Immagini della pagina
PDF
ePub

rio et Sulla, necnon de Pompeio contra regem Mithridatem; quod opus libris aliquot à Sallustio absolutum traditur: et adVide Page 173, ad huc supersunt quædam, veluti absolutissimi operis Notam c. reliquiæ, in quibus Sallustii diligentia in historia describenda, atque gravitas appareat. In parte operis de rebus Punicis, tanto animi studio incubuit, ut a quibusdam scriptum sit, eum regionem adiisse, ac maxima solertia perlustrasse, quò majore fide atque officio veritatem exploraret. Avienus certe Rufus plurimum Sallustii diligentiam, atque studium commendavit: sed et Gellius, vir Romanus, qui veterum eruditionis Aristarchus habebatur, ita de Sallustii oratione disserit: Elegantia, inquit, Sallustii, verborumque facundia, et novandi studium, cum multa prorsus invidia fuit; plures non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque, et obtrectare, in quibus plura incite, aut maligne vellicant; quin et hunc proprietatis servantissimum vocat. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, sicuti ab Annæo Seneca scribitur, ut quædam ex historia Thucydidis translata, et eleganter assumpta, velut depravata, et corrupta illi objecerit, idque ipsum non in Thucydidis gratiam effecit, ut Aurellius Fuscus dicebat, verum putavit se facilius Sallustium vincere, si prius Thucydidem ipsum præferret. Asinius quoque Pollio librum scripsit, quò Sallustii scripta reprehenderet, quod in iis nimia quadam affectatione antiquitatem sequeretur. Fabius vero Quintilianus, vir maturo et gravi judicio, asseruit, oratione Sallustii, atque brevitate nihil fieri posse perfectius, præsertim apud vacuas et eruditas aures; neque veritus est idem Fabius, Thucydidi, in scribenda historia apud Græcos principi, Sallustium ipsum opponere, sicuti T. Livium Herodoto: quo factum est, ut cum plures voluerint dicendi genus Sallustianum sequi, minime sint assecuti. Est enim ejus oratio tam absoluta, tam casta, tam innocens, ut merito ab eruditis divina brevitas censeatur: nam et Arruntius, qui belli Punici historiam scripsit, Sallustio tantum concessit, ut ejus orationem maximo studio sequeretur; quod alibi diximus. Nec illud ignoratur, consuevisse Sallustium magno labore ac studio scribere, ut nihil non absolutum, atque perfectum videri posset; quod ex ipsa lectione facile colligitur. Amicos in primis doctrina, et ingenio nobiles habuit, ut Cornelium Nepotem, Messalam, et Nigidium Figulum, qui periîsse in exsilio traditur; Julium præterea Cæsarem magnio studio dilexit, a quo etiam, ut creditur, dignitate præfecturæ honestatus est. Illud item a Suetonio refertur, Lenæum grammaticum, Pompeii libertum, satyras contra Sallustium composuisse, eumque mordaci et virulento carmine lacerasse, ut qui lurconem illum, popinonemque, et nebulonem, ac lustronem appellarit, tum vita, scriptisque monstrosum, ac M. Catonis verborum furem ineruditissimum: quod ipsum non alia ratione a Lenæo factum creditur, quam ut studium suum, atque officium erga patronum Pompeium probaret: quem virum Sallustius ore improbo, animo autem inverecundo esse scripserat: itaque mirandum non est, si tam acerbe, atque satyrice libertus Lenæus contra Sallustium aciem styli exacuit. Quantum odii, atque inimicitiæ, inter hunc et M. Ciceronem extiterit, notissimum est: quod utriusque violentæ, atque acerrimæ orationes ita demonstrant: ut neuter videri possit satis sui rationem habuisse, dum alteri male diceret, Qua in re non sunt multa referenda, cum ex Hieronymi Fabii auctori

