Immagini della pagina
PDF
ePub

dum pro civibus suis, viris fortissumis atque miserrumis, poenas caperent:" praeterea "praedam benigne ostentat. Sic animis eorum arrectis, equites in primo 'late, pedites quam artissume ire, signa occultare jubet.

LXIX. VAGENSES ubi animum advortere, ad sé vorsum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum rati, portas clausere ; deinde, ubi neque agros vastari, et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Jugurtham arbitrati, cum magno gaudio obvii procedunt. Equites peditesque, repente signo dato, alii volgum Weffusum oppido caedere ; alii ad portas festinare ; pars turris capere : ira atque praedae spes amplius, quam lassitudo *posse. Ita Vagenses biduum modo 'ex perfidia laetati: civitas magna et opulens ?poenae cuncta, aut praedae fuit. Turpilius, quem, praefectum oppidi, unum ex omnibus profugisse, supra ostendimus, jussus a Metello caussam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus, verberatusque, capite poenas solvit: nam is civis aex Latio erat.

LXX. Per idem tempus Bomilcar, cujus impulsu Jugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi, et ipse eum suspiciens, novas res cupere ; ad perniciem ejus dolum quae

W

u Predam benigne ostentat. He generously offers them the booty of the place.

v Late. In some editions latere, which is inadmissible, consistently with the sense.

Efusum. That came out in crouds; that thronged out of the town.

x Posse. Facere understood.
y Ex, &c. After or since their treachery.

2 Punæ, &c. Was wholly given up to punishment, (military execution) or to plunder.

a Ex Latio. A native citizen of Roine, by the Porcian law, could neither be scourged nor put to death.

Tere; diu noctuque fatigare animum: denique omnia tentando, socium sibi adjungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, bcarum acceptumque popularibus suis ; qui plerumque 'seorsum ab rege exercitum ductare, et omnis res exsequi solitus erat, quae Jugurthae fesso, aut majoribus adstricto dsuperaverant : ex quo illi gloria opesque inventae. İgitur utriusque consilio dies insidiis statuitur: cetera, uti res posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum jussus habebat, ne ager, inultis hostibus, vástaretur. Is postquam, magnitudine facinoris perculsus, ad tempus non venit, metusque rem impediebat; Bomilcar simul cupidus incepta patrandi, et timore socii anxius, ne, omisso fvetere consilio, novum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, “ &mollitiem secordiamque viri accusare: testari deos, per quos juravisset: "praemia Metelli in pestem ne converteret: Jugurthae exitium adesse, ceterum suané, an virtute Metelli periret, id modo 'agitari: proinde reputaret cum animo suo, praemia, an cruciatum mallet."

LXXI. Sed, cum hae litterae adlatae, forte Nabdalsa, exercito corpore fessus, in lecto quiescebat; ubi, cognitis Bomilcaris verbis, primo cura, deinde, uti aegrum animum solet, somnus cepit.

Carum. In some editions clarum, connected with opibus. c Seorsum. Separately. d Superaverant. Had remained undone.

e Inter hiberna. Between the winter quarters; or perhaps inter may here signify near to, a signification, which it some. times admits.

f Vetere. His former.

g Mollitiem. In some editions this word is preceded by in pas.

h Praemia. Preceded in some editions by monere. i Agitarii Tbat it was the question only.

Erat ei Numida quidam, negotiorum curator, fidus acceptusque, et omnium consiliorum, nisi novissumi, particeps. Qui postquam adlatas litteras audivit, ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse, in tabernaculum introivit: dormiente illo epistolam, super caput in pulvino temere positam, sumit ac perlegit ; dein propere, cognitis insidiis, ad regem pergit. Nabdalsa, post paullo experrectus, ubi neque epistolam reperit, et rem omnem, uti kacta, cognovit, primo 'indicem persequi conatus; postquam id frustra fuit, Jugurtham placandi gratia accedit: “ quae ipse paravisset, perfi

: dia clientis sui mpraeventa :" lacrumans obtestatur

per amicitiam, perque sua antea fideliter acta, ne şuper tali scelere suspectum sese haberet.”

LXXII. Ad ea rex "aliter, atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis, iram oppresserat; ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Jugurthae dies, aut nox ulla quieta 'fuere: neque loco, neque mortali cuiquam, aut tempori satis credere: civis, hostis juxta metuere: Pcircumspectare omnia, et omni strepitu pa. vescere: alio atque alio loco, saepe contra decus regium noctu requiescere: interdum somno excitus, arreptis armis tumultuın facere: ita formidine, quasi vecordia, exagitari.

