Immagini della pagina
PDF
ePub

AD LECTOREM..

QUIS fuerit Crispus Sallustius, antequam tibi sisteretur, monendus esses, amice lector: Sed illud quia viri juxta docti et celebres egregie præstiterunt, supervacaneum duximus eorum bene scripta recoquere: Adeoque ex illis, si lubet, auctoris nostri et vitam et mores cognoveris. Aliud est, quod à nobis jure, meritoque expectes; quemnam, scilicet, ex hac nova Sallustii editione, fructum carpere possis. Institutum, totiusque operis designationem si spectes, nihil non sperare audeas: Nam, quod ante omnia monitum te volumus, non instinctu nostro, sed sapientissimi ducis Montauserii, serenissimi Delphini moderatoris, jussu, consilioque, eximium, eo quo videbis ornatu, historicum tibi exhibemus. Ille, ut est omni humanarum literarum elegantia excultus, ubi instituendo principi præpositus est, quonam potissimum modo singuli auctores facile, feliciterque legerentur, cœpit cogitare: quæ lucem adderent legentium animis: quæ impedimentum inferrent: eaque omnia animadvertit, quæ non modo serenissimi Delphini, sed publica etiam studia juvare possent. Duæ sunt in legendis auctoribus difficultates, quæ festinantibus et minus exercitatis negotium facessant: Prior quidem, quam facit ipse sermo et dictio; seu quæ ex lingua et idiomate oritur: Alia vero, quæ rebus ipsis adscribitur; quas vel obiter illi in cursu orationis, vel tanquam abunde cognitas attigerunt: quavis de causa denique, non satis ad captum omnium, explicaverunt. Multam equidem, eamque maxime laudabilem operam in his solvendis difficultatibus collocaverunt hactenus viri eruditissimi: At suo loco, nec satis commode visa sunt posita quæ illi cæteroquin optime scripserunt. Eorum enim commentarios ubi inspicias, quæ ad nudam vocum et phrasis pertinent significationem, aut

(b)

peculiarem sermonis declarationem, ea cum ulteriori rerum enarratione commixta invenies: Ex quo oritur, ut, cum aliquam ex his notis inspicere velis, non ea prius occurrat, quam in aliis, contra animi tui desiderium, tempus consump seris. Ne quid ejusmodi eveniret, egregie providit vir prudentissimus. Namque interpretationem, quæ ad vocem et sermonis facit explanationem, seorsum a notis, quæ res ipsas evolvunt, proponendam decrevit: Nisi forte, quando qui ad notas majores nonnullæ circa dictionem difficultates essent retrahendæ. Designavit insuper, quo omnia primo statim intuitu occurrerent, ut notis arethmeticis loca, ubi interpretatione opus esset, indicarentur: alphabeti autem literis, quæ notas poscerent. Minuta vero hæc sunt, quæ primo delineantis animum occupaverunt. Aliud una et eadem opera ab ipso quæsitum est; ubertas, scilicet, et sermonis copia. Non enim tantum in interpretatione suo quoque et naturali loco restituendas voluit partes orationis singulas; nominativum ante verbum, deinde accusativum, &c. sed synonymiam, obscuraram vice præsertim, aliarum etiam vocum substituenda statuit: Ut sic tum sensus clarissimus appareat, tum verborum vis et propria significatio dijudicetur, abundantiaque inducatur: Quamquam ex poetis hic fructus erit multo uberrimus. Restabat aliud, nihil, nisi tam utili, tamque lau dabili consilio manum admovere. Rem vero ipsam, ut videtur, in se recepit gratus bonarum literarum genius: Nam a quo incepto retrahere impensam maximam quivis credidisset, ei rei ne minimum quidem obtulit impedimentum. Nimirum in ea tempora incidimus, quibus regum munificentissimus, hominumque oculatissimus, imperium obtinet. Cum ergo dux illustrissimus Montauserius ad honoris summum fastigium sublatus, lectusque inter proceres fide ac sapientia præcellentes, quos magno numero hodie præsertim habet alma Gallia, regiæ Delphini institutioni incumberet, ea perficienda curavit, quæ ante cogitaverat: Studiosissime apud omnes literatos, intra et extra regni fines, requirendos jussit, viros instituti sui administros; quos beneficentia, et omni favore clientes suos fecit. Quantum de bonis literis, literatisque, toto denique Musarum choro meruerit, qui omnes, quotquot habemus Latinæ linguæ auctores, eo, quo prascripsit modo, castigandos et enarrandos procuravit, non ego, is

