu ; item strepitus armorum ad coelum ferri : tela utrimque volare. Sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes paul. lulum modo pugnam remiserant, intenti praelium equestre prospectabant: eos, uti quaeque Jugurthae res erant, laetos modo, modo pavidos animadvorteres: ac, sicuti audiri a suis, aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare, aut niti corporibus, et huc, illuc, quasi vitabundi, aut jacientes tela, 'agitare. Quod ubi Mario cognitum est (nam is in ea parte curabat) consulto lenius agere, ac diffidentiam rei simulare : pati Numidas

a Facerent. The imperfect used for the pluperfect; a man'ner of writing not unusual in other authors, when, as here, what is usual or customary is meant to be expressed.

Advorsis equis. With their horses breast to breast.

P Victos dare. They delivered up the enemy almost conquered,. to their own light-armed footmen; or, rather, they almost conquered their enemies by means of their light-armed footmen : victum dare being used for vincere, defensum dare for defendere, submersum dare for submergere.

4 Niti. Wriggled.

r Agitare. Tossed their bodies. This word, taken absolutely in the last chapter and applied to cavalry, signifies to patrol.

1

sine tumultu regis praelium visere. Ita illis Sstu dio suorum adstrictis, repente magna vi murum adgreditur: et jam scalis egressi milites prope summa ceperant, cum oppidani concurrunt, lapides, ignem, alia praeterea tela ingerunt. Nostri primo resistere: deinde, ubi 'unae atque alterae scalae comminutae, qui supersteterant, adficti sunt; ce.. teri, "quoquo modo potuere, pauci

integri, magna pars confecti volneribus abeunt.. Denique. utrim. que praelium nox diremit.

LXI. METELLUS, postquam videt frustra inceptum, neque oppidum capi, neque Jugurtham, nisi ex insidiis, aut suo loco pugnam facere, et jam aestatem exactam esse, ab Zama discedit; et in his urbibus, quae ad se defecerant, satisque munitae wloco, aut moenibus erant, praesidia imponit *Ceterum exercitum in provinciam (quae proxuma est Numidiae] hiemandi gratia collocat. Neque id tempus, ex aliorum more, quieti, aut luxuriae concedit: sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere, et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur: Bomilcarem, qui Romae cum Jugurtha fuerat, et inde, vadibus datis, clam Massivae de nece judicium fugerat, quod ei Yper maxumam amicitiam, maxuma copia fallendi erat, multis pollicitationibus adgreditur; ac primo efficit, uti ad se colloquendi gratia occul.

s Studio suorum adstrictis.. Engrossed by an anxious concern for their own men.

Une. This word is used in the plural, when joined to a.. noun that wants the singular ; but scale is here used in the plus, ral, though the singular would have expressed the meaning.

u Quoquo. In some editions quo quisque modo. ,
v Suo loco. Loco sibi opportuno.
w Loco. By situation, or by nature.

* Ceterum. Is here an adjective. It is rarely so used in the singular.

y Per. Here taken for fropter. '.

« IndietroContinua »