Immagini della pagina
PDF
ePub

e

2

exercitu prodito, impedivit; illique, quos ignavia aut prava calliditas, uti meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissimas pœnas solvunt. Ptolemæus pretio diem belli prolatat. Cretenses impugnati semel jam, neque finem nisi excidio habituri. Equidem cùm mihi, ob dipsorum interna mala, dilata prælia magis quàm pacem datam, intelligerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta serò probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum cœpi; Marcumque Cottam Romanum ducem apud fChalcedona terrâ fudi; mari exui classe pulcherrimâ. Apud g Cyzicum magno cum exercitu in obsidione moranti frumentum defuit, nullo 3 circumadnitente; simul hiems mari prohibebat. Ita, 1 sine vi hostium, regredi coactus in patrium regnum, naufragiis apud i Param, et * Heracleam, militum optimos cum classibus amisi. Restituto deinde apud 1Cabira exercitu, et variis inter me atque Lucullum prœliis, inopia rursus ambos incessit. Illi suberat regnum m Ariobarzanis bello intactum; ego vastatis circùm omnibus locis, in " Armeniam concessi; secutique Romani, non me, sed morem suum, omnia regna subvertendi; quia multitudinem artis locis pugnâ prohibuêre,

INTERPRETATIO.

1 Et illi quos ignavia aut prava calliditas avertit ab armis, ut tuti essent meis laboribus, solvunt pœnas acerbissimas.

2 Ptolemæus profert diem belli argento.

3 Frumentum mihi defuit, cùm nullus circum me adjuvaret, dum eo commorarer magno cum exercitu, in obsidione, apud Cyzicum.

NOTE.

a Prava calliditas.] De iis loquitur qui ipsum, quamdiu opes suas adversus Romanos contereret, quieti cernerent, aut eo etiam augeretur. Prava est profectò ea calliditas; nam ille qui potentior est, postquam hunc aut illum bello minorem oppressit, victoriâ utens, alios majore etiam impetu invadit.

b Ut meis laboribus] Aliis regibus à Romanis nihil fuisse metuendum innuit, ipsum si levissimis auxiliis adjuvissent c Nisi] Isthuc confirmat Florus: Romanos enim fatetur, solâ nobilem insu. lam vincendi cupiditate, bellum Creticum fecisse.

d Ipsorum.] Romanorum: Nam bellum Mithridaticum illis temporibus gestum est, quibus respublica civillibus armis, maximè per Marium, Syllam, Sertorium, aliosque, conflictabantur.

e Aliis obnoxiis.] Id est, sese rum imperio submittentibus.

f Chalcedona.] Chalcedon, vel, ut alii scribunt, Chalcedone, urbs est Asiatica ad Bosphorum Thraciæ.

g Cyzicum.] Cyzicus urbs est et insula, vel, ut aliis placet, peninsula ad Propontidem.

h Sine vi.] Non istud dicunt Romanæ historiæ scriptores: imo Plutarchus Lucullum testatur, non sine Mithridatis magnâ clade, Cyzico eum depulisse.

i Param.] Locus maritimus circà Hellespontum, aut Euxinum mare.

k Heracleam.] Urbs est Bithyniæ ad Pontum Euxinum.

1 Cabira.] Inferioris Asiæ oppidum Stephano. Plutarchus alicubi circa Mysiam collocat.

m Ariobarzanis.] Rex fuit Cappadocia. n Armeniam.] Armenia notissima est Asiæ regio, inter Cappadociam et mare Romano-Caspium; cujus pars hodie dicitur Tur

comanie.

imprudentiam Tigranis, pro victoriâ ostentant.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nunc quæso consi

dera, nobis oppressis utrum firmiorum te ad resistendum, an finem belli futurum putes? scio quidem tibi magnas opes, virorum, armorum, et auri esse ; et, eâ re à nobis ad societatem, ab illis ad prædam peteris. Cæterùm consilium est Tigranis, a regno integro, meis militibus belli prudentibus, procul ab domo, parvo labore, per nostra corpora bellum conficere; quando neque vincere, neque vinci, sine tuo periculo possumus. An ignoras, Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem oceanus fecit, arma huc convertisse; neque quicquam à principio nisi raptum habere, domum, & conjuges, agros, imperium; convenas, olim sine patriâ, sine parentibus, pesti conditos orbis terrarum; Quibus non humana ulla, neque divina obstant, quin socios, amicos, procul juxtàque sitos, inopes potentesque trahant, excidantque: omiaque non serva, et maximè regna, hostilia ducant. Namque pauci libertatem, pars magna justos dominos volunt: nos suspecti sumus æmuli, et in tempore vindices affuturi. Ta verò, cui & Seleucia maxima urbium, regnumque Persidis inclitis divitiis est, quid ab illis, nisi dolum in præsens, et postea bellum expectas? Romani in omnes arma habent, acerrima in eos quibus victis spolia maxima sunt: audendo et fallendo; et bella ex bellis serendo, magni facti. Per hunc morem extinguent omnia, aut hoccident; quod difficile non est, si tu Mesopotamiâ, nos Armeniâ circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumes; teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus, latrones gentium oppressisse. Quod utì facias moneo, hortorque, neu malis pernicie nostra munum imperium prolatare quàm societate victor fieri.

