Immagini della pagina
PDF
ePub

omissis pecuniæ et corporis gaudiis, animo indulgens, non assentando, neque concupita præbendo, a perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientiâ, bonisque præceptis, et factis fortibus exercitando. Nam domum, aut villam extruere, eamque signis, aulæis, aliisque operibus exornare, et omnia potiùs, quam semet visendum efficere; bid est, non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio est. Porrò ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressêre: nequicquam eo posteà hebeti, atque claudo, pro exercitio uti volunt. Nam imprudentiâ pleraque, et se præcipitant. Verùm hæc, et omnia mala pariter cum honore, pecuniæ desinent; si neque magistratibus, neque alia vulgo cupienda, venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia, atque provinciæ tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos, et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta, aut inæqualis sit; cùm alii triginta, pars nullum stipendium faciet et frumentum id, quod anteà præmium ignaviæ fuit, per municipia, et colonias illis dare conveniet: cùm, stipendiis emeritis, domos everterint. Quæ reipublicæ necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quàm paucissimis absolvi. Non pejus videtur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad judicandum satìs ingenii habent, aut simulant; verùm tamen ad dreprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus: vix satìs apertum os, aut lingua prompta videtur, quæ meditata pectore evolvat: quibus me subjectum haud pænitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hâc, seu meliore aliâ viâ perges; à me, quidem, pro virili parte dictum, et adjutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quæ tibi placuerint, ea dii immortales approbent, benèque evenire sinant.

с

NOTE.

a Perversam.] Id est, Quæ plus doloris et mali afferat quàm voluptatis.

e

c Emeritis.] Id est, postquam legibus destinatum tempus militiæ dedissent. b Id est.] Utinam istud aliquando illi d Reprehendenda.] Illos carpit qui animo reputarent, qui se, per divitiarum suum studium et scripturam reprehenabusum, non modò illustres fieri arbi-debant. trantur; sed, spretis insuper quibus gloriari velle videntur titulis, et Christi nomine, ejus membra sanguinemque, pro libitu, pedibus proculcant.

e Reticuisse.] Id est, de iis non monuisse Cæsaremque optima esse credebat.

232

DE REPUBLICA ORDINANDA.

ORATIO II.

SCIO ego, quàm difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi, aut imperatori; postremò cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt: quippe cùm et illis consultorum copiæ adsint; neque de futuro quisquam satis callidus, satìsque prudens sit. Quin etiam sæpè prava magis, quàm bona consilia prosperè eveniunt ; quia plerasque res fortuna ex lubidine suâ agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere, atque in eâ cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, utì magistratum modò caperem, quem multi malis artibus adepti erant; I sed etiam utì rempublicam domi, militiæque, quantùmque armis, viris, opulentiâ posset, cognitum haberem. Itaque mihi, multa cum animo agitanti, consilium fuit, famam modestiamque meam post tuam dignitatem habere; et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriæ acciderit. Idque non temerè, aut ex fortunâ tuâ, decrevi; sed quia in te, præter cæteros, artem tuam egregiè mirabilem comperi; semper tibi majorem in adversis, quàm in secundis, rebus animum esse. Sed per cæteros mortales illa res clarior est, quòd et priùs de fessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quàm tu faciendo quæ gloriâ digna essent. Equidem mihi decretum est, nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promptu sit. Neque ego, quæ visa

INTERPRETATIO.

1 Sed etiam uti haberem rempublicam cognitam, et cognitum haberem quantùm respublica posset domi et militiæ, armis, viris, opulentiâ.

NOTE.

a II.] Nemini, qui utramque oratio-] nem, seu epistolam legerit, dubium esse potest, quin hæc prior sit.

b Copie.] Maximam facit consulendi difficultatem consultorum numerus, dum ignarissimi loquacitate,aut pravo studio, bonorum consulto depravatum eunt.

d Modestiamque.] Iniqua plerumque hominum judicia et perversam voluntatem experiuntur qui aliis consulere satatagunt: adeòque viam sibi munit Sallustius, ne per imprudentiam aut impudentiam Cæsari consilium dedisse videa

tur.

c Quia.] Hinc fit ut imperiti perversa e Per cæteros mortales.] Alii habent sua consilia veris anteponant, bonosque per devs immortales, agitent.

