Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

e

expeditis in primâ acie versari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis accersere, omnia providere, multum ipse pugnare, sæpe hostem ferire; strenui militis, et boni imperatoris officia simul exsequebatur. Petreius, ubi videt Catilinam contrà, ac ratus erat, magnâ vi tendere; cohortem d prætoriam in medios hostes inducit; eosque perturbatos, atque alios alibi resistentes, interficit: deinde utrimque ex lateribus cæteros aggreditur. Manlius, et Fæsulanus in primis pugnantes cadunt. Postquam fusas copias, seque cum paucis relictum videt Catilina; memor f generis, atque pristine dignitatis suæ, in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans confoditur. Sed, confecto prælio, tum verò cerneres quanta audacia, quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinæ. Nam ferè, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum, amissâ animâ, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors prætoria disjecerat, paulò diversiùs, sed omnes tamen adversis vulneribus, conciderant. Catilina verò longè à suis inter hostium cadavera repertus est, paulalùm etiam spirans; ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremò, ex omni 1 copià, neque in prælio, neque in fugâ quisquam civis ingenuus captus est. Ita cuncti suæ, hostiumque vitæ juxtà perpercerant. Neque tamen exercitus populi Romani lætam, aut incruentam victoriam adeptus erat. Nam strenuissimus quisque aut occiderat in prælio, aut graviter vulneratus

1

INTERPRETATIO.

1 Postremò, ex omni Catilinæ exercitu, neque in prælio, neque in fugá, quisquam civis ingenuus captus est.

NOTE.

a Expeditis.] Non jam intelliguntur levis armaturæ milites, ut suprà; (quid enim faceret Catilina cum inermibus nebulonibus?) sed ii qui ad puguandum alacres videbantur. Les plus lestes; Les plus braves.

b Integros.] Qui neque vulnerati, neque lassi erant. Des gens frais.

c Contra.] Adverbium. Contra ac, optimè. Contre l'opinion qu'il avoit eû.

e Alibi.] Id est, adversus alios, quàm à quibus interficiebantur.

f Generis.] In primis nobilem fuisse suprà vidimus.

g Cerneres.] Pro, quivis cernere posset. Sic sæpè et elegantissimè loquuntur. h Adversis.] Id est, quæ corpore adverso, et hosti opposito acceperant.

i Juxtà.] Jam vidimus hanc vocem pro pariter positam. Intelligè, Hos Cad Prætoriam.] Ea erat quæ à Prætore tilinæ milites, modò ut hostes interficenon discedebat, in quam amici, volunta-rent, sibi minimum cavisse. rii, fortissimi, omnes optimè armati adscribebantur.

discesserat. Multi autem, qui è castris visendi, aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem, aut cognatum reperiebant. Fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita variè per omnem exercitum lætitia, mæror, tus, atque gaudia agitabantur.

luc

FINIS BELLI CATILINARIA,

C. SALLUSTII CRISPI

JUGURTHA,

SEU

BELLUM JUGURTHINUM.

deesse.

3

1

b

FALSO queritur de naturâ suâ genus humanum, quòd imbecilla, atque ævi brevis, sorte potiùs quàm virtute, regatur. Nam contrà reputando, neque majus aliud, neque præstabiliùs invenias; magisque naturæ a industriam hominum, quam vim aut tempus Sed dux atque imperator vitæ mortalium, animus est: qui ubi ad gloriam virtutis viâ grassatur, abundè pollens, potensque, et clarus est, neque fortunâ eget; quippe quæ probitatem, industriam, aliasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest. Sin captus pravis cupidinibus, ad inertiam, et voluptates corporis pessumdatus est, perniciosâ lubidine paulisper usus: ubi per

[ocr errors]

INTERPRETATIO.

2

Inquirendo in contrariam opi

nionem.

