Immagini della pagina
PDF
ePub

illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet! Non ita est: neque cuiquam mortalium injuriae suae parvae videntur: multi eas gravius aequo habuere. Sed aliis alia licentia, Patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est: neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet: quae apud alios iracundia dicitur, in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. Equidem ego sic aestumo, Patres conscripti, omnis cruciatus minores, quam facinora illorum, esse: sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris obliti de poena disserunt, si ea paullo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certe scio, quae dixerit, studio reipublicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam, aut inimicitias exercere; eos mores, eam modestiam viri cognovi. Verum sententia non mihi crudelis, quid enim in talis homines crudele fieri potest? sed aliena a republica nostra videtur. Nam profecto aut metus, aut

z Demissi in obscuro.

scurity.
a Neque studere, &c.

passion is unbecoming.

Loco being understood: sunk in ob

Attachment, and hatred, but above all,

b Estumo. In other editions, existimo.

c Postrema. The last things, viz. their punishment.

d In hominibus impiis. With respect to wicked men, or, in the case of wicked men.

e Fortem. To distinguish it from strenuum, must here sig. nify virtuous.

f Studio reipublice. In the spirit of patriotism; from affec

tion to the state.

Aliena a republica, &c. Not congenial with the principles of our government.

injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore super.vacaneum est disserere, cum, praesenti diligentia clarissumi viri, consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id, quod res habet; in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis! quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? an, quia lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus animam non eripi, sed in exilium permitti jubent. An, quia gravius est verberari, quam necari? quid autem acerbum, aut grave nimis in homines tanti facinoris convictos?, sin, quia levius; qui convenit in minore negotio legem 'timere, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas reipublicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis merito accidit, quidquid evenerit: ceterum vos, Patres conscripti, quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex "bonis orta sunt: sed, ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud [exemplum] ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii, devictis Atheniensibus, triginta vi

h Præsenti diligentia. Used for præsentia & diligentia, by the promptitude and diligence.

Ultra. A preposition taken adverbially; afterwards, i. e. af

ter death.

* In exilium. Ire being understood. Some editions omit the preposition in.

1 Timere. In some editions observare: the former is the stronger term. Timeo te, I am afraid of you, I fear you as an enemy; timeo tibi, I fear for you, as a friend.

m Bonis. Exemplis understood. In some editions initiis follows bonis, which seems the preferable reading.

ros imposuere, qui rempublicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum "indemnatum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. Post, ubi paullatim licentia crevit, juxta bonos et malos Plubidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute oppressa, stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria, victor Sulla cum Damasippum et alios hujusmodi, qui malo reipublicae creverant, juguJari jussit, quis non factum ejus laudabat? homines scelestos, factiosos, qui seditionibus rempublicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam, uti quisque domum, aut villam, postremo aut vas, aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, uti in proscriptorum numero esset. Ita, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, post paullo ipsi trahebantur: neque prius finis jugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio, neque his temporibus, vereor: sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest, alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manus, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo, per senati decretum, consul gladium eduxerit, quis finem statuet, aut quis moderabitur? Majores nostri, Patres conscripti, neque consilii, neque audaciae umquam eguere: neque superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba, imitarentur. Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum

n Indemnatum. Without a trial.

• Ea. Supply negotia. In some editions we find eo. P Lubidinose. At their pleasure.

Damasippum. A follower of Marius's faction, who had been city Prætor; and a cruel oppressor of the opposite party; but otherwise a person of no consequence in the state.

r Hæc. In some editions boc.

• Samnitibus. A people of Italy to the North of Campania.

ab Tuscis pleraque sumserunt: postremo, quod ubique apud socios, aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur: imitari, quam invidere bonis malebant. Sed, eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus "animadvertebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam respublica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri coepere; tum lex Porcia aliaeque paratae, quibus legibus exilium damnatis permissum. Hanc ego caussam, Patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fecere, quam in nobis, qui ea "bene parta vix retinemus. Placet igitur, eos dimitti, et augeri exercitum Catilinae? minume: sed ita censeo; publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia quae maxume opibus valent; neu quis 'de îs postea ad senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, senatum existumare, eum contra rempublicam et salutem omnium facturum."

They possessed the greater part of the district now called Abruzzo; that part of it next the Adriatic being inhabited by the Picentes. They maintained a war with the Romans for seventy years.

t Tuscis. A people of Italy, inhabiting the country to the north-westward of Rome, on the sea called by their name. The greatest and best part of it is now, or rather was lately, in the possession of the Grand Duke of Tuscany. From these people the Romans borrowed the fasces, Trabea, Prætexta, and other ensigns of office, and emblems of honour.

u Animadvertebant. Animadvertere aliquem, to observe one; in aliquem, to punish: though Cicero uses animadvertere aliquid, in aliquid, indiscriminately.

V

Quo minus.

Bene parta.

Elegantly used for ne. What we have happily acquired. De ts, &c. And that no one should make application to the senate or people on their behalf.

« IndietroContinua »