a

sunt, de rep. tibi scripsi, quia mihi consilium, atque ingenium meum ampliùs æquo probaretur; sed inter labores militiæ, interque prælia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modò in pectore consilii est, utì te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contrà adversum consulem beneficia populi retineas: indigna virtute tuâ cogites. Sin in te ille animus est, qui jam à principio nobilitatis factionem disturbavit ; plebem Rom. ex gravi servitute in libertatem restituit; in præturâ inimicorum arma inermis disjecit; domi militiæque tanta, et tam præclara facinora fecit, utì ne inimici quidem queri quidquam audeant, nisi de magnitudine tuâ: quin accipe tu ea, quæ dicam dde summâ repub. quæ profectò aut tu vera invenies, aut certè haud procul à vero. Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate, aut quia nihil eo maluit quàm quod sibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus jaceret: quibus ille rebus remp. conturbavit, eisdem tibi restituenda est. Primùm omnium fsummam potestatem moderandi, de vectigalibus, sumptibus, judiciis, senatoribus paucis tradidit; plebem Romanam, cujus anteà summa potestas erat, & nosque his quidem legibus, in servitute reliquit. Judicia, tametsi, 1 sicut anteà, tribus ordinibus tradita sunt: tamen iisdem illi factiosi regunt, dant, adimunt, quæ lubet: innocentes circumveniunt: suos ad honorem extollunt. Non facinus, non probrum, aut flagitium obstat, quò miniùs magistratus capiant: quod commodum est trahunt, rapiunt; postremò, tanquam urbe captâ, lubidine, ac licentiâ suâ, pro legibus utuntur. Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam more suo per servitium exercerent. Sed homines inertissimi, quorum omnis vis, virtusque in linguâ sita est ; fortè, atque alterius socordiâ dominationem oblatam insolentes agi

i

NOTE.

a Ampliùs æquo.] Qui alteri consilium testatem restituisse Pompeium intellidat, superior esse videtur; illud excu-gemus, quod eum anteà fecisse vidimus, sat Sallustius. ut auram popularem captaret, volenti

b Si id.] Tacitè innuat injurias vindi-busque servitium imponeret. candas, et supremam potestatem inva- g Nosque.] Ordinem equestrum inteldendam.

c Adversum consulem.] Marcellum intelligo, cùm Æmilium, alterum consulem pecuniâ Cæsar suum fecisset; his enim, non, ut quidem existimavit, Mar. cello, et Lentulo consulibus, scriptam fuisse hanc epistolam crediderim.

d De summa.] Omnes libros de summâ republica, quomodo ferè prisci loquuti sunt, scriptum habere, testatur Carrio.

e Restituenda.] In omnibus libris restituendum legi testatur Carrio; phrasi antiquà.

f Summam.] Si vera loquitur Sallustjus, hinc, ideò tantum tribunitiam po

lige.

h Sicut anteà.] Lege Plantiâ plebi communicata judicia, ordini senatorio à Syllâ translata fuerant. Lege verò Aureliâ quam tulit L. Aurelius Cotta pretor, inter senatores, equites, et tribunos ærarios, judicia eadem, ex Pompeii vo. luntate divisa sunt.

i Urbe captâ.] Ab hostibus, scilicet, qui omnia pro libidine agunt.

k Per servitium.] Id est, cum civibus, veluti cum servis, agendo.

1 Alterius.] Id est, aliorum; neque his quemquam singulatim designat.

G g

tant. Nam, quæ seditio, ac dissensio civilis, tot tamque illustres familias ab stirpe evertit? Aut quorum unquam victoriâ animus tam præceps, tamque immoderatus fuit? L. Sulla, cui omnia in victoriâ lege belli licuerunt; tametsi à Sulpicio hostium partes muniri intelligebat: tamen, paucis interfectis, cæteros beneficio, quàmmetu, retinere maluit. At hercule nunc © cum Catone, L. Domitio, cæterisque ejudem factionis; quadraginta senatores; multi prætereà cum spe bonâ adolescentes; sicuti hostiæ, mactati sunt: cùm intereà importunissima genera hominum tot miserorum civium sanguine satiari nequiverunt: non orbi liberi, non parentes exactâ ætate, non gemitus virorum, luctus mulierum, immanem, eorum animum inflexit: quin, acerbiùs indies malefaciendo, ac dicundo, dignitate alios, alios civitate, eversum irent. Nam quid ego de te dicam, dcujus contumeliam homines ignavissimi vitâ suâ commutare volunt? Scilicet neque illis tantæ voluptati est (tametsi insperantibus accidit) dominatio, quanto marori tua dignitas; qui optatius habent, ex tua calamitate 1 periculum libertatis facere, quàm per te populi Rom. imperium maximum ex magno fieri. Quò magìs tibi etiam atque etiam animo prospiciendum est, quonam modo rem stabilias, communiasque. Mihi quidem quæ mens suppetit, eloqui non dubitabo. Cæterùm tui erit ingenii probare, quæ vera, atque utilia factu putes. In duas partes ego civitatem divisam arbitror, sicut à majoribus accepi; in patres, et plebem. Anteà in patribus summa auctoritas erat, vis multò maxima in plebe: Itaque sæpius

1

INTERPRETATIO.

e

Qui magis optant_libertatem imperium, ex magno, per te fieri suam in discrimen adducere, ex maximum.

calamitate tuâ, quàm Romanum

NOTE.

