Immagini della pagina
PDF
ePub

similis fieri: sine signis, sine ordinibus Sequites pedites permixti, caedere alios, alios obtruncare, multos, contra advorsos acerrume pugnantis, ab tergo circumvenire: neque virtus, neque arma satis tegere, quod hostes numero plures et undique circumfusi: denique Romani veteres, novique, 'et ob ea scientes belli, si quos locus, aut casus conjunxerat, orbes facere ; atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.

XCVIII. Neque in eo tam aspero negotio ter: ritus Marius, aut magis, quam antea, demisso animo fuit: sed cum turma sua, quam ex fortissumis magis, quam familiarissumis, paraverat, vagari passim; ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissumi obstiterant, invadere: "manu consulere militibus, quoniam imperare, conturbatis omnibus, non poterat. Jamque dies consumtus erat, cum tamen barbari nihil remittere, atque, uti reges praeceperant, "noctem pro se rati, acrius in. stare. Tum Marius Wex copia rerum consilium trahit, atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat: quorum in uno, castris parum amplo, fons aquae magnus erat; alter usui opportunus, quia, magna parte editus et praeceps, Spauca munimento quaerebat. Ceterum apud aquam Sullam cum equitibus noctem agitare jubet. Ipse paullatim dispersos milites, neque minus hostibus

s Equites pedites. Scilicet, bostium.

i Et ob ea, &c. And on this account, (viz. because they, the young soldiers, were united to the veterans) skilled in war.

u Manu consulere. He was serviceable to his soldiers by fighting

v Noctem pro se, &c. Thinking the night to be in their fa. vour,-to be an advantage to them.

w Ex copia rerum. He forms a design suitable to the situation of affairs; rendered eligible by circuinstances.

* Pauca munimento quærebat. In some editions, pauca munimenta egebat.

conturbatis, in unum contrahit: dein cunctos Ypleno gradu in collem subducit. Ita '

Ita reges, loci difficul tate coacti, praelio deterrentur; neque tamen suos longius abire sinunt, sed, utroque colle multitudine circumdato, effufi consedere. Dein crebris ignibus factis, plerumque noctis barbari suo more laetari; exsultare, strepere vocibus: ipsi duces feroces, 'quia non fugerent, pro victoribus agere. Sed ea cuncta Romanis ex tenebris et editioribus locis facilia visu, magnoque

hortamento erant. XCIX. PLURIMUM vero Marius imperitia hos. tium confirmatus, quam maxumum silentium haberi jubet: ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere: deinde, ubi lux adventabat, defessis jam hostibus et paullo ante somno captis, de im. proviso 'vigiles, item cohortium, turmarum, legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere, atque portis erumpere. Mauri , atque Gaetuli ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere, neque arma capere, neque omnino facere aut providere quidquam poterant: ita cunctos strepitu, clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tumultu, terrore, bformido, quasi vecordia, ceperat. Denique omnes fusi fugatique : arma et signa militaria pleraque capta : pluresque eo praelio, quam omnibus superioribus interemti: nam somno et metu insolito impedita fuga.

C. Dein Marius, uti coeperat, “in hiberna; quae;

y Pleno gradu. At full march. 2 Quia non, &c. In some editions quod non fugere-ac pro, &c..

a Vigiles. In some editions vectigales; the meaning of which is difficult to be ascertained, unless extraordinary and superny. merary trumpeters belonging to the allies be meant. · Vigiles is certainly preferable, and easily understood. b Formido. In some editions formidine.

c In hiberna. Proficiscitur being understood: in other editions it is expressed; but verbs of motion, as well as substan. tive verbs, are frequently understood, and easily supplied.

[ocr errors]

propter commeatum, in oppidis maritumis agere decreverat: neque tamen secors victoria, aut insolens factus ; sed pariter ac in conspectu hostium, quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextumos, in sinistra A. Manlius, cum fun. ditoribus et sagittariis, praeterea cohortes Ligurum curabat: primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locaverat. Perfugae, 'minume cari et regionum scientissumi, hostium iter explorabant: simul consul, quasi nullo imposito, omnia providere; apud omnes adesse; laudare, increpare merentis. Ipse armatus intentusque, item milites cogebat: fneque secus, atque iter facere, castra munire; excubitum in portas cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere: praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, &non diffidentia futuri,

quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labos volentibus esset. - Et sane Ma. rius, illo et aliis temporibus belli, pudore magis, quam "malo, exercitum coërcebat; quod multi per ambitionem fieri aiebant; pars quod a pueritia consuetam duritiam, et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisset. Nisi tamen res publica pariter, ac saevissumo imperio, bene atque decore gesta.

d Præterea cabortes, &c. As if he had said, cum funditoribus, &c. curabat, preterea curabat cohortes, &c. Manlius took charge of the left wing, &c. and had besides charge of the Ligurian cohorts.

e Minume cari. These words are omitted in some editions. The meaning is, whose lives were less valued.

f Neque secus, &c. Nor was he less careful in fortifying his camp, than he was on his march.

