Immagini della pagina
PDF
ePub

atque terra, praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam, saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram, parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc, saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, gloria belli Gallos, ante Romanos fuisse. Ac mihi multa 'agitanti constabat, pauco rum civium egregiam virtutem cuncta patravisse ; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est; rursus respublica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti "effoeta parentium, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed, memoria mea, ingenti virtute, divorsi moribus fuere viri duo, M. Cato, et C. Caesar; quos, quoniam res obtulerat, silentio praeterire, non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. IGITUR his genus, aetas, eloquentia, prope aequalia fuere; magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus: huic severitas dignitatem addiderat. Caesar "dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus. In altero miseris perfugium; in altero malis pernicies: illius facilitas; hujus constantia

m

Agitanti. Reflecting.

Effoeta parentium. Like a child the offspring of parents worn out. Some editions have effoeta parente; the mother beingin a manner worn out, or past bearing. In the last sense the words effoeta parentium may also be taken, parentium being used for inter parentes.

n Dandolargiundo. By giving, by liberality-by largesses, by bribery.

Facilitas. Complaisance, condescension, yielding.

G

laudabatur. Postremo, Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium Pmodestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat: esse, quam videri, bonus malebat. Ita, quo minus gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV. POSTQUAM, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul 'optumum factum ratus, noctem quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, 'triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet: ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per praetores. Est locus in carcere, quod Tullianum adpellatur, ubi paullulum 'escenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper "camera, 'lapideis fornicibus vincta: sed "incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus Lentulus, quibus prae

P Modestia. As opposed to ambitionis, must here signify moderation.

Severitatis. Austerity, the rigid practice of virtue.

Optumum factum. In other editions optimum factu. They amount to the same thing.

s Triumviros. Capitales being understood. The officers who had the charge of the prison, and of the execution of criminals; sheriffs, gaolers.

t Escenderis. An archaism for ascenderis.

u Camera. A chamber, a vault.

Lapideis, &c. Secured by stone arches.

w Incultu. By not being kept clean, through want of cleanliness. Others will have it for want of inhabitants.

* Quibus. Before this word in other editions are inserted,

ceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex clarissuma gente Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Coepario, eodem modo supplicium sumtum.

LVI. DUM ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat, et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortes, pro numero militum, complet: deinde, ut quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venit, aequaliter distribuerat; ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat, cum initio non amplius duobus millibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos, aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed, postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, ad urbem modo, modo in Galliam 'versus castra movere; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat prope diem "sese habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, fcujus initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fre

vindices rerum capitalium, the executioners: these, or words equivalent, seem necessary to the sense.

y Copia. Number or force; a signification which copia rarely admits in the singular number.

z Instituit. He formed.

a Numero. The legion contained different numbers of men at different times, from 3000 to 6000.

b Sparos. Spears, or, as some think, darts.

• Præacutas sudes. Staves, stakes or poles pointed at the end. d Versus. Taken adverbially.

e Sese babiturum.

Occasionem pugnandi being understood.

Some editions have magnas copias habiturum.

f Cujus

Generis being understood; or cujus servitü, singular

relatives being sometimes referred to collective antecedents in the plural.

tus; simul alienum suis rationibus [existumans] videri caussam civium cum servis fugitivis communicavisse.

LVII, SED, postquam in castra nuncius pervenit, Romae conjurationem patefactam, de Lentulo, Cethego, ceteris, quos supra memoravi, supplicium sumtum; plerique, quos ad bellum spes rapinarum, aut novarum rerum studium illexerat, dila buntur; reliquos Catilina per montis asperos, magnis itineribus, in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugerent in Galliam, At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate re rum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac sub ipsis radi cibus montium consedit, qua illi descensus erat [in Galliam properanti,] Neque tamen Antonius procul aberat; utpote qui magno exercitu, locis aequi oribus, "expeditus, in fuga sequeretur. Sed Cati. lina, postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae, neque "praesidii ullam spem; optumum factum ra tus, in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quamprimum confligere. Itaque, concione advocata, hujuscemodi orationem habuit.

LVIII. "COMPERTUM ego habeo, milites, verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum,

g Alienum, &c. Inconsistent with his views.

h Pistoriensem. Pistorium was a town in the western part of Tuscany, at the foot of the Appennines; now Pistoia. iPerfugerent. Some editions have perfugeret.

* Sub ipsis radicibus. At the very foot.

1 Utpote qui. In as much as he.

m Expeditus. Better than expeditos, found in some editions. n Præsidii. Relief, succour.

• Verba. After this word viris seems to be omitted. It is expressed in other editions.

néque fortem ex timido exercitum, oratione imperatoris, fieri. Quanta cujusque animo audacia natura, aut moribus inest, tanta in bello patere solet: quem neque gloria, neque pericula excitant, nequidquam hortere; timor animi auribus obficit. Sed

ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti caussam consilii aperirem. Scitis equidem, milites, secordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi cladem nobisque attulerit; quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc quo in loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia, obstant: diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis; et, cum praelium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta, commeatus abunde, coloniae atque municipia patebunt: sin metu cesserimus, eadem illa advorsa fiunt: neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius adgredimini, memores pris. tinae virtutis. Licuit nobis, cum summa turpitudine, in exilio aetatem agere: potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare. Quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur,

Quo in loco. How our affairs stand; our circumstances. a Si maxume, &c. However much we might be inclined. r Quo audacius, &c. Wherefore attack more boldly. Adgre dimini, an archaism for aggredimini in the imperative mood. • Viris. To men of spirit.

« IndietroContinua »