a à Sulpicio.] Carrio veteribus libris, adversus Mithridatem proficisceretur. ut ille ait, manuductus pro Sulpitio, sup- Illi verò in laudem vertit quod, tunc plicio, reposuit : idque auream correctio- temporis, coactus fecit: alioqui post ulnem vocat, quam quidem culvis, qui timam et firmam victoriam, non alius sensum communem habeat, probatum unquam in cives Syllâ crudelior fuit. iri non dubitat. Me verò minimè pudu- c Cum Catone.] Intellige senatores à erit cum paucis, quibus sensus bonus fu- Catone, Domitio, uliisque ex factione erit, à communi recedere ; eo præsertim Cæsari adversâ, interfectos fuisse ; duminductus, quòd nisi, Sulpiti mentione, modo ne quid ex irâ et dolore, senatu sententiam suam Sallustius, tanquam motus Sallustius admisceat. Nota verò metis quibusdam coarctaverit, falsissi- phrasim, quâ facilè, nec aliter quàm in ma ejus oratio fuerit. Cæterùm, ad ple- re notissimâ utaris. nam hujus loci intelligentiam omnino videndus est Paterculus. Histor. lib. 2. b Tamen, paucis interfectis.] Assumit auctor quod commodum, et, pro tempore, verum fuit; antequam Sylla in Asiam

d Cujus.] Id est, Qui neque vitam per. dere dubitant, modò tibi aliquam faciunt contumeliam.

e Tametsi.] Major est autem ea volup tag quæ insperanti accidit.

in civitate secessio fuit, semperque nobilitatis opes diminuta sunt, et jus populi amplificatum. Sed plebes eò liberè agitabat, quia nullius potentia super leges erat; neque divitiis, aut superbiâ sed bonâ famâ, factisque fortibus, obilis ignobilem anteibat: humillimus quisque in barmis, aut militiâ, nullius honestæ rei egens, satìs sibi, satisque patriæ, erat. Sed, ubi eos paulatim expulsos agris, inertia, atque inopia incertas domos habere subegit; cœpêre alienas opes petere, libertatem suam cum republicâ venalem habere. Ita paulatim populus, qui dominus erat et cunctis gentibus imperitabat, dilapsus est; et pro communi imperio, privatìm sibi quisque servitutem peperit. Hæc igitur multitudo primùm malis moribus imbuta, deinde in artes, vitasque varias dispalata, nullo modo inter se congruens, parum mihi quidem idonea videtur ad capessendam rempub. Cæterùm, additis novis civibus, magna me spes tenet, fore, ut omnes expergiscantur ad libertatem: quippe cùm illis libertatis retinendæ, tùm his servitutis amittendæ, cura orietur. Hos ego censeo, permixtos cum veteribus novos, in coloniis constituas ; ita et res militaris opulentior erit, et plebes bonis negotiis impedita malum publicum facere desinet. Sed non inscius neque imprudens sum, cùm ea res agetur; quæ sævitia, quæve tempestates hominum nobilium futuræ sint ; cùm indignabuntur omnia funditùs misceri, antiquis civibus dhanc servitutem imponi, regnum denique ex liberâ civitate futurum, ubi unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit. Equidem ego sic apud animum meum statuo, malum facinus in se committere, qui incommodo reip. gratiam sibi conciliet, e Ubi bonum publicum etiam privatim usui est, id verò dubitare aggredi, socordiæ, atque ignaviæ duco. M. Livio Druso semper consilium fuit, in tribunatu summâ ope niti pro nobilitate; neque ullam rem in principio agere intendit, nisi illi auctores fierent: sed homines factiosi, quibus dolus atque malitia, fide cariora erant, ubi intellexerunt, per unum hominem 1 maximum beneficium multis mortalibus dari; videlicet et sibi quisque conscius, malo

INTERPRETATIO.

1 Et scilicet quisque conscius sibi se esse animo malo atque infiao, existimaverunt de Druso juxta ac de se.

NOTE.

a Secessio.] De iis jam sæpiùs vidimus. b Armis.] Ingeniosè, ad vitandam tautologiam, Sallustio indignam : Douza pro armis, unius literæ levi mutatione, arvis reposuit.

c Dispalata.] Id est, dispersa, cùm aliud alii genus vitæ sequerentur. d Hanc servitutem.] Id est, hæc omnia in sivitatem induci, ut veteribus civibus servitus imponeretur.

e Ubi bonum.] Directè dixisset, Ubi bonum etiam publicè usui est: verum honestiùs expressit, cùm primò publici boni rationem habuit.

f Druso.] Politicum virum de isto Velleium adivisse nequaquam pigebit. g Factiosi,] De nobilibus loquitur, itemque senatu, qui Drusum senatui ipsi faventem per invidiam oppresserunt. h Maximum.] Civitatem scilicet.

« IndietroContinua »