Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]

CATUS CRISPUS

301179

1

PARISIIS

COLLIGEBAT NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE

POESEOS LATINE PROFESSOR

mmm

MDCCCXXI

[blocks in formation]

Non te longa præfatione morari consilium est, lector

optime. Imo nihil essem præfatus, nisi te, quæ fuerit propositi mei ratio, admonitum voluissem. Quum vir mihi amicissimus et in suscepto opere indefatigabilis Classicæ hujus Collectionis editor a me petivit, ut in Sallustio meam qualemcumque operam sibi commodarem, id tantum postulabat, ut selectas aliorum adnotationes novis aliquibus et maxime necessariis supplerem, aliam quodammodo et locupletiorem Variorum editionem adornaturus. Et hac quidem mente ad illustrandum Catilinam accessi. Sed progredienti mox amplior patuit campus. Nec diu me fugit, ex tot interpretibus Sallustii, quamvis unusquisque propria laude non careat, nullum tamen esse qui promissum legentibus auxilium vere subministret; collectas autem ex universis notas molem addituras operi, non lucem allaturas.

Ne singulos, quod longius sit, recenseam, eminet inter omnes, optima fide et sedula opera commendabilis, Cortius. Sed is totus in confirmanda vocis uniuscujusque latinitate, et excutiendis codicum lectionibus, sæpe nullam, aliquando infelicem, in explanandis sententiis operam ponit. Ad hoc elegantiam negligit sæpius, grammaticam interdum. Nec medio

cri tamen ille nobis adjumento fuit, præcipue accurata manuscriptorum recensione, et exemplorum copia; hicque profiteri libet multum nos illi debere, quamvis nihil fere ex eo exscribendum duxerimus.

Sequitur hunc ingenti duorum voluminum pondere gravis Havercampus; qui Wassium, non ignobilem illum quidem, sed longe inferiorem Cortio, collecta viginti aliorum supellectile oneravit. Ibi omnia fere invenias, præter id quod requires; nihil enim minus pensi habuit tantæ molis conditor, quam ut scriptoris sensum legentibus aperiret. Et hinc tamen, inter innumeros veterum recentiorumque locos, qui res a Sallustio narratas nulla ex parte contingunt, pauca exempla ad rem pertinentia expressimus. Sed maxime nobis profuit textus ejus editionis, pulcherrimus sane et emendatissimus.

Non amplior fuit usus editionis, quæ dicitur Variorum : minor etiam illius quam ad usum Delphini paraverat Crispinus, vir majoris, opinor, doctrinæ quam quantum in illa sua opera ostendit. Recentissimus omnium Henr. Kunhardt, paucos ante annos, Catilinam et Jugurtham suis notis ornatos Lipsia edidit. Ex eo aliquot notulas, in primis Catilinæ paginis, mutuati sumus. Sed quia vir, judicio ceteroquin et ingenio egregius, ad usum maxime scholarum suæ commentationis modum contraxit, inclusa in arcto vestigia oportuit nos deserere.

Rem igitur proprio marte confecimus; et, si pauculas circa initium notas dempseris, novum omnino tibi, lector, commentarium offerimus. Nam si quando nobis de rebus ipsis cum Cortio convenit, at earum

« IndietroContinua »