Immagini della pagina
PDF
ePub

longe a mari, quo Rhenus influit.' Mss. nonnulli cui. Hoc exemplo videmus, quam fluxæ et caducæ sint conjecturæ sine ulla codicum ope, et temere nunquam in textum esse recipiendas. Porro de muri situ nihil certius ego dicere habeo: solum addo a Cl. Butino, Medico Genevensi, quoque investigatum esse in Diss. in Sponii Genevam, eumque assentiri Vossio; nisi quod longitudinem XIX. m. p. retineat. Et sane Græcus interpres habet quoque 152. stadia. Verum Cluverii, Vossii, et Davisii, quibus etiam Celsus conspirat, conjectura egregie confirmatur ab optimo Leidensi primo, qui non agnoscit d decem. Voss. pr. et sec. decem et novem. De muro pro maceria sine cæmento, sive muro terreo, vide hic Hotomannum.

3 Ad montem Juram, &c.] Nequeo satis mirari negligentiam criticorum ad hunc locum, qui omnes eum, velut intellectu planum ac facilem transmisere, cum longe aliter res se habeat, atque vulgo persuasum est; cujus si opinionem sequaris, absurdissima sententia erit. Glareanus subodoratus difficultatis aliquid, expedire se nequaquam posse dixit. Sed perpendamus. Ait Cæsar Helvetiis itinera fuisse, unum per angustias, Rhodanum et Juram inter, alterum per vada Rhodani. Cæsar a Lemanno lacu (quod tantundem juxta communem opinionem est, ac si Rhodanum dicas) ad Juram montem murum perduxit. Ergo necessario jam clausæ, de quibus dixit, angustiæ. Nam murus hic ante angustias ductus. Restat alterum iter per vada Rhodani. Hic tentavere transitum Helvetii; sed, ut postea ait Cæsar, munitione prohibiti perficere nequiverunt. Unde illi hac spe dejecti, per angustias ivere. Si obstructæ erant angustiæ muro, quomodo illi, qui eo prohibiti discesserunt, nihilominus penetravere? Rur-.

[ocr errors]

sum, si Rhodanum propter munitiones transire non potuerunt, quomodo murus a Lemanno lacu ad Juram pertinebat? Absurda sunt. Quare ita hæc intelligenda. Jura mons, qui Sequanorum fines ab Helvetiis dividit, novem aut decem circiter passuum millibus infra Genevam Rhodano impendet. Hæ sunt illæ angustiæ, de quibus Cæsar loquitur. Dein flumine montes dividuntur, et adversa in ripa (eam intelligo quæ Allobrogum est) sive ut Romani loquebantur, citeriore Rhodani ripa, mons continuatur. Hunc montem ego veteribus quoque Juram appellatum esse nullus ambigo. Igitur Cæsar munitionem duxit a lacu Lemanno ad montem Juram, non trans fluvium, sed cis. Et murus is ductus secundum ripas Rhodani. Incipiebat haud procul oppido Geneva, desinebat ex adverso angustiarum, sive ubi Jura mons, divisus amne iterum in Allobrogum terra continuatur. Et in Appiani quoque παρεκβολαῖς Tepi Tрeoß. legimus ripam Rhodani a Cæsare communitam per stadia 150. Διετείχισεν ὅσα περὶ Ρόδανόν ἐστ τι ποταμὸν ἐς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα σταδίους μάλιστα. En tabellam: 1 Murus vulgi falsus, et ante angustias ductus. 2 Murus ex nostra opinione a Lemano lacu secundum Rhodanum institutus. 3 Jura montis altera pars cis Rhodanum. 4 Vada Rhodani. Hoc modo si capias, sana cuncta videbis. Primo enim quod Cæsar dicit de rescisso Geneva ponte jam causam habet, ne illac voluntate Allobrogum transirent Helvetii. Alioqui si tanto spatio ante Genevam ductus murus, nihil opus eum confringere. Dein duo jam diversa itinera habes, per Rhodanum, et per angustias. Helvetii illud per vada Rhodani minus periculosum judicabant, quia angustiis Jura imminet. Itaque transitum tentavere, sed quia cis amnem munitio erat, prohibitî sunt. Et hoc

