Immagini della pagina
PDF
ePub

consumtis, anxius trahere cum animo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus. Quae cum multos dies, noctes aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus, haud procul ab latere castelli, quod "avorsum praeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis cochleas: quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legundi paullatim prope ad summum montis egressus est. Ubi, postquam 'solitudinem intellexit, 'more humani ingenii, cupido ignara visundi invadit. Et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa, upaullulum modo prona, dein flexa atque aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert: cujus ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Ligus, 'castelli planitiem perscribit; quod cuncti Numidae intenti praeliantibus aderant. Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, Weadem regreditur, non temere, uti escenderat, sed tentans omnia et circumspiciens. Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte, qua ipse escenderat, castellum tentet: pollicetur sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure, promissa cognitum, ex praesentibus misit: quorum uti cujusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem nunciavere. Consulis animus tamen paullum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum, numero quinque quam velocissumos delegit, et cum his, praesidio qui forent, quatuor centuriones: omnis Liguri parere jubet, et ei negotio proxumum diem constituit.

9 Æstuans. Boiling with vexation.

r Avorsum præliantibus. On the contrary side to that where the parties were fighting.

s Solitudinem intellexit. He found that he was alone.

i More, &c. In some editions the sentence runs thus: more humanæ cupidinis ignara visundi animum vertit.

u Paululum modo prona. Bending a little downward at first.

v Castelli planitiem perscribit. Reconnoitres the platform of the fort. Eadem. In some editions eodem.

XCIV. Sed, ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus, ad locum pergit. Ceterum illi qui centuriis praeerant, praedocti ab duce, arma ornatumque mutaverant, capite atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa fa. cilius foret : super terga gladii et scuta ; verum ea Numidica ex coriis, *ponderis gratia simul, et of, fensa quo levius streperent. Igitur praegrediens Ligus saxa, et si quae vetustate radices eminebant; laqueis vinciebat, quibus adlevati facilius escende rent: interdum timidos insolentia itineris levare inanu: ubi paullo asperior adscensus, singulos prae se inermos mittere; deinde ipse cum illorum armis sequi : quae Ydubia nisu videbantur, épotissumus tentare, ac saepius eadem adscendens descendens. que, dein statim 'digrediens, ceteris audaciam ad. dere. Igitur, diu multumque fatigati, tandem in castellum perveniunt, desertum ab ea parte ; quod omnes, sicuti aliis diebus, advorsum hostis aderant. Marius, ubi ex nunciis, quae Ligus egerat, cognovit, quamquam toto die intentos praelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus milites, et ipse extra vineas egressus, btestudine acta succedere, et simul hostem tormentis sagittariisque et funditoribus emi. nus terrere. At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctesque agitare; maledicere Romanis, ac Mario vecordiam objectare; militibus nostris Jugurthae servitium minari ; secundis rebus feroces esse. Interim omni. bus Romanis hostibusque praelio intentis, magna utrimque vi, pro gloria atque imperio his, illis pro salute certantibus, repente a tergo signa canere: ac primo mulieres et pueri, qui visum processerant, fugere ; deinde, uti quisque muro proxumus erat ; postremo cuncti, armati inermesque. Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere, ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, avidi gloriae certantes murum petere; neque quemquam omnium praeda morari. Sic forte correcta Marii temeritas, gloriam ex culpa invenit.

* Ponderis. Levioris being understood ; on account of their lightness. y Dubia nisi. Dangerous to be attempted.

2 Potissumus. In some editions potissumum. The adverb is much more common than the adjective.

a Digrediens. Stepping aside.

b Testudine, &c. The testudo, said to have been invented dur. ing the Trojan war, was so called from its likeness to a tortoiseshell. It was formed by closing their targets above their heads, so as partly to cover each other, and protect the soldiers from the missive weapous of the enemy.

