Immagini della pagina
PDF
ePub

spe patrandi belli, [si ejus oppidi potitus foret] omnis asperitates supervadere, ac naturam etiam vincere adgreditur. Igitur omnia jumenta sarcinis levari jubet, nisi frumento dierum decem: ceterum utres modo, et alia aquae idonea portari. Praeterea conquirit ex agris, quam plurimum potest, domiti pecoris; eoque imponit vasa cujusque modi, pleraque lignea, collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc, finitumis imperat, qui se post regis fugam Metello dederant, quam plurimum quisque aquae portarent; diem locumque, ubi praesto fuerint, praedicit. Ipse ex flumine, quam proxumam oppido aquam supra diximus, jumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. ubi ad id loci ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita munitaque sunt, tanta repente coelo missa vis aquae dicitur, ut ea modo exercitui satis superque foret. Praeterea commeatus spe amplior; quia Numidae, sicuti plerique in nova deditione, dofficia intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi eaque res multum animis eorum addidit; nam rati sese dîs immortalibus curae esse. Deinde postero die, contra opinionem Jugurthae, ad Thalam perveniunt. Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihila segnius bellum parare: idem nostri facere.

Deinde,

LXXVI. SED rex nihil jam infectum Metello credens, quippe qui omnia, farma, tela, locos, tem

b Vasa. Vas singular is neuter, third declension; vasa plural, second declension.

c Ubi, &c. When and where; since ubi is here applicable both to diem and locum.

4 Officia intenderant.

Had overdone their duty; had done

more than they were ordered.

e

Infectum. Impracticable.

f Arma, tela. Defensive and offensive weapons, here figuratively taken for things defensive and offensive. Had over

pora, denique naturam ipsam, ceteris imperitantem, industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit: neque postea in ullo loco amplius una die, aut una nocte moratus, simulabat sese negotii gratia properare; ceterum prodi. tionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: nam talia consilia per otium, et ex opportu nitate capi. At Metellus, ubi oppidanos praelio intentos, simul oppidum et operibus, et loco munitum videt, vallo fossaque moenia circumvenit. Deinde locis hex copia maxume idoneis vineas agere, aggerem jacere, et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari. Contra haec oppidani festinare, parare: prorsus ab utrisque nihil reliquum fieri. Denique Romani, multo ante labore praeliisque fatigati, post dies quadraginta, quam eo ventum erat, oppido modo potiti: praeda omnis ab perfugis corrupta. Ii postquam murum 'arietibus feriri, resque suas adflictas vident, aurum atquè argentum, et alia, quae prima ducuntur, domum regiam comportant: ibi vino et epulis onerati, illaque, et domum, et semet igni corrumpunt; et quas victi ab hostibus poenas metuerent, eas ipsi volentes pependere.

LXXVII. SED pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant, orantes, "uti praesidium praefectumque eo mitteret: Ha

come every difficulty arising from obstacles prepared either for offence or defence. In the time of leisure, and in consequence

g Per otium, &c.

of opportunity.
h Ex copia, &c.

Out of the whole number.

i Arietibus, &c. The battering ram was a long beam, with a head of iron, somewhat resembling that of a ram. It was suspended by ropes fastened to a beam, that lay across two posts, and being thus balanced was thrust forward against the wall, and drawn back, till by repeated strokes it broke down the wall. It was protected by Vineæ.

milcarem qemdam, hominem nobilem, factiosum, novis rebus studere; advorsum quem neque imperia magistratuum, neque leges valerent: ni id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum socios fore." Nam Leptitani jam inde a principio belli Jugurthini ad Bestiam consulem, et postea Romam miserant, amicitiam societatemque rogatumn. Deinde, ubi ea impetrata, semper boni fidelesque mansere, et cuncta a Bestia, Albino, Metelloque imperata *navi fecerant. Itaque ab imperatore facile, quae petebant, adepti. Emissae eo cohortes Ligurum quatuor, et C. Annius praefectus.

LXXVIII. ID oppidum ab 'Sidoniis conditum, quos accepimus, profugos ob discordias civilis, navibus in eos locos venisse: ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen "ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in "extrema Africa, impares magnitudine, pari natura: quorum proxuma terrae praealta sunt; cetera, uti fors tulit, alta; alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse, et saevire ventis coepit, limum arenamque et saxa ingentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis simul mutatur. Ejus civitatis lingua modo conversa connubio Numidarum: leges, cultusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis aetatem agebant. Inter illos et frequentem Numidiam multi vastique loci erant.

k Navi. Sometimes written gnavi. Some editions have gnave.

1 Sidoniis. Sidon was once a flourishing city to the north of Judæa, and in the neighbourhood of Tyre.

m Ex re. From the reality; from the real circumstances of the case: Syrtes being derived from oupw, I draw or drag; because the sand and stones were drawn backward and forward by the violence of the wind and tide.

n Extrema. The extremity of Africa towards the east, according to the ancient division of it.

• Multi. In some editions inculti, between the meaning of which and that of vasti, there is but a shade of difference.

LXXIX. SED, quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare: eam rem locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, Puna specie neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret; quae res eos in magno diuturno bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes 'fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum adtriverant; veriti, ne mox victos victoresque defessos alius adgrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur." Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id secordiane, an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari retinere. Nam ubi, per loca aequalia et nuda gignentium, ventus coortus arenam humo excitavit, ea magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito, morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt; criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem: denique omnia malle, quam victi abire. Sed cum 'Poeni aliam conditionem, tantummodo aeP Una specie. Of a uniform appearance, viz. a naked, open plain.

a Legiones. Troops are here so called in reference to the composition of a Roman army.

r Fuse. In some editions sæpe fuse.

5 Nuda gignentium. Bare of vegetable productions.

t Poeni A corruption of Pheni, contracted from Phanices, the plural of Pož, a palm tree.

quam, peterent, "Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, "vvel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros." Philaeni, conditione probata, seque vitamque reipublicae condonavere: ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti. Nunc ad rem redeo.

LXXX. JUGURTHA postquam, amissa Thala, nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus, pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque, et eo tempore ignarum nominis Romani. Eorum multitudinem in unum cogit: ac paullatim consuefacit "ordines habere, signa sequi, imperium observare, item alia militaria facere. Praeterea regis Bocchi proxumos magnis muneribus, et majoribus promissis ad studium sui perducit; quîs adjutoribus regem adgressus, impellit, uti advorsum Romanos bellum suscipiat. Id ea gratia *facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio hujusce belli legatos Romam miserat, foedus et amicitiam petitum; quam rem opportunissumam incepto bello pauci impediverant, caeci avaritia, quîs omnia honesta atinhonesta vendere mos erat. Etiam antea Jugurthae filia 'Bocchi nupserat. Verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque levis ducitur: quod singuli, pro opibus quisque, quam plurimas

que

u Graci. The Cyrenians, a colony from Greece.

v Vel illi. Ut understood before vel; in some editions it is expressed.

Ordines habere. To keep rank.

* Facilius proniusque. That was the more easily effected, and more agreeable to the inclination of Bocchus.

y Bocchi. In some editions Boccho, which renders the sentence ambiguous.

z Necessitudo. Connection, relationship.

P

« IndietroContinua »