loco crebra vada in flumine esse, totumque situm Juræ, et angustiarum, ita ut hic descriptum est, se habere, cognovi ex illustrissimo Barone Georgio Słupechy, cui ambigas generis fastigium, et continua plurium sæculorum nobilitas, an virtus propria et eruditio plus decoris addant. Is, inquam, eum, quem dixi, situm esse, et mihi affirmavit, et præsens loca illa suis oculis aspexit. Igitur Helvetii cum amnem transire nequirent, per angustias ivere, quas nequaquam clansas fuisse supra .ostendimus. Sed morari aliquem possit, quod in Cæsare scribatur per XIX. millia passuum, cum hoc de quo loquimur spatium, trium vel circiter horarum sit. Corruptus numerus, quod et illi fatentur, qui perperam murum trans Rhodanum ponebant. Idque etiam fatetur Cluverius Germ. 11. 15. communem lapsum in muri loco secutus. Igitur pro xIx. scribe x. vel IX. Error hinc ortus, quod librarii ambigentes utrum x. vel 1x. scriptum esset (credo enim vestigium aliquod fuisse literæ 1.) quia non putarent audacter temere aliquid describendum, scripsere decem et in margine vel novem. Postea vox notem in textum irrepsit, et factum est decemnovem. Alioqui in Appiano ripa Rhodani per 150. stadia munita dicitur, id est, millia passuum 15. Nec movere aliquem debet, quod de ruderibus trans Lemannum inventis aiunt. Nihil illæ ad Cæsaris murum, qui e terra erat. Et solitos ita aggeres vocari vel Varro ostendat, de re rust. 1. 14. Aggeres qui faciunt sine fossa, eos quidam vocant muros, in agro Rheatino.' Vide errorem Bedæ, qui diversa putat vallum et murum, apud Casaub. in Hist. Aug. p. 120. b. c. Vide et Salmas. in Spart. p. 139. e. f. 140. a. Spart. 'Post murum aut vallum missum in Britannia:' malo expungere verba aut vallum: si genuina sunt, ipse

vides utrumque idem valerė. At quis respondeat, cum hunc Juram cis Rhodanum intelligo, frustra addi, 'qui Helvetios a Sequanis dividit.' Equidem non adversabor, si quis ea ab librario irrepsisse dicat, et totum locum ita legat: A lacu Lemanno, quem flumen Rhodanum influit, ad montem Juram millia passuum novem, murum, in altitudinem pedum sexdecim, fossamque perducit.' Hic verus hujus loci sensus, et quidem planissimus, quo absque frustra bellum Helveticum intelligere coneris. Ad talia velim attendant, qui historicos sibi commentandos aut explicandos sumunt, potius quam de literis et argutis illis conjecturis cogitent. Non quia intercedendum criticæ putem, quippe non ignoro, eam prorsus necessariam esse pluri.. mis locis, sed quod plerique, potioribus omissis, ex ineptiis gloriolam aucupantur. Cujusmodi inter alias Faërnus, cetera vir egregius, in loco quodam Cæsaris, pro ac, atque emendabat: Baßal μîķos. Qualis et nuperrime vir doctus notis suis in Horatium cum legisset: 'Jam satis terris nivis atque dire Grandinis :" putabat nimis delicatas Horatii aures, quam ut tres ordine voces in is desinentes admitteretur. Itaque pro terris restituit terræ. Nuga. Non dixisset, si Romanos non terris, ut nos hodie, sed terreis pronunciasse cogitasset. Vossius. Absurda est, ut recte animadvertit Vossius, sententia vulgata; ipsius tamen explicatio difficultatibus non caret. I. Montem situm in ripa Rhodani, quæ Allobrogum est, Juram fuisse vocatum statuit, cum tamen hoc ne unus quidem vett, tradiderit. II. Hæ voces, 'Qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit,' ejus dogmati plane contradicunt, cum, si ab illo stetisset Cæsar, dicere debuerit, Qui Helvetiorum fines ab Allobrogibus dividit.' Hoc ipsum Vossium non fugit, ideoque