LXXIII. Igitur Metellus, ubi de casu Bomil

* Acta. After acta in some editions we find ex perfugis cognovit.

1 Indicem. The informer.
m Præventa. In some editions facere præventum.

n Aliter, atque. After aliter, alius secus, &c. atque or ac is used instead of quam.

Fuere. ' In other editions fuit, singular, which following two nouns connected by a disjunctive conjunction, is more com

p Circumspectare. Narrowly inspected.

mon.

caris et indicio patefacto ex perfugis cognovit, rursus, tamquam ad integrum bellum, cuncta parat festinatque. Marium, fatigantem de profectione, simul et invitum, et offensum sibi, parum idoneum ratus, domum dimittit. Et Romae plebes, litte

, ris, quae de Metello ac Mario missae erant, cognitis, 9volenti animo de ambobus acceperant. Imperatori nobilitas, quae antea decori, invidiae esse: at 'illi alteri generis humilitas favorem addiderat : ceterum in utroque magis 'studia partium, quam bona, aut mala sua, moderata. Praeterea, seditiosi magistratus volgum exagitare, Metellum omnibus concionibus capitis arcessere, Marii virtutem in majus celebrare. Denique plebes sic accensa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res 'fidesque in manibus sitae erant, relictis operibus, "frequentarent Marium, et sua necessaria post illius honorem ducerent. Ita, perculsa nobilitate, post "multas tempestates novo homini consulatus mandatur: et postea populus a tribuno plebis, Manilio Mancino, rogatus, QUEM VELLET CUM JUGURTHA BELLUM GERERE? frequens Marium jussit. Senatus paullo ante Metello wdecreverat: ea res frustra fuit.

9 Volenti animo. Critics differ with respect to this expression: most of them will have volenti animo to be the ablative case; but if compared with similar expressions in Sallust and other authors, we confess ourselves inclined to think it will be acknowledged to be a dative, quæ erant being understood. The structure is af. ter the Greek model, and the meaning is having heard the accounts that were transmitted concerning Metellus and Marius, they were, in both cases, such as gratified their inclinations.

r Illi. Used as the definite article. s Studia partiam. Party-spirit.

t Fidesque. Their property and credit depended on their labour.

u Frequentarent. Crouded about, or attended Marius in crowds. v Multas tempestates. After a long time.

w Decreverat. Numidiam understood; in some editions it is expressed.

LXXIV. EODEM tempore Jugurtha, amissis ami. cis; quorum plerosque ipse necaverat, ceteri formidine, pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant; cum neque bellum geri sine adminis. tris posset, et novorum fidem in tanta perfidia vêterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat: neque illi res, neque consilium, aut quisquam hominum satis placebat: itinera praefectosque in dies mutare: modo advorsum hostes, interdum in solitudines pergere: saepe in fuga, ac post paullo spem in armis habere : dubitare, virtuti popularium, an fide minus crederet: ita, quocumque intenderat, res advořsae erant. Sed, inter eas moras, repente sese Metellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Jugurtha pro tempore parati instructique : dein praelium incipitur. Qua in parte rex Yadfuit, ibi aliquamdiu certatum: ceteri omnes [ejus milites] primo concursu pulsi fugatique. Romani signorum et armorum aliquanto numero, hostium paucorum potiti: nam ferme Numidas in omnibus praeliis pedes magis, quam arma ?tuta sunt.

LXXV. Ea fuga Jugurtha impensius modo rebus suis diffidens, cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum et opulentum, ubi plerique thesauri, afiliorumque ejus multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta, quamquam inter Thalam Aumenque proxumum, spatio millium quinquaginta, loca arida atque vasta esse cognoverat, tamen,

* Varius incertusque agitabat, scil. se. He was agitated by a variety of emotions, and uncertain what he should do.

y Adfuit. Pugnæ understood; in some editions it is expressed. 2 Tuta sunt.

The perfect of the indicative from tueor. In other editions tutata sunt.

a Filiorumque, &c. By synecdoche, for liberorum. Multus cultus pueritia, &c. Where many things were provided for the education and bringing up of his children.

« IndietroContinua »