Immagini della pagina
PDF
ePub

ciant, "Jugurtham circiter duûm millium intervallo ante consedisse." Quod postquam auditum, tum vero ingens metus nostros invadit: credere, proditos a Voluce, et insidiis circumventos. Ac fuere, qui dicerent, "manu vindicandum, neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

CVII. AT Sulla, quamquam eadem aestumabat, tamen ab injuria Maurum prohibet: suos hortatur, "uti fortem animum gererent: saepe antea paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum: quanto sibi in praelio minus pepercissent, tanto t■tiores fore: nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et 'caecum corpus ad hostis vortere." Deinde Volucem, quoniam hostilia faceret, maxumum Jovem obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, castris abire jubet. Ille lacrumans orare, 66 ne ea crederet: nihil dolo factum, magis calliditate Jugurthae, cui speculanti iter suum cognitum esset. Ceterum, quoniam neque ingentem multitudinem haberet, et spes opesque ejus ex patre suo penderent, illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset: quare 'optumum factum videri, per media ejus castra palam transire: sese, vel praemissis, vel ibidem relictis Mauris, solum cum Sulla iturum.' Ea res, ut in tali negotio, probata, ac statim profecti: quia de improviso "acciderant, dubio atque haesitante Ju

t

[ocr errors]

w Manu vindican·lum. Manu vindicare signifies to take immediate vengeance, without waiting for the formality of a trial. * Cecum corpus. The back, which has no eyes.

y Optumum factum, &c. That it seemed to be the best or wisest measure.

z Per media ejus castra. Probably Jugurtha had encamped his men in two divisions, between which Sylla passed..

a Acciderant. Ea must be understood. Other editions give accesserant, which I should rather, approve...

gurtha, incolumes transeunt. Deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum.

CVIII. IBI cum Boccho Numida quidam, As par nomine, multum et familiariter agebat: praemissus ab Jugurtha, postquam Sullam accitum au dierat, orator, et subdole speculatum Bocchi consilia: praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere impar; pater ejus ex concubina ortus erat; Mauro ob ingenii multa bona carus acceptusque : quem Bocchus fidum Romanis multis antea tempestatibus expertus, illico ad Sullam nunciatum mittit, "paratum sese facere, quae populus Romanus vellet: colloquio diem, lo cum, tempus ipse 'dilegeret: consulta sese omnia cum illo integra habere: neu Jugurthae legatum pertimesceret: quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis ejus aliter caveri nequivisse." Sed ego comperior, Bocchum magis "Punica fide, quam ob quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis adtinuisse, multumque cum animo suo volvere solitum, Jugurtham Romanis, an illi Sullam traderet: lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse.

b Orator. As his agent. Ambassadors were formerly so

called.

c Pater. In some editions nam pater.

d Dilegeret. An archaism for diligeret.

eConsulta-integra. That he had left every subject of consultation undetermined, until he could take them into consultation in conjunction with him.

f Quo, &c. In order to have a complete idea of the author's meaning, we must understand illum enim adhibitum esse, or words equivalent.

g Licentius. With more freedom.

h Punica fide. From the frequent breaches of compact, with which the Carthaginians were charged by the Romans, Punica fides became a proverbial expression among them for bad faith. Attica fides, on the contrary, implied sincerity, honesty, goos faith.

- CIX. IGITUR Sulla: " pauca coram Aspare lo cuturum; cetera occulte, aut nullo, aut quam paųcissumis praesentibus:" simul edocet, quae responderentur. Postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit, "se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem, an bellum agitaturus foret." Tum rex, uti praeceptum, post diem decimum redire jubet; ac, nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum: deinde ambo in sua castra digressi. Sed, ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte arcessitur: ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur: praeterea Dabar 'internuncius, sanctus vir et ex sententia "ambobus. Ac statim sic rex incipit.

CX. "NUMQUAM ego ratus sum fore, uti rex maxumus in hac terra, et omnium quos "novi, privato homini gratiam deberem. Et hercle, Sulla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor: Pfuerit mihi eguisse aliquando amicitiae tuae, qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet:

i Sulla. Respondit being understood; in some editions it is expressed.

k In sua castra. Aspar and Sylla separated to go, each to his own camp, i. e. Aspar to that of Jugurtha, and Sylla either to the place where his party were encamped, or to the camp of Marius.