tate constet, eos homines longe aberrasse, qui confictas magis orationes ab aliis, quam a Sallustio et Cicerone habitas crediderint. Et sane tam corruptis moribus Sallustius, ingenio tam proclivi ad luxum fuit, ut paternam domum, vivente adhuc patre, turpissima ratione venalem haberet, quod illi inter alia vitia a M. Cicerone exprobratur. Sed a Varrone etiam et Gellio traditum est, eundem fuisse in adulterio deprehensum ab Annio Milone, lorisque cæsum, ac data pecunia dimissum; qua ratione factum est, ut M. Cicero appellare illum non dubitaverit, mensarum asseclam, cubiculorum pelicem et adulterum. Dignitates publicas gessit, et quæsturæ, et tribunatûs honorem assecutus est, sed nulla quidem laude, aut commendatione, adeo lubidine magis, quam ratione, et publice et privatim vixit: nam et ad judicum subsellia abstractus, fortuna extrema (ut inquit Cicero) stetit. Scribunt autem grammatici ea de causa senatu ejectum fuisse a censoribus, quod ingenti libidine matronas consectaretur. Illud quoque de Sallustio relatum est, patrocinio et favore C. Cæsaris consecutum fuisse præturam Africæ inferioris, ex qua dives factus, cum in urbem rediret, pretiosissimos hortos in regione ad Malum punicum comparavit, ac Tiburti villam, quæ a Cicerone itidem illi objiciuntur. Neque desunt qui scribunt Terentiam M. Ciceronis uxorem ab eo repudiatam, Sallustio nupsisse; ac deinceps Messalæ Corvino, viro in eloquentia clarissimo: quod etiam suo loco scripsimus. Sciendum est fuisse plures Sallustios: nam et Cneus a M. Tullio celebratur, in Sallustiorum familia insignis, et M. Ciceroni, ac Cn. Pompeio maxime familiaris; quod ex iis epistolis colligitur, quas Cicero ad Pomponium Atticum scribit: qua in re imprudenter quidam decepti sunt, cum Sallustii Empedoclea ignorarent; ut alibi demonstravi. Sunt qui tradunt, ad annum secundum et LX. eum vixisse, et in patria annis aliquot post obiisse: quod ex veterum commentariis colligitur. Illud præterea de hoc ipso Crispo Romæ circumlatum est, ut multi testantur.

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Crispus Romana primus in historia.

GERARDUS JOHANNES VOSSIUS

DE

HISTORICIS LATINIS.

C.SALLUSTIUS Crispus natus Olympiad. CLXXIII. an III. quem ad annum Anonymus εν Ολυμπιάδων αναγραφη hæc annotat: Συλλας τας ̓Αθήνας εξεπολιόρκησε μηνος Ανθεσηςίωνος. Κρίσπος Σαλούςιος εξοριογραφος εγεννθη Sylla Athenas expugnat secundo mense hiberno. Crispus Sallustius historicus nascitur. Is est annus Urbis conditæ ICLXVIII. Ubi videmus Græcos scribere Σαλου'ςιος• Et sanè itidem in Mss. meis, et antiquioribus editionibus, vocatur in aliis Mss. et lapidibus. Marmor effosum juxta rudera Sallustianæ domus :

M. AURELIUS PACORUS

ET M. COCCEIUS STRATOCLES
EDITUI VENERIS HORTORUM

SALLUSTIANORUM BASEM CUM
PANIMENTO MARMORATO

DIANE
D. D.

Neque aliter lapis alius, cujus vide seis inscriptionem apud Aldum de Orthographiâ. Natus autem est Amiterni in Sabinis, anno uno post natum Verona Catullum, ut notat Eusebius ad annum MDCCCXXXI: quadriennio autem ante bellum obiît Actiacum, ut idem scribit ad annum MDCCCCLXXX. doctissimus Hieronymus Wolfius putabat, nomen ejus simplici L. scribi oportere, quia vel à sale sit, vel salute. Sed eru utrumque est incertum. Et cur non à sale geminato LL. æque esse possit, ac ab eodem venit sallo, unde sallitus, pro salso? Quare puto, non recedendum esse à libris antiquis, atque inscriptionibus, in quibus L. geminatur. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius à Milone occisus fuit, puta anno ICCII, quo Cn Pompeius Magnus, compluribus mensibus consul sine collegâ fuit. Tribunatu eo, quem nullâ cum laude gessit, ut Ciceroni, ita et Miloni, infestus admodum erat: idque quia in Faustæ, L. Syllæ filiæ, adulterio deprehensus, virgis à Milone esset cæsus, nec nisi pecuniâ datâ dimissus. Nempe istud in causâ est cur Clodianis semper studuerit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium, Horatii interpretes; item orationem sub Ciceronis nomine jam Augustæo, vel Tiberii ævo, editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulchro, et L. Calpurnio Pisone Cæsonio coss, nempe anno Urbis ICCIII. sive juxta alios ICCIV. quo consule erant, L. Æmilius Paulus et C. Claudius Marcellus. Ejus è Senatu ejectionis meminit et Dio lib. XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clarè ait