: Non diffidentia futuri. The sentence may be completed thus : non diffidentia futuri ejus omnis, quæ, &c. quce being plural, on account of the plural import of omnis; but in this case a substantive must be understood to omnis, which requires a singular relative, and then the difficulty recurs. Others supply it thus: futuri negotii eorum ; in which case eorum must either agree with hominum, and then the relative should be masculine, or with negotiorum understood, and then the expression would be extremely liarsh, not to say absurd. I would rather suggest a different mode of explication, which does not appear to me to be attended with such difficulties, thus : non diffidentia futuri ne. gotii, quæ negotia imperavisset, quæ being taken for quæcunque, which is not uncommon; and then the mode of expression may be justified by examples, both in the Latin, and in other lan. guages.

CI. IGITUR quarto denique die, haud longe ab oppido Cirta undique simul speculatores "citi sese ostendunt: qua re hostis adesse intellegitur. Sed, quia divorsi redeuntes, alius ab alia parte, atque omnes idem significabant; consul incertus, quonam, modo aciem instrueret, nullo ordine commutato, advorsum omnia paratus, ibidem opperitur. Ita Jugurtham spes frustrata, qui copias in quatuor partis distribuerat, ratus ex omnibus 'aeque aliquos ab tergo hostibus venturos.

Interim Sulla, quem primum adtigerant, cohortatus suos, turmatim et quam. maxume confertis equis, ipse aliique Mauros invadunt: ceteri in loco manentes ab jaculis eminus emissis corpora tegere, et, si qui in manus venerant, obtruncare. Dum eo modo equites praeliantur, Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius ejus, ad duxerat, neque in priore pugna, in itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud primos agebat, quod ibi Jugur. tha cum plurimis. Dein Numida, cognito Bocchi adventu, clam cum paucis mad pedites convortit :

h Malo. By punishment.
i Nisi. Is here used for sed, büt; or for at
k Citi. Meaning citato cursu, at full speed.

| Æque aliquos, &c. In some editions alios. Æque must be connected with ab tergo. That some one of the parties would come in the rear, or on the back of the enemy, and that for this each party had an equal chance. Or æque may signify directly, and then æque ab tergo will signify directly on the back of the Romans; which I should prefer. un Ad pedites, Notwithstanding the opinion of a respectable

R

ibi Latine (nam apud Numantiam loqui didicerat) exclamat: nostros frustra pugnare; paullo ante Marium sua manu interfectum:" simul gladium sanguine oblitum ostendere, quem in pugna, satis impigre occiso pedite nostro, cruentaverat. Quod nbi milites accepere, magis atrocitate rei, quam fide nuncii terrentur: simulque barbari animos tol. lere, et in "perculsos acrius incedere. Jamque paul. lum ab fuga aberant, cum Sulla, profligatis, quos advorsum ierat, Mauris ab latere incurrit. Bocchus statim avortitur. At Jugurtha, dum sustentare suos, et prope jam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra, sinistra, omnibus occisis, solus inter tela hostium Pvitabundus erumpit. Atque interim Marius, fugatis equitibus, occurrit auxilio suis, quos pelli jam acceperat. Denique hostes undique fusi. Tum spectaculum horribile campis patentibus : sequi, fugere ; occidi, capi; equi, viri adflicti : ac multi, volneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati; Initi modo, ac statim concidere: postremo omnia, qua 'visus erat, constrata telis, armis, cadaveribus; et inter ea humus infecta sanguine.

CII. Postea loci consul, haud dubie jam victor,' pervenit in oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. Eo 'post diem quintum, quam

commentator, the sense seems evidently to require, that the ad. dress of Jugurtha should have been made to the Roman infantry.

u Perculsos. Romanos must be understood ; in some editions it is expressed.

o Mauris. In some editions Mauros.
» Vitabundus. By making great exertions to escape.
4 Niti. They only made a struggle to rise.

r Visus erat, Visus is here a noun: as far as the siglit could reach.

s Postea loci. A periphrasis for postea.

· Post diem-quam. Post is separated from quam by Tmesis, for the sound's sake.

« IndietroContinua »