[ocr errors]

ea verba censuit delenda. Sed iis, quibus nulli Mss. carent, spongiam inferre temerarium videtur. Quod autem habet de numeri mutatione, confirmatur a Julio Celso, qui 1. 21. Ed. Lond. de hoc muro ita loquitur: 'Decem millia passuum, altitudinis pedum sedecim fossam perducit.' Ubi millium male reponit Grævius, ut ex hoc ipso Cæsaris loco patet; præpositiones nimirum sæpe in verbis latent, ut dicemus ad c. 12. Davis. De hujus muri situ vide D. Vossium, Davisium, aliosque. Mihi quidem, attentius omnia perpendenti, corruptum hic aliquid videtur; murusque non a lacu Lemano ad montem Juram, sed ex altera parte lacus, secundum Rhodanum ductus. Ut ex sequentibus patere videtur. Mox enim, cum flumen vi transire conarentur hostes, militum concursu et operis munitione prohibitos narrat Cæsar. Clark. Locus, quocunque te vertas, magnis difficultatibus implicatur. Si enim, quod plurimi statuunt, murus hic a septentrionali Rhodani ripa fuit positus; non erat, cur pontem Genevensem rescinderet Cæsar hac enim ratione fiebat, ut ejus milites, qui murum tuebantur, quique Helvetios prohibebant, ne Rhodanum transirent, mutuum suis laborantibus auxilium ferre non possent. Præterea quandoquidem erant tantum itinera duo, quibus itineribus domo exire possent Helvetii, unum per Sequanos, inter montem Juram et flumen Rhodanum, alterum per Allobrogas,' ut ait noster supra c. VI. si murus Cæsarius a Rhodano ductus erat ad montem Juram, qui, quæso, relinquebatur libera per Sequanos eundi facultas? Hoc tamen affirmat Cæsar c. 9. Quod si a meridionali fluminis latere, murum bune sive vallum cum D. Vossio constitutum censeas; obstabit, quod ab ea parte nulla sit Juræ montis memoria. Dein mons ab Australi Rho

[ocr errors]

con

dani ripa locatus Jura nuncupetnr;' patet tamen eum fines Sequanorum ab Helvetiis dividere non posse. Nihilominus, nt verum fatear, hunc muri situm fuisse suadet, quod 'Helvetii, navibus junctis, alii vadis Rhodani, si perrumpere possent, conati, operis munitione et militum cursu, et telis repellebantur:' non equidem video, qui me expediam. Interim, dum vel ex melioribus libris vel ex ingenio, locus persanetur, eum sic lego: 'A Lacu Lemano, qua in flumen Rhodanum influit, ad montem Juram millia passuum decem murum,' &c. Codices habent qui in flumen Rhodanum influit,' eamque lectionem, Hotomanno præeunte, leviter muto. At quod novem deleo, id fit auctoritate Julii Celsi 1. 21. Si plura vis, adi dissertationem viri docti, quæ reperiatur in Memoriis Trivultinis A. D. MDCCXII. art. cv. Mirus autem est Græcus, qui repræsentat ἀπὸ τῆς εἰς τὴν ῬΗΝΟΝ ἐμβαλ λούσης Λεμάνου λίμνης. Certe vel scripsit vel scribere debuit eis Toy 'Podavóv. Davis. cur. sec.

7 Prohiberi possent] Ita Scaliger et Recentiores. Mss. Reg. Eliens. et Vossii, et Editio vetus Romana prohibere posset. Quod cur mutatum fuerit, equidem nihil video. Est enim constructio concinnior, et cum iis, quæ præcesserant, aptior. Clark. Recte Clarkius antiquam scripturam reducere conatus est, quam inveni in olim editis et Mss. meis omnibus præter Palat. in quo prohiberet. Pro posset autem scripsi possit auctoritate Bong. pr. Petav. Cujac. Voss. pr. et sec. Leid. pr. aliorumque. Quamquam posset defendi queat c. 13. ut consequi posset, pontem faciundum curat.' Supra jam c. 3. persuadet

ut occuparet et ut eonaretur.' 11. 8. 'sollicitant, ut mallent:' sed et ibi variatur. Adde ad v. 2. vII. 45. Imperat, ut vagarentur.' c. 85. Imperat, pugnaret:' sed aliter ibi co