il contigisse; Σαλδςίω, τω την ιτοριάν συγγράψαντι. Eo anno Milo exulabat: undè consequitur, quod à Milone Tribuno pl. virgis cæsum dicebamus, id anteà contigisse; non eo ipso anno, ut vir eruditus putabat. Etiam discimus iisdem ex Scriptionibus, à C. Julio Cæsare, rerum potito, dignitatem Senatoriam recuperasse, quæstoremque factum, et posteà etiam præturam obtinuisse. Præturæ mentionem quoque invenio apud Hirtium penè initio libri de bello Africano: Item C. Sallustium Crispum prætorem ad Circinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum pater navium ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Item apud Dionem lib. XLII. de hoc ipso - legas : Στρατηγος γας επί ετω την βελην αναλαβειν αποδεδειπτο. Narrat ibidem, ut cum in Campania Cæsaris milites, quos in Africam premittere statuerat, seditionem concitâssent; ac Sallustius prætor Romam contenderet, quô Cæsarem hujus rei faceret certiorem: propemodum fuerit occisus à compluribus militum, qui eum insequebantur, nec cuiquam parcebant, imò duos etiam senatores occiderant. Apud eundem lib. XLIII. refertur, ut Cæsar Numidiæ præfecerit Sallustium; ille autem provinciam expilaverit: ac à Cæsare quidem fuerit absolutus; sed infamiam non effugerit; quòd qui in historiâ acerbus esset alienorum castigator, turpiter ipse in hoc munere se dedisset. Ex hâc autem prædâ Numidicâ ita ditatus fuit, ut in Quirinali monte forum emeret quod Sallustii vocatur, ubi nunc ædes S. Susannæ; item hortos, qui hodièque Sallustiani nominantur. Hæc ostendunt, vitam ejus laudari à nemine posse. Nempè omnis ejus gloria à præclaris scriptis proficiscitur. Sed vix ejus quicquam integrè ad nos pervenit, præter bellum Jugurthinum et Catilinarium: ita vulgò inscribuntur. Sed posterior genuina inscriptio, DE CONJURATIONE CATILINARIA. Testis Sallustius ipse his verbis: Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam. At ex nobili historiarum opere, quo imprimis historici principis nomen meruit, nihil ha bemus præter quatuor oratiunculas, epistolas duas, et lacera aliquot fragmenta, quæ ex grammaticis antiquis, atque aliis scriptoribus collecta sunt. Duæ verò ad Cæsarem orationes, ut vocant, de Rep. ofdinandâ, utrum Sallustii sint, non convenit inter eruditos. Carrio Sallustio adjudicant; et pro illo est, quòd veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, indè aliquid depromat. Dissentit autem Douza, cui favent libri vett. et dicta ipsa, quæ, quicquid dicat Carrio, planè Sallustium redolent. Sin genuinæ non sint, negari tamen non possit, valdè esse antiquas, et quidem Juliani, aut Augustæi ævi: saltem non infra Flavianum. Sed genuinas esse arbitror, non tamen ut orationes esse putem, sed epistolas duntaxat. Nam posterioris auctor bis ait, se illa scribere, ac disertim literas appellat. Planèque verisimile est, missas esse ad Cæsarem, cùm in Hispanias contra Petreium et Afranium proficisceretur: quemadmodum jamdudum Ciacconius observavit. Illa verò in Ciceronem oratio, etsi à Fabio quoque tanquam Sallustii laudetur: tamen, quod res indicat,

(c)

omninò est alicujus declamatoris: credo Porcii Latronis, vel alterius alicujus, ex illis, quos nominat M. Seneca in Suasoriis, et Controversius. Fidem ejus valdè commendant antiqui. Nam certissimus auctor dicitur Vibio Sequestri de Fluminibus. Item Hieronymo libro de locis Hebraicis, et exindè Isidoro lib. XIII. cap. xxi. Ad hæc nobilitatæ veritatis historicus nuncupatur ab Augustino, lib. I. de Civitate Dei, cap. v: Avienus etiam in descriptione oræ maritimæ, dicit omnia illius dicta esse prejudicata auctoritatis, appellat quoque expressorem efficacem styli et veritatis. Objectant adversus ea aliqui, quod, pravo loliginis succo, pleraque ad Ciceronis laudem pertinentia, quæ apud alios legere sit, præterierit. Verùm ea potiùs neglexisse ego arbitror, vel ut falsa, vel ut incerta planè, vel ut exigua ac minuta. Quod ad dictionem Sallustii attinet, omnes antiquí judicant, brevem ac nervosam esse, et Thucydideæ æmulam. Sanè scriptor est planè Atticus, quâ laude Demostheni propior est, quàm Cicero ipse; ut benè censet Turnebus in adversariis suis. Sed ut Thucydidem non omnes probârunt, ita nec Sallustii dicta omnibus probabantur. Nam Asinius Pollio damnabat eam, tanquam obscuram, et in translationibus audacem: ut Tranquillus auctor est, lib. de claris grammaticis in Philologi vitâ. Imprimis verò reprehendi solet, quòd antiqua verba ex Catonis Originibus excerperet: cujus rei meminêre Augustus apud Tranquillum in ejusce Cæsaris vitâ, idemquo Tranquillus, lib. de claris grammaticis in vitâ Lenæi, et Fabius ex antiquo epigrammate, lib. VIII. cap. iii. Sed hæc impedire non potuêre, quò minùs à Tacito (at quanto viro! rerum Romanorum florentissimus auctor, lib. III. Historiarum diceretur.) Imò juxta Martialem lib. XIV. Crispus Romana primus in historia est. Augusrino quoque lib. de vitâ beatâ, vocatur electissimus pensator verborum. Imò Græci ipsi ejus historias tanti fecere, ut eas verterit Zenobius, sophista is, qui Romæ docuit sub Adriano Cæsare; quique epitomen proverbiorum Didymi, et Tarrhæi scripsit: ut testