Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

с

Cujus duas insulas propinquas inter se, et 4 decem stadium procul à Gadibus sitas, constabat suopte ingenio alimenta mortalibus - gignere. Nonius.

Serum bellum in angustiis futurum. Junius Philarg. ad Georg. Virgilii.

Illi tertio mense pervenêre in £ Pontum multò celeriùs spe Mithridatis. Arusian.

Ergo senati decreto serviendum ne sit. Donatus act. 11. sc. 11. Pompeius oris & improbi, animoque inverecundo. Suet. de claris. Gram. c. xv.

NOTE.

a Inrumiendi.] Id est, lactandi; quan- e Serum.] Grammatici crudele atque quam omnes, quos quidem inspicere li- sævum interpretantur; eodemque sensu cuit, excerptores, Irrumare, habent tan- apud Virgilium, et Valerium Flaccum, tùm, non Irrumire. Vox verò ista, exe-legitur.

crandâ libidine,ad obscœna traducta est. fPontum.] Pontus Asiæ minoris prob Sublicibus.] Sublicæ trabes sunt lon-vincia ad mare Euxinum. gæ; quibus pons innititur. Sed, pro iis, g Improbi.] Multis contendit Douza Festus habet Sublicis, nomine, secun- probi legendum esse; præsertim quod dum aliquos à Volscis mutuato. illud alterum sit contrà omnium libro

c Duas insulas.] Quæ sint istæ nescire rum auctoritatem, et à Sallustii scribense fatetur Ortelius, nisi ex Plutarchi di ratione alienum; Arbitratur enim fieSertorio, qui eas Atlantidum nomine ri non posse, ut aliquis ore fit improbo, describit; intelligit autem de duabus qui non pariter animo inverecundo fue ex Asoris, S. Michaëlis scilicet, et D. rit: adeoque Sallustium bis idem dixisMariæ. se, si improbi scripserit. Prima ratio valet.

d Decem stadium] Idem Ortelius decem millibus stadiorum ex Plutarcho rescribit.

Simulans sibi alvum purgari. Isidorus, l. xi. in voce Alvus. Serv. ad l. iii. Æneidos.

Fecit ut nunciis confestim lugubribus. Caris. 1. ii.

Communem habitum transgressus. Prisc. l. xiv,

Inter arma civilia æqui boni famam petit. Seneca, l. xx. epist. cxv. Haud impigrè, neque inultus occiditur. Donat. ad Andr. Ter. act. i. sc. 2.

Festinantibus in summâ inopiâ patribus. Idem ad Eunuch, act, iv. sc. iii.

Hostes oppressi, aut delapsi forent. Isidorus, l. xviii.
Exercitum argento fecit. Seneca l. xx. epist. cxv.
b Togam paludamento mutavit. Isidorus, l. xix. Serv.
Hiero rex Syracusanorum bellum fecit. Seneca.
Ibi triennio frustrà trito. Servius ad iv. Æneidos.

с

Oratio C. Cottæ Consulis ad Populum.

Quirites, multa mihi pericula domi, militiæ multa adversa fuêre ; quorum alia toleravi, partim repuli deorum auxiliis, et virtute meâ: in quîs omnibus, neque animus negotio defuit, neque decretis labos. Malæ, secundæque res, 1opes, non ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortunâ deseruere. Prætereà senectus, per se gravis curam duplicat; cui misero, senectâ jam ætate, ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam, si parricida vestri sum, et ebis genitus hic deos penates meos, patriamque, et summum imperium £vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est, aut quæ pœna mortuo? Cùm omnia & memorata apud inferos supplicia scelere meo 1vici. A primâ adolescentiâ in ore vestro privatus,

INTERPRETATIO.

Mala secundæque res mutabant mihi opes, non mutabant ingenium.

NOTE.

a Sibi.] Servius habet, Simulans alvum ( per inimicorum dolum fraudi esset, quod purgare; quod magis est ex adstrictâ fortunæ iniquitate evenerat, vir prudens

Sallustii oratione.

b Togam palud.] Id est, Pacem bello. с C. Cotte.] In quibusdam libris scriptum inveni Cn. Cotta, quòd fortè pro M. Cotta, scripturæ similtudine positum est. Uterque enim C. et M. ille quidem prior, hic anno sequenti consul fuit: sed Marcum, non Caium, à Mithridate magnâ clade apud Chalcedonem cæsum fuisse constat, quod quidem huic orationi occasionem dedit.

d Honestam.] Ille equidem post casum suum in civitatem receptus, etiam consulatum suum peregit; attamen ne sibi

reformidabat.

e Bis genitus.] Hoc ideò dicit, quia, victus, in civitatem receptus erat.

f Vilia habeo.] Id est, parns istio omnibus consule. Sed terminis usus est causæ suæ faventibus; minùs enim fit verisimile, ut quis summum imperium, quo gaudet, contemnat, quam ut parum, ex officio reipublicæ invigilet.

g Memorata.] De his plurima apud poëtas.

h Vici.] Id est, majus est scelus quàm ut atrocissimis inferorum pænis satis possit punirį.

с

a

1

b

et in magistratibus egi: qui linguâ, qui consilio meo, qui pecuniâ voluêre, usi sunt: neque ego callidam facundiam, neque ingenium ad malefaciendum exercui; avidissimus privatæ gratiæ maximas inimicitias pro republicâ suscepi: qui victus cum illâ simul, cùm egens alienæ opis, plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam, deos penates, cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satìs gratus videar, si singulis animam, 2 quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors jura naturæ sunt; utì sine dedecore cum civibus, famâ et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur. Consules nos fecistis, Quirites, domi, bellique impeditissimâ repub. Namque imperatores Hispaniæ stipendium, milites, arma, frumentum poscunt; et id res cogit: quoniam post defectionem sociorum, et Sertorii per montes fuga, neque manu certare possunt, neque utilia parare. Exercitus in Asiâ Ciliciâque ob nimias opes Mithridatis aluntur; Macedonia plena hostium est; nec minùs Italiæ maritima, et provinciarum, cùm interim vectigalia parva, et a bellis incerta, vix partem sumptuum sustinent: 3 Ita classe, quâ commeatus vehebatur, minore quam antea, navigamus. Hæc si dolo aut socordiâ nostrâ contracta sunt, agite, et uti lubet, ita supplicium sumite sin communis fortuna asperior est, quare indigna vobis, nobisque, et rep. incipitis? Atque ego, cujus ætati mors propior est, non deprecor, si quid eâ vobis incommodi demitur; neque mox fingenuo corpori honestiùs, quàm pro vestrâ salute, finem vitæ fecerim. Adsum, en Cn. Cotta consul, facio quod sæpè majores asperis bellis fecêre; vovéo, dedoque me pro rep. quam deinde cui mandetis circumspicite. Nam talem honorem bonus nemo volet, cùm

INTERPRETATIO.

e

1 Cùm essem avidissimus priva-| lis,quam pro singulis,nequeo dare. tæ gratia, suscepi multas inimici- 3 Ita navigamus classe minore tias pro republica. quàm ea, quâ commeatus vehebatur anteà.

2 Si dederim animam pro singu

NOTE.

a Lingua.] Arbitror hunc esse. Cot- e Hec.] Casus reipublicæ varii. tam, quem Cicero disertissimum prædi- f Ingenuo.] In aliis est, ingenio corpocat contrà quem etiam mulierem quan-ris, quod non placet; quanquam illud dam defendit, quomodo explicem non satis video. Nisi b Domi.] Bellis civilibus, per Marium,fortè consul noster, qui jam suprà de inSyllam, aliosque exhaustæ fuerant vires feris verba quædam injecit, philosophiimperii. cè, sese noluerit virum ingenuum, sed

c Imperatores.] Vidimus eâ de re Pom-corpus tantùm morti tradere; quod quipeii epistolam, quocum Metellus adver-lem ad persuadendum et commovendum sus Sertorium imperator creatus fuerat. aptum quoque fuerit.

d Bellis.] Piratæ enim, Mithridatici g Nam talem.] Tacitè innuit, se adbelli oblata occasione, maria bello, qua-huc utilem fore reipublicæ, nec tam culsi tempestate præcluserant; alii rebel [pâ suâ exercitum à Mithridate cæsum labant: Sertorius in Hispaniâ multa in-fuisse.

tercipiebat, &c.

*

fortunæ, et pacis, belli ab aliis acti, ratio reddenda, aut turpiter moriendum sit. Tantummodo in animis habetote non me ob scelus, aut avaritiam casum, sed volentem pro maximis beneficiis animam donó dedisse. Per vos igitur, Quirites, et gloriam majorum, tolerate,adversa, et consulite reip. Multa cura summo imperio inest; multi ingentes labores; quos 'nequicquam abnuitis, et pacis opulentiam quæritis; cùm omnes provinciæ, regna, maria, terræque aspera aut fessa bellis sint.

Germani intectum brenonibus corpus tegunt. Isidorus.
Undè pons in oppidum pertinens explicatur. Arusian.
Et ei voce magnâ vehementer gratulabantur. Donatus.
Et Marius victus duplicaverat bellum. Servius.
Atque eos à tergo incurrerunt. Rufinianus.

In hunc modum disseruit. Prisc.

Indè ortus sermo percunctantibus utrimque, Satin' salvè, quàm grati ducibus suis, quantis familiaribus copiis augerentur. Donatus. Fugam nostris fecêre. Seneca.