i

k

NOTÆ.

a Regno.] Intelligo de regno Arsacis. [opes exhauserit, in proximo sita, ad ri-. b Oceanus.] De Atlantico intellige, pam Tigridis.

quo terminatur Hispania.

CA principio.] Romam primò latronum receptaculum magis quàm urbem fuisse neminem latet.

d Conjuges.] Illi enim per dolum, simulatis ludis equestribus, Sabinas rapuerunt.

h Occident.] Ipsi peribunt.

i Quod difficile.] De Romano excidio loquitur, quod semper quæsivit Mithridates.

k Mesopotamia.] Asiæ regio inter Tigrim et Euphratem; hodie Diarbech.

1 Fortuna.] Istud parenthesi includen

e Non serva.] Id est, quæ ab ipsis ser-dum, quòd per dolorem effert Mithridavitute non essent oppressa.

f Namque.] Aliter et magis ex nostro stylo ita scribas: Cùm enim pauci inter homines statu populari gaudeant, sed regiam dominationem quærant, nos suspecti sumus æmuli, &c.

g Seleucia.] Hæc est, procul dubio, quæ non semel apud scriptores antiquos cum Babylone confunditur; quòd ejus/

tes, qui sæpius Romanorum ruinam animo præsumpserat.

m Unum.] Alii legunt, tuum imperium :alii tua: vetus verò editio optimè, ut videtur, tuam (ruinam scilicet, aut perniciem prolatare, id est, differe. Si tamen unum imperium retineas, prolatare pro ampliare, positum erit.

Curio a Vulcanaliorum die ibidem moratus. Nonius de mulatá de clinatione. Caris. l. i.

Scalas pares menium altitudine. Arusian.

Dissidere inter se cœpêre, neque in medium consultare. Idem. Multisque suspicionibus volentia plebi facturus videbatur. Nonius. Volentia, quæ plebs vellet.

Suspectusque fuit, incertum verò an per negligentiam, societatem prædarum cum latronibus composuisse. Id. Componere, conjungere. Collegam minorem, et sui cultorem exspectans. Arusian.

C

d

Quàm maximis itineribus, per regnum Ariobarzanis, contendit ad flumen Euphratem; quâ in parte Cappadocia ab Armenià disjungitur. Et quamquam ad id naves codicariæ occultò per hiemem fabricate aderant. Nonis. Codicariæ naves quæ in fiumen usui esse possunt.

Qui prætergrediebantur equites cataphracti, *ferreâ omni specie: Idem.

Cùm interim, lumine, etiam tum incerto, duæ Galliæ mulieres conventum vitantes ad fmenstrua solvenda montem ascendunt. Idem. & Pluteosque rescindit, ac munitiones demolitur; locoque summo potitur: Idem. Demoliri est diruere.

Exercitum dimisit ut primùm Alpes digressus est. Arusian.
Tetrarchas, regesque territos animi firmavit. Idem.

Simul eos, et cunctos jam inclinatos laxitate loci, plures cohortes atque oinnes, ut in secundâ re, pariter acrè invadunt. Nonius.

Hi locorum perignari, soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quòd inopia scutorum fuerat, ad eam artem se quisque in formam parmæ equestris armabat, Nonius. Parma est scutum breve. De pecore coria recens detracta; quasi glutino adolescebant. Carisius, l. i. Servius.

Avidior modò properandi factus. Arusian.

Consilii æger. Idem.

Reversi postero die, multa, quæ properantes deseruerant in castris nacti cum se ibi cibo, vinoque læti invitarent. Nonius. invitare est repleri.

Atque hiavit humus multa, vasta et profunda. Idem. Hiare, aperiri.