1 HOMINES queruntur iniquè et absque ratione de naturâ sua quando dicunt, quòd, cùm sint de- 3 Et potiùs invenies industriam biles atque vita brevis, regantur hominum deesse naturæ. potiùs cæco fato, aut fortunâ, quàm

virtute.

NOTE.

a INDUSTRIAM.] Quid potissimum per industriam significetur, ex hoc loco intelligis, animi scilicet cura et diligentia cum solertiâ conjuncta.

ejus bonis opus erit, quæ plerumque factis invidet.

d Paulisper.] Verissimè et optimè : Sensibus enim cùm finita et debilis admodum sit natura, per eos homo, nisi brevem, non potest capere voluptatem,

b Vim.] Pro vires: rarò ita invenias. c Fortuna.] Istud auctoris sensu, qui hoc in loco cum stoicis facit, est acci-quâ brevi quoque exsaturabitur. piendum: Si enim gloriam in hominum opinione reponas, omnino et fortunâ, et

e Per socordiam.] Causam indicat nostrorum omnium malorum, animi negli gentiam. Ea est omnino.

K

d

3

socordiam vires, tempus, ingenium defluxêre, naturæ infirmitas accusatur: suam quique culpam a actores ad negotia transferunt. Quòd si honíinibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena, ac nihil profutura, multùm etiam periculosa petunt: neque regerentur magis, quàm regerent casus; et 2 eò magnitudinis procederent, ubi & pro mortalibus, gloriâ æterni fierent. Nam uti genus hominum compositum ex corpore, et animâ, est: ita res cunctæ, studiaque omnia nostra, corporis alia, alia animi, naturam sequuntur. Igitur præclara facies, magnæ divitiæ, ad hoc vis corporis, et alia omnia hujuscemodi brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, fimmortalia sunt. Postremò, corporis et fortunæ bonorum, uti initium, sic finis est; omniaque orta occidunt, et aucta senescunt; animus incorruptus, & æternus, rector humani generis, agit, atque habet cuncta, neque ipse habetur. Quò magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam ætatem agunt : cæterùm ingenium, quo neque melius, neque 5 amplius aliud in naturâ mortalium

1

4

h

INTERPRETATIO.

g

Quique et singuli Actores, et| 4 Animus versat et regit, tenet, ii qui res exequi deberent, rejiciunt et intelligit omnia, neque ipse inin negotia culpam suam. cluditur, cogitur, aut continetur. 2 Et pervenirent ad eum gradum 5 Cæterùm sinunt languere et magnitudinis, in quo (cùm morta- stupere incultu atque socordiâ inles sint) gloriâ æterni evaderent. genium, quo nihil est melius, neque 3 Prætereà vis corporis, et alia majus, aut dignius in naturâ moromnia istius generis, exiguo tem-talium.

pore dissolvuntur et dissipantur.

NOTE.

a Actoris.] Meliùs credo, quam auc-jindicavimus, diligenter notanda est; nam tores, prout habent alii. Hoc dicit, Ho- aliquoties recurret in nostro autore. mines rerum difficultatem, quasi illæ e Præclara. La bonne mine, la belle supra suas vires essent, causari; cùm prostance. ideo tantùm tales sint, quòd viribus à naturâ concessis, in tempore et loco usi ron fuerint.

b Bonarum.] Earum scilicet, quæ mentem excolunt, et nobis prosunt.

f Immortalia.] Rhetoricè istud dictum, tametsi historiæ beneficio præclara facta in memoriâ hominum reviviscunt.

