Immagini della pagina
PDF
ePub

tus veniat: dein fide data, “si Jugurtham vivum aut necatum tradidisset, fore, ut illi senatus impunitatem, et sua omnia concederet,” facile Numidae persuadet, cum ingenio infido, tum metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per conditiones ad supplicium traderetur.

LXII. Is, ubi primum opportunum, Jugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit; monet atque lacrumans obtestatur, “uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum, optume merenti, provideat: omnibus praeliis sese victos, agrum vastatum, multos mortalis captos aut occisos, regni opes comminutas esse: satis saepe jam et virtutem militum, et fortunam tentatam: caveret, ne, illo cunctante, Numidae sibi consulant.” His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit. Mittuntur ad imperatorem legati: “Jugurtham imperata facturum, ac “sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere.” Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis arces.. siri jubet: eorum atque aliorum, quos idoneos ducebat, consilium habet. Ita more majorum, ex consilii decreto, per legatos Jugurthae imperat argenti pondo ducenta millia, elephantos omnis, equorum et armorum aliquantum. Quae postquam sine mora facta sunt, jubet omnes perfugas vinctos adduci: eorum magna pars, ut jussum erat, adducti; pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauritaniam abierant. Igitur Jugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus, cum ipse ad imperandum Tisidium vocaretur,

2 Fugurtbam, &c. In some editions qui Jugurtham imperata facturum dicerent. In this edition qui dicerent are understood.

a Sine ulla pactione. Unconditionally, at discretion. b Imperancium. The gerund is here used in the passive signification; to receive orders.

c Tisidium. Situated between Utica and Carthage.

rursus coepit flectere animum suum, et ex mala conscientia digna timere. Denique multis diebusper dubitationem consumptis ; cum modo taedio rerum advorsarum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret; multis magnisque prae. sidiis nequidquam perditis, de integro bellum sumit. Romae senatus de provinciis consultus Nu. midiam Metello decreverat.

LXIII. Per idem tempus Uticae forte C. Ma. rio per hostias dîs supplicante, “magna atque mira. bilia portendi” haruspex dixerat:.“ proinde, quae animo dagitabat, fretus dîs ageret; fortunam quam sae pissume experiretur: cuncta prospera eventura." At illum jam antea consulatus-ingens cupido exagi. tabat: ad quem capiundum, praeter vetustatem familiae, alia omnia abunde erant;:industria, probi. tas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus. Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, Estipendiis faciundis, non Graeca facundia, neque. "urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit. Ergo ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem ejus ignorantibus, facile notus per omnis tribus declaratur. Deinde ab eo magistratu alium post alium sibi peperit; semperque in potestatibus eo modo agitabat, uti ampliore,

d Agitabat. Meditated, pondered, revolved. e Prosperd. In some editions prospere.

f Arpini. A city of the Hirpini, a tribe of 'the Samnites, the birth-place of Cicero also; now a poor village, still called Arpino. Sannium is now called Abruzzo.

& Stipendiis faciundis. In actual service.

h Urbanis munditiis. In the polite or elegant accompliskments of a city; in city refinements...

quam gerebat, dignus haberetur. Tamen is ad id locorum talis vir (nam postea ambitione praeceps datus est) "petere non audebat. Etiam tum alios magistratus plebes, consulatum nobilitas inter se 'per manus tradebat. Novus nemo tam clarus, neque tam egregiis factis erat, quin is indignus illo honore et quasi pollutus haberetur.

LXIV. IGITUR, ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat: cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat mcontemtor animus et superbia, commune nobilitatis malum. Itaque primum commotus insolita re, mirariejus consilium, et quasi per amicitiam monere, ne tam "prava inciperet, neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse: debere illi res suas satis placere: postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi jure negaretur.” Postquam haec atque talia dixit, neque animus Marii fiectitur, respondit, “ "ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese, quae peteret.' saepius eadem postulanti, fertur dixisse,“ ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consum latum petiturum.” Is eo tempore contubernio patris. ibidem militabat, annos natus circiter xx. quae

[ocr errors]

.Ac postea res Marium cum pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat. Ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo, neque dicto abstinere, quod modo Pambitiosum foret: milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio, quam antea, habere: apud negotiatores, quorum magna multitudo Uticae erat,

i Ad id locorum. "To that time; locus being often put for tempus.

k Petere. This word, when taken absolutely, is equivalent to petere consulatum. In some editions consulatum is expressed.

1 Per manus. From hand to hand. m Contemtor animus. Contemtum aliorum fovens ; a disdain. ful spirit. An archaism for contemptor, and used adjectively by enallage.

n Prava, &c. That he would not engage in such a perverse schenie.

o Ubi primum, &c. As soon as the public business would permit.

criminose simul, et magnifice de bello loqui: u dimidia pars exercitus sibi permitteretur, paucis diebus Jugurtham in catenis habiturum: ab imperatore consulto trahi, quod homo 'inanis et 'regiae superbiae imperio nimis gauderet." Quae omnia illis eo firmiora videbantur, quod diuturnitate belli res familiaris corruperant, et animo "cupienti nihil satis festinatur.

LXV. Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam, nomine Gauda, Mastan abalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento 'se. cundum heredem scripserat, "morbis confectus, et ob eam caussam "mente pavllum imminuta. Cui Metellus petenti, more regum uti *sellam juxta

P Ambitiosum. Provided it was calculated to gain favour, or popularity.

& Criminose, &c. In a style of accusation with respect to Metellus, and boastingly with respect to himself,

I Dimidia, &c. Si must be here understood. s Inanis. Vain. i Regiæ superbiæ. As proud as a king; of insufferable pride. u Cupienti. To an ardent spirit.

Secundum beredem. The person to whom the inheritance was devised, in case the appointed heir died, refused, or was unable to take possession. Princes and great men sometimes nominated a third or fourth heir.

w Morbis confectus, &c. Wasted by disease, and consequently a little shattered in his mental powers.

* Sellam, &c. The General had a chair of state, on which he sat, when he presided in a council of war, or in judgment, or gave audience to ambassadors. His lieutenant generals and other persons of distinction took places round him; and if a king happened to be in the army, he sat next to the general, on his right hand.

poneret, item postea custodiae caussa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat; honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges adpellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur. Hunc Marius anxium adgreditur atque hortatur, uti contumeliarum 'imperatoris cum suo auxilio poenas petat: hominem ob morbos animno parum valido secunda oratione extollit: “ illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse: si Jugurtha captus, aut occisus, imperium Numidiae sine mora habiturum: id adeo mature' posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.” Itaque et illum, et sequites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque spes pacis impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant. Sic illi a multis mortalibus "honestissúma suffragatione consulatus petebatur: simul ea tempestate (plebes, nobilitate fusa per legem Mamiliam, novos extollebat. Ita Mario cuncta procedere.

LXVI. Interim Jugurtha postquam, omissa deditione, bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare, cogere exercitum : civitates, quae ab se defecerant, formidine, aut "ostentando praemia adfectare: communire suos locos; arma, tela, alia, quae spe pacis. amiserat, &reficere, aut commercari : servitia Romanorum adlicere, et eos ip

y Imperatoris. In some editions in imperatorein. 2 Secunda oratione. In a flattering speech.

a Equites Romanos. The farmers of the revenue, who col. lected the public taxes. These were of equestrian rank, and much respected at Rome, though hated in the provinces.

b Honestissuma suffragatione. By a very respectable interest. Ċ Plebes, contracted plebs. In the genitive is or ei. d Ostentando præmia. By offering rewards. e Reficere. He made anew.

O

« IndietroContinua »