Quæ audita Panormitanos dedere Romanis fecêre. Idem.

Quò cupidiùs in ore ducis sese quisque bonum et strenum ostentantes. Isidorus, Servius. x.

Ventis per cava terra citatis, rupti aliquot montes, tumulique sedêre. Isidorus, Servius.

Ubi multa nefandè casu super ausi atque passi. Prisc.

d Saguntium. Carisius.

Tota autem insula modica, et cultoribus inanis est. Martianus. Immodicus animi. Arusian.

Pugnam illam pro omine belli futuram. Serv.

Tantum antiquitatis, curæque majoribus pro Italicâ gente fuit.. Idem.

Opprobrii gratiâ. Agratius.

Maximis ducibus, fortibus strenuisque ministris. Diomedes. l. xi. Non repugnantibus modò, sed ne deditis quidem. A. B. C. M.

Donatus.

In silvâ fSilâ fuerant. Serv.

INTERPRETATIO.

1 Quos frustrà refugitis, dum pacis copiam quæritis.

NOTE.

a Intectum.] Magnâ corporis parte nudos agitare solitos esse Germanos ex Tacito discimus, aliisque. Colerus malet Intacti.

b Renonibus.] Alii scribunt Rhenonibus. Sunt autem Rhenones Gallorum et Germanorum tegumenta pellicea, ab humeris ad umbilicum usque dependentia.

c Panormitanos.] Panormus insignis Siciliæ civitas. Hodie Palermo.

d Saguntium.] Pro Saguntinorum, ut placet Carisio.

e Antiquitatis.] Gronovius cum Servio antiquitatis retinet. Douza anxietatis reponit, cui ego quidem assentior. f Sila.] Sita erat in Bruttiis.

in nuda injecta corpora. Diomedes.
Appollinis filia et Cyrenes. Probus.

Ne simplici quidem morte moriebantur. Serv.
Cùm prædixero positum insulæ. Donatus.

b

Cujus adversâ voluntate, colloquio militibus permisso, corruptio facta paucorum, et exercitus Sullæ datus est. Idem.

A Graccho seditiones graves ortæ. Augustinus. De Civ. Dèi lib. ii.

M. Atilius Palicanus humili loco, Picens, loquax magìs quàm facundus. Quintilianus, l. iv. c. 2.

Insolens vera accipiundi. Donatus.

Quæ pecunia ad Hispaniense bellum Metello facta erat. Idem. d Curubis. Probius.

eTharros. Idem.

f Camisos. Idem.

8 Luces. Sergius.

Primam modò 1 Japydiam ingressus. Serv. in ii. Georg.

iCarbo turpi formidine Italiam, atque exercitum deseruit. Idem. Quæ pacta in conventione non præstitissent. Donatus. Crebritate fluctuum, ut Aquilo solet. Serv.

Mithridates corpore ingenti perinde armatus. Quin. l. viii. c. 3. Tyrannumque et Cinnam appellantes. Victorinus. Serv. Nomenque Danubium habet. Acron.

k

Cui nisi pariter obviam iretur. Donat.

Septimium, neque animo, neque linguâ satis compotem. Idem. Vulgus amat fieri. Quint. lib. ix. Cap. iii.

Nonpæniturum. Idem.

Pompeius cum alacribus saltu, cum velocibus cursu, cum validis vecte, certabat. Neque enim ille aliter potuisset par esse Sertorio,

NOTE.

a Adversa.] Cognitâ.

f Camisos.] Urbs Camisanæ regionis, b Corruptio.] De Syllâ intelligendum, in Parthiâ, ut eidem placet Ortelio. qui, ut docet Plutarchus, viribus impar. Scipionem alterum consulum dolo ad fœdera invitavit; deinde inter congressuum moras, et colloquiorum, pecuniâ et promissis, ejus exercitum, per milites corrupit.

g Luces.] Volunt esse à Lux singulari. h Japydiam.] Japydia, quæ et Histria dicta, in extremâ est Italiâ versùs Dalmatiam.

i Carbo.] Prolixè de eo Appianus. k Danubium.] Observavit Acron, vel c Insolens.] Fortè de Tigrane loqui- alius aliquis, ad Horatium, Danubium tur, qui fortunâ suâ ebrius, nil nisi quod in genere neutro à Sallustio positum, ut ad voluntatem fictum esset, audire pote-Rhenum ab Horatio. Danubius verò rat. Cujus stultitiam non pœnitebit vi- dicitur usitatiùs maximus ille et notisdisse apud Appianum. simus Europa fluvius, cui et nomen Is ter datum est.

d Curubis.] Ptolemæo urbs est Africæ propriæ.

e Tharros.] Ortelius eam urbem ponit in Africâ.

1 Pæniturum.] Pro pænitentiam actu

rum.

« IndietroContinua »