g Eternus.] Hæc fuit opinio quorun. dam Philosophorum, quam ab Orpheo c Regerentur.] Nunc dicit Sallustius, dimanâsse volunt. Imò stoici rotundè sapientem adversus fortunam posse plu- animas divinæ mentis particulas esse `rima, etiam in iis quæ sunt ejus juris, id prædicaverunt: A quo errore nos retraest, quoad ea bona quæ non sunt in nos-hit doctrina Christiana, cùm animæ nostrâ potestate, ut loquuntur stoici, puta træ à deo creatæ sint ex nihilo, ideoque famam, gloriam, divitias, &c. Atque initium habuerint; quamvis sint æternæ hoc quoque verum est, nosque maximè à parte pòst, ut loquuntur, atque in æ. ad virtutem incendere debet. Nam sa-ternum esse debeant. piens quidem, pol, ipse fingit fortunam sibi, h Ampliùs.] Ingenii humani tangit ut ait Plautus. magnitudinem, et, ut ita dicam, vastitatem, quâ cuncta complectitur.

d Pro mortalibus.] Vis istius præpositionis eo sensti, quo in interpretatione

d

est, incultu atque socordiâ torpescere sinunt; cùm præsertim tam multæ, variæque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur. Verùm ex 'his magistratus, et imperia, postremò omnis cura rerum publicarum minimè mihi hâc tempestate cupienda videntur: quoniam neque virtuti honos datur; neque illi, quibus per fraudem jus fuit, atuti, aut eò magis honesti sunt. Nam, vi quidem regere patriam, aut parentes, quamquam et possis, et delicta corrigas; tamen importunum est: cùm præsertim omnes rerum mutationes eædem, fugam, aliaque hostilia portendant. Frustra autem niti, neque aliud, se fatigando, nisi odium quærere, extremæ dementiæ est: nisi fortè quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiæ paucorum decus atque libertatem suam gratificari. Cæterùm ex aliis negotiis, quæ ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum: cujus de virtute quia multi dixêre, prætereundum puto; simul, ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere. Atque ego credo fore, qui, quia decrevi procul à republicâ ætatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertiæ imponant: certè, quibus

1 Ex his artibus.

2

3,

INTERPRETATIO,

Neque illi quibus, per fraudem, jus et potestas fuit, gerendi magistratus et imperia, sunt eâ re magis tuti aut honesti.

3 Extrema dementia est, frus

trà conari, neque aliud persequi et consequi se fatigando,nisi odium. * Ne aliquis existimet memet ex-, tollere insolenter studium meum id landando.

NOTE.

a Tuti.] Illud respicit bona fortunæ. h Cujus de virtute.] Historiam Cicero b Honesti.] Refertur hoc ad bona ani-dicit, Testem temporum, Lucem verita. mi; ideoque iis de quibus loquitur, pror- tis, Magistram vitæ, Nunciam vetustasus inutile fuisse dicit, muneribus fruitis. Historiæ virtus certè maxima est, reipublicæ. Gall. diceres, Ils n' en sont cum ex aliorum erratis in melius vitam ni plus à leur aise, ni plus honnétes gens. nostram instituere, et quid expetendum c Vi] Plato, quod et Cicero refert, tan.quidve fugiendum sit, sine nostro pericutum contendere in republicâ jubet, lo, possimus cognoscere. Proindè haud quantum probare tuis civibus possis; immeritò Demetrius Phalereus Ptolevim neque parenti, neque patriæ afferri mæum regem subinde admonebat, ut, oportere. libros legeret, quoniam, quæ amici non

d Parentes.] Innuit tam turpe esse pa-audent principibus demonstrare, ea omtriam quàm parentes vi regere velle. nia in libris scripta reperiuntur.

e Corrigas.] Hoc est, aliquatenus corruptam civitatem emendes, aut id certè coneris.

i Certè.] Vim habet occultam hæc vocula, et conjunctam habet ironiam. Auctor enim dum videtur rationem reddere f Portendant.]Significent, et propemo-velle, cur ab aliis reprehendatur, gravidum importent, cùm iis qui castigantur, ter illos vellicat. Gall. diceremus eodem tum præsertim illis qui alios castigant. charactere, Assurement, Ces Messieurs g Gratificari.] Gall. diceres, Abandon- qui savent si bien courir après le petit peuner, et faire litière.

ple, &c.

« IndietroContinua »