[ocr errors]

dices optimi. Alibi plura nos dicemus. At hic Mss. sequendi. Imo defendit Cortius, et imperitos esse, qui mutare ubique velint, pronunciat ad Sallust. Catil. c. 44. Mittit, uti confirmarent societatem:' atque ita Mss. et Edd. B. C, 1. 18. ' petit ut mitteretur.' Vid. etiam c. 40. et B. Alex. c. 60.

9 Reverterunt] Ms. Reg. revertuntur: paulo minus eleganter. Quamquam et eo modo constabit temporum ratio, cum res præterita tanquam præsens narretur. Clark. Revertuntur etiam Scalig. et 2. Leidd. mihique se satis probat, ut 1. IV. 11. Vide etiam IV. 14. v. 11. vII. 4. 58. 82. et sæpissime.

[ocr errors]

10 Negat se more et exemplo populi Romani] Firmus locus. Hotomannus negat, se illud exemplo populi Romani legisse, et ita proscribendum esse suspicabatur: Negat se more et exemplo injussu populi Romani.' Apud Tacit. Histor. I. habemus, More divi Angusti, et exemplo militari.' Putabat Ferretus et Lips. legendum, exemplo divi Augusti, et more militari. Sed ponitur et mos pro exemplo: unde Statius Thebaid. 1. 238. at nati (facinus sine more) cadentes Calcavere oculos.' Ubi facinus sine more, est inauditum scelus, et sine exemplo. Vossius. Hoc est, instituto vel modo. Velleius Paterculus II. 28. Primus ille, (Sulla) et utinam ultimus, exemplum proscriptionis invenit,' id est, modum aut rationem. Sulpicius Severus Epist. I. p. 351. 'Simili sanctum Domini blasphemat exemplo.' Hinc patet lapsum esse Hotomannum, qui, invitis Codicibus, scribere voluit, Negat se more et exemplo injussu P. R. quod alteram lectionem sanam fuisse non judicavit. Davis. Sin illa satis non faciant, audi Tacitum Hist. 1. 18. adoptari a se Pisonem more Divi Augusti et exemplo militari pronunciat.' Cicero in Verrem 11. 42. istum quod fecisset aliorum exemplo

institutoque fecisse.' Vide Plautum Bacchid. Act. III. sc. 6. 11. et Lactantium de mort. Pers. c. XXXIX. 4. Idem, cur. sec. Vide num huc pertineat Terentii locus in Hec. Act. 1. sc. 2. 88. Ad exemplum ambarum mores earum existumans:' ubi Cel. Bentleius legit ad amussim.

12 Navibus junctis] Libri sui margini adscripsit vir doctus, Gudium puto, posse et legi navibus vinctis propter scripturam ambiguam. Hoc ut verum sit, malim tamen junctis retinere quod dicitur, ut jungere rates, pontem &c. Vide ad Frontin. 1. 1. 6. Curt. VII. 8. 7. Tanta alacritate militum rates junctæ sunt.' Statim c. 12. 'ratibus ac lintribus junctis.' vir. 58. Navibus L celeriter conjunctis.'

[ocr errors]
[ocr errors]

13 Ratibusque compluribus factis; alii, &c.] Ita Mss. et veteres cusi. Recentiores autem hoc modo; Ratibusque compluribus factis alii; alii,' &c. Sententiam nimirum sine isto additamento mancam putabant; sed perperam. Curtius vII. 4. 11.