NOTE.

a Vulcanaliorum.] Vulcanalia, dies erant Vulcano it sti.

b In medium.] Id est, in commune. c Euphratem] Euphrates fluvius Asiæ obissimus.

est

f Menstrua.] Id est, Sacra quæ quoqué mense peragerentur: idque prolixè et Lipsi sententiâ, et Plutarchi auctoritale, Douza confirmat.

g Pluteosque.] Plutei machinæ erant Fes-belliæ, como intectæ, quorum usus idem propè qui vinearum, ad muros suffodi endos.

d Codicaria.] Id es, secundum tum ex tabulis cassioribus facie. e Ferrea. Equi enim et ipsi ferreis laminis muniti erant.

Rursus jumenta nacti ad oppidum ire contendunt. Nonius.
Ubi se laniati navigia fundo emergunt. Arusian.

a

Tum verò Bithyni propinquantes jam amnem Tartanium. Idem. Eos qui hoc malum publicum clandestinis consiliis comparaverunt. Nonius.

In quis notissimus quisque, aut malo dependens verberabatur, aut immutilato corpore improbo patibulo eminens affigebatur. Idem. Patibulum est crux.

Ad Siciliam vergens faucibus, non ampliùs patet millibus v. et Xxx. Messus.

C

Clausi lateribus pedem. Idem.
Naphthas. Probus Catholicis

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

d

AT Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule pèr * Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere. Prisc. 1. xviii.

Legiones Valerianæ comperto, & lege Gabiniâ Bithyniam, et Pontum consuli datam : h missos esse. Id. ibidem. Regem aversabatur. Arusian.

NOTE.

a Tartaniam.] In Bithyniâ. b Eos.] Fragmentum istud, non Sallustii, sed Sisennæ esse arbitratur Putschius: ideò quod in Nonii vetustioribus manuscriptis illi adscribatur.

fuit plebis, quo tempore Lucullus adver sus Mithridatem bellum gerebat.

h Missos.] Quidam, in manuscriptis probè et planè exaratum esse, Consuli datum esse, missos esse, testatur; unde c Pedem.] Quandoquidem Sallustii pro priori esse, sese rescribendum esse auctoritate confirmare studeat Fronto, putat: deinde ut sensus absolvatur, præprobè oppido ac Latinè dici Altus pedes tendentes supplet, aut causantes

ut ità tot, et quidem hunc locum citans; opti-legendum sit, Sese missos esse causantes. mè, ut videtur, vocem altis Sallustio Atque de legionibus accipit quas ClodiDouza redonavit, legitque clausi lateri-us per iram et invidiam sollicitavit, ut bus pedem altis. ne ampliùs Lucullum adversus Mithrid Marcium Regem.] Hic mortuo col-datem sequerentur; quibus ille persua lega Metello, et eo qui in ejus locum suffectus fuerat, solus consulatum gessit. e Lycaoniam.] Minoris Asia regio, in Cappadociâ.

f Ciliciam.] Minoris Asia regio ad Mediterraneum.

g Lege Gabinia.] Gabinius tribunus

sit ipsos missos, et à sacramento liberos esse, cùm alium imperatorum, Glabrio nem consulem, ad Mithridaticum bellum, senatus mitteret. Cui opinioni non possum planè non assentiri; nisi quod, non Glabrioni, sed Pompeio, Mithrida ticum bellum mandatum inyenio.

D d

Cæteri negotia a sequebantur familiaria legatorum, aut tribunorum; et pars sua commeatibus mercatis. Nonius.

Et uxori ejus frater erat. Arusian.

Sæpè celebritatem nominis intelligo timentem. Prisc. l. xviii: Video ingentia dona quæsitum ire properantem. Idem, ibid. Nam si Pompeio quid humani evenisset. Arusian.

C

d Quibus de causis Sullam in victoriâ dictatorem, equo descendere, sibi uni assurgere de sellâ, caput aperire solitum. Nonius, Arusian. Servius.

NOTE.

b Commeatibus.] Id est, Abeundi licentid pretio emptâ:

a Sequebantur.] Eidem anonymo, ex hæc verba in concione legem dissuadens quo priorem conjecturam decerpsimus adjecit. Si quid huic acciderit, quem in ejus legendum videtur Exsequebantur. locum substituetis? ut habet Paterculus. d Quibus de causis,] Hic iterum de Pompeio sermo est, cui uni Syllam assurgere solitum Appianus tradidit. Quatuor verò fuerunt, auctore Servio, quæ apud Romanos ad honorem petinuerunt: equo desilire, caput aperire, viâ decedere, assurgere.

c Quid humani.] Mortem intellige, de Pompeio autem videtur hîc agi, quem Catullus, cùm præclarum quidem, sed nimiùm liberæ reipublicæ crederet, noletque omnia ut in eo uno reponerentur,

« IndietroContinua »