hac infantia, sed quibuscumque bonorum omnium non fuerit innata turpis adversatio, omnes prædicabunt. Jam nihil opus erit vernaculis istis, et quotannis fere renovandis interpretationibus, quæ vix satis unquam auctoris sensum et scopum assequuntur; semper ab ejus ratione, modoque recedunt. Quisquis in Latinæ linguæ cognoscendis operam suam per sex menses adhibere voluerit, is postea solus magnam illam virtutis altricem, veterem Romam dico, poterit perlustrare; tutusque venerandorum ejus sepultorum manes in auxilium et consilium evocare. Utinam vero, quod reliquum est, tam multis commoditatibus culpa nostra nihil detractum fuerit. Socordia non evenerit profecto: Quæ autem per imperitiam turbata fuerint, ea ut humanitate tua excusare velis, lector benevole, oramus. Quod si illustrissimus Condomiensis episcopus ex assiduis, quibus, in erudiendo principe, detinetur curis, ad hæc levia animum demittere potuisset; aut nobilissimo Huetio in earundem curarum partem ascito, qua benevolentia laborantibus nobis nonnunquam subvenit, eadem totum opus ad examen suum revocare licuisset, aliquid certe promovendis studiis utilius excudere potuissemus. Quod nobis, qui priores in hanc arenam descendimus, quoniam fortuna melior invidit, si quid in hoc quasi præludio - peccaverimus, aliorum, qui idem decurrent stadium, diligentia sarcietur. Multa dicenda superessent, ut quibusdam hominibus, quos nominare nihil attinet, non tam satisfaceremus, quod nemo natus fecerit, quam responderemus: At, quietem nostram qui nihil turbaverunt, illis multo melius erit quietam mentem bona prece deprecari. Quomodocumque errata nostra patefecerint, nisi forte etiam illis, apud Superos semper commorantibus, indignum videbitur ad tam vilia sese demittere, lubentissimo animo corrigemus. Tu modo, id quod res est, cogita, candide lector, nos maximo studio enisos esse, ut auctorem nostrum in perfacili cognitione poneremus. Hinc inde, indiscriminatim, qua cumque ad hunc scopum ducere credidimus, securi desumpsimus: Neque eo minimum cujusquam scriptoris laudi gloriæve voluimus, quod, utenda quæ illi in lucem ediderunt, ea nos ex illorum benignitate hauserimus. Ita vero agere satius fore visum est, quam, ut illi factitarunt, singula suis auctoribus attribuere. Nam, ut taceam quod prolixe est istud quando

disquisitionis, nullius, aut certe minimæ utilitatis; pronum est, ea diligentia, in eam, quam maxime vitaveris, incidere vituperationem: Quippe quem statim malevoli furem appellaverint, si quid, quod tute bene annotaveris, alii, quos quidem nunquam videris, ante te observaverint. Tentavimus si quidem exproprio censu nonnulla tibi eruere, lector; exinde tamen laudem nullum aucupamur. Minima sunt, quæ, tu nisi, pro tua æquitate, ex bona nostra voluntate metitus fueris, yix tantilli esse pretii confitemur. Fructum vero, magnamque laboris nostri mercedem, qui nos stimulavit, aculeum, benefaciendi studium, nobis duximus: ut jam, si quid ad te perveniat compendii, voluptati nostræ accedat cumulus. Diu vero multumque valç.

PETRUS CRINITUS.

DE

HISTORICIS

AC

ORATORIBUS LATINIS.

CRISPIS Sallustius Amiterni natus traditur, in agro Sabino, quo anno Atheniensium urbs à L. Sullâ devicta, atque vastata est, ut Romani annales referunt; ex nobili Sallustiorum familiâ ortus est, quæ diù in secundo ordine dignitatem servavit, idemque in urbe educatus creditur, et à teneris annis operam ac studium impendisse optimis disciplinis: sed cùm in ea tempora incidisset, quibus corrupti civium mores variis partibus atque factionibus forent, neque virtuti præmia, aut bonis ingeniis adessent, in tam depravatâ civitate, quod idem Sallustius fatetur, victum ejus ingenium voluptatibus, facilè succubuit. Itaque cùm ad remp. pro ætate foret delatus, propter civium improbitatem et factiones, multa adversa pertulit: nam tum præcipuè Surianis partibus infecta civitas æstuabat. Constat ex veterum commentariis, Sallustium ipsum ingenio fuisse acri, et in studiis literarum accurato, tum maximè in scribendâ historiâ. Præceptorem habuit inter alios Ateium Prætextatum, qui Philologum se appellavit, et ab eo edoctus est de ratione recte scribendi; ut à Suetonio Tranquillo traditur, qui et Asinium quoque Pollionem scribit ab eodem Prætextato eruditum, atque instructum; maximè autem M. Catonis studiosus fuit: ex cujus commentariis verba excerpsit, et velut breviarium ad usum proprium habuit: quod Octavius quoque Aug. in epistola ad M. Antonium, refert; in quâ ipsum Antonium, ceu insanientem increpat, quòd ea scribere vellet, quæ mirentur potiùs homines, quam quæ intelligant. Sed interim ad Sallustii commentarios. Historiam composuit de L. Catilinæ conjuratione contra R. Senatum, et item de bello Jugurthæ, qui Numidiæ rex factus, diù contra Romanos strenue rem gessit. Historiam præterea de Romanorum gestis, ut de Mar

« IndietroContinua »