Obstat metus, aliis cupiditas,' pro eo quod est, aliis obstat metus, &c. Livius III. 37. Et jam ne a tergo quidem abstinebatur: virgis cædi, alii securi subjici.' Ubi vide Joan. Frid, Gronovium, qui ita locutos esse veteres pluribus exemplis demonstrat, et inter alia hoc Cæsaris loco. Davis. Exemplis ab eo cumulatis hæc addas licet. Cæsar B. G. vII. 79. Non minus, qui intra munitiones erant, Galli perturbantur. Veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant, nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt.' Tacitus Hist. ш 27. 'Paulum inde moræ, dum e proximis agris, ligones, dolabras et alii falces scalasque convectant. Idem IV. 68. Legiones victrices sexta et octava Peninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur,' Ite rum Annal. 1. 63. Castra metari in loco placuit; ut opus, et alii prælium inciperent,' Attamen si codices ulli

21. 'Illi

sint, qui dantut par opus alii prolium inciperent;' omnino cum Acidalio legerim, 'ut pars opus, alii prælium,' &c. Sic pars metu, quidam invidia' legitur Annal. vi. 43. Videsis et Hist. IV. 77. Idem, cur. sec. Semel rò alii exhibent quoque nostri omnes aliorumque præter unum Leid. sec. qui utrumque delet. Plura exempla qui desiderat, adeat Clar. Drak. ibidem et Cortium ad Sallust. B. Cat. 6. et Jug. c. 83. Et ita scribendum docui B. G. III. eruptione tentata, alias cuniculis actis.' Ibid. c. 25. 'Quum alii fossas complerent, alii' &c. in optimo Codice prius alii non comparet. VII. 23. 'Duabus portis eruptio fiebat. Alii faces &c. jaciebant, picem alii reliquasque res.' A Mss. omnibus abest alii. B. Civ. III. 110. Regno expellere alios, alios arcessere.' In 4. Mss. alios semel non comparet. Vide etiam ad VIII. 5. In tecta partim Gallorum, partim &c.'

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

et sec. Lovan. Leidensi pr. et

[ocr errors]

Andini, Vossianorum, sex aliorum cum Ed. Incerta. c. 35. Si non inpetraret;' ubi itidem in Edd. nonnullis si id n. v. 36. de sua ac militum salute inpetrare posse' e Mss. vulgo inpetrari. VI. 2. Quum a proximis inpetrare non possent.'

8 Suo sibi beneficio] In Mss. Vossii et Eliensis deest sibi. Ms. Reg. habet corrupte, sub. Edit. vetus Romana et recentiores retinent sibi. Anno. tatores id ita dictum intelligunt, quomodo dixit Terentius suo sibi hune jugulat gladio.' Sed falluntur. Nam usitata Syntaxi cohæret hic cum obstrictas. Clark. In nullo Ms. inveni rò sibi. Carent ea voce Mss. mei sexdecim et Ed. Inc. sed Lovan. Vossian. sec. et Palatina exhibent sub, quod forsan notabit prætextum sive caussam, ut sub quibus in Frontin 1. 1. 8. ubi vide.

x. 1 Cæsari nunciatur] Sic e nostris soli duo recentiores Leidd. et

Ed. Inc. Ceteri omnes cum plerisque Edd. Vett. renunciatur. Quod mutatum a Scaligero non oportuit. Solet Cæsar in aperta adnunciatione addere præpositionem. c. 39, Nonnulli etiam Cæsari renunciabant,' ubi etiam turbant Mss. 11. 25. Equites circumitis hostium castris, Crasso renunciaverunt.' iv. 32. 'Cæsari renunciaverunt,' et ibi plurimi nunciaverunt. B. C. 1. 10. Postulata Casa

ris renunciat.' B. Civ. 111. 67. ‘Speculatores Cæsari renunciant.' Redu citur pro ducitur vel deducitur B. Civ. I. 24. Vide de talibus Cort, ad Sal

lust. Jug. c. 4. § 9.

13 Graioceli, et Caturiges] In vulgg. Garoceli. Nos autem Ms. Norvic. fidem sequimur, cum, ut recte Ciacconius, Alpes Graiæ ibi sunt et Ocelum infra. Ceterum nemo animadvertit adversus hosce populos Cæsarem strategemate usum esse, quod refert Polyænus VIII. 23. §. 2. Qui tamen fallitur, cum tradiderit, öri Kaî

« IndietroContinua »