1 Internuncius. The common friend or confident both of Bocchus and Sylla, a man of honour or respectability, and perfectly suitable to the wishes of both. This sentence is concise and highly elegant.

m Ambobus. After this word jurat is expressed in some editions, and et omitted before ex.

n Novi. This word is in some editions followed by opulentissimus, which gives quite a different turn to the sense.

• Imminutum. Altered.

P Fuerit. Let it have been so; or, it may be advantageous to me. In some editions pretium is expressed after miki. 9 Adeo. He might accordingly make trial.

arma, viros, pecuniam, postremo quidquid animo lubet, sume, utere: et, quoad vives, numquam redditam gratiam putaveris; semper apud me 'integra erit: denique nihil, me sciente, frustra voles. Nam, ut ego aestumo, regem armis, quam munificentia, vinci, minus flagitiosum. Ceterum de re publica vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego populo Romano neque feci, neque 'fac tum umquam volui: finis meos advorsum armatos armis tutus sum. Id omitto, quando vobis ita pla cet: gerite, uti voltis, cum Jugurtha bellum. Ego "Alumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque Jugurtham id intrare sinam. Praeterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis."

CXI. AD ea Sulla pro se breviter et modice; de pace et de communibus rebus multis disseruit. Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam amplius armis valuissent, non in 'gratiam habituros: faciundum aliquid, quod illorum magis, quam sua, retulisse videretur: id adeo "in promtu esse, quoniam Jugur thae copiam haberet: quem si Romanis tradidisset, fore, uti illi plurimum deberetur; amicitiam, foedus, Numidiae partem, quam nunc peteret, ultro adventuram." Rex primo negitare: "adfinitatem, cognationem, praeterea foedus intervenisse: ad hoc metuere, ne *fluxa fide usus, popularium animos avorteret, quîs et Jugurtha carus, et Romani invisi

Integra. Its value shall always be undiminished; the favour shall always be considered as uncompensated.

• Curator. Whose agent.

t Factum volui. For facere volui.

u Flumen-egrediar. Egrediar is here used for transgrediar.· v Gratiam. In some editions gratia.

w In promtu, &c. That this was an easy matter, since he had Jugurtha in his power.

x Fluxa fide usus, &c. If he acted treacherously.

erant." Denique saepius fatigatus, leniter et ex` voluntate Sullae omnia se facturum promittit. Ceterum ad simulandam pacem, cujus Numida, defessus bello, avidissumus, quae utilia visa, constituunt. Ita, composito dolo, digrediuntur.

CXII. AT rex postero die Asparem, Jugurthae legatum adpellat: "Ysibi per Dabarem ex Sulla cognitum, posse conditionibus bellum 'poni: quamobrem regis sui sententiam exquireret." Ille laetus in castra Jugurthae venit. Deinde ab illo cuncta edoctus, properato itinere, post diem octavum redit ad Bocchum, et ei nunciat," Jugurtham cupere omnia, quae imperarentur, facere; sed Mario parum confidere: saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. Ceterum si ambobus consultum, et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus, quasi de pace, in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet: cum talem virum in potestatem haberet, fore, uti jussu senatus atque populi Romani foedus fieret: neque hominem nobilem, non sua 'ignavia, sed ob rempublicam in hostium potestate, relictum iri."

CXIII. HAEC Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum 'dolo, an vere, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe dipsae sibi advorsae. Postea tempore et loco constituto, [in colloquium uti de pace veniretur] Bocchus Sullam

y Sibi. Dicit understood; in some editions it is expressed. z Poni. For componi, the simple for the compound.

a In potestatem. In with the sense of intra. In good authors in is sometimes used indiscriminately with the accusative or ablative, without being regulated by the commonly received principles of motion or rest.

b Ignavia. Cowardice, indolence.

c Dolo, an vere. Deceitfully, or sincerely. Vere is in some editions followed by cunctatus.

Ipsa sibi advorsa. Self-contradictory.

« IndietroContinua »