XCV. CETERUM, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum magno equitatu in castra venit ; dquos uti ex Latio et a sociis cogeret, Romae relictus erat. Sed, quoniam tanti viri res admonuit, idoneum vi. sum est, de natura cultuque ejus paucis dicere : neque enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus ; et L. «Sisenna optume et diligentissume omnium qui eas res dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus videtur. Igitur Sulla gentis patriciae, familia prope jam exstincta majorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis juxta atque doctissume erudi. tus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior: fotio luxurioso; tamen ab negotiis num

d

Quos. Referring to equitatu. In some editions quod. e Sisenna. A historian of the Cornelian family, who wrote the history of the civil war of Sylla.

f Otio luxurioso. Addicted to luxury, when at leisure.

quam voluptas remorata, &nisi quod de uxore potuit honestius consuli: facundus, callidus, et bamicitia facilis: ad simulanda negotia altitudo ingenii incredibilis : multarum rerum, ac maxume pecuniae largitor. Atque felicissumo omnium ante civilem victoriam, 'numquam super industriam fortuna fuit; multique dubitavere, fortior, an felicior esset: nam, postea quae fecerit, incertum habeo, pudeat magis, an pigeat disserere.

XCVI. IGITUR Sulla, ut supra dictum, postquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, "sollertissumus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc, milites benigne adpellare ; multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, invitus accipere: sed ea properantius, quam aes mutuum reddere ; ipse ab nullo repetere: magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent: joca atque seria cum humillumis agere: in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse : neque interim, quod prava ambitio solet, consulis, aut cujusquam boni famam laedere: tantummodo neque consilio, neque 'manu priorem alium pati; plerosque antevenire. Quis rebus, brevi, Mario militibusque carissumus factus.

g Nisi quod, &c. Either, except that he might have conducted himself better to his wife; for he was charged with ill treatment of his first wife; or save that he might have acted with more discretion in the choice of a second wife. He had, in his old age, fornied a matrimonial connection with Valeria, by which he was dishonoured. Potuit consuli, taken impersonally.

h Amicitia facilis. Calculated to gain and preserve friendship

i Numquam, &c. His fortune never exceeded his industry or merit. k Sollertissumus. A very expert, or accomplished soldier. 1 Manu Nor in action. m Brevi. In some editions, et artibus precede brevi.

[ocr errors]

XCVII. Ar Jugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi utilis simul, et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuncios mittit, quam primum in Numidiam copias adduceret: praelii faciundi tempus adesse.”. Quem ubi cunctari accepit, "dubium belli atque pacis rationes trahere; rursus, uti antea, proxumos donis corrumpit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem ter. tiam, si aut Romani Africa expulsi, aut, integris suis finibus, bellum compositum foret, Eo praemio illectus Bocchus, cum magna multitudine Ju gurtham accedit. Ita amborum-exercitu conjuncto, Marium jam in hiberna proficiscentem, 'vix decima parte die reliqua, invadunt: rati noctem, quae jam aderat, victis sibi munimento fore, et, si vicissent, Prullo impedimento, quia locorum scientes erant ; contra Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem. Igitur simul consul ex multis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant; et, priusquam exercitus aut instrui, aut sarcinas colligere, denique antequam signum, aut imperium ullum accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie, neque ullo more praelii, sed catervatim, uti quos. que fors conglobaverat, in nostros 'concurrunt; qui omnes trepidi improviso metu, ac tamen virtutis memores, aut arma capiebant, aut capientis alios ab hostibus defensabant: pars equos escendere, obviam ire hostibus: pugna latrocinio magis, quam praelio

n Dubium, &c. That he was wavering, and deliberating on the arguments for war or peace.

o Vix decima, &c. Die for diei in the genitive. Some will have die in the ablative die (relicta), or reliqua existente, vix, scilicet, decima parte; but this construction is harsh.

p Nullo impedimento. Nullo the old dative, instead of nulli.

9 Sarcinas colligere. All the baggage was collected into one place before an engagement.

I Concurrunt. In some editions incurrunt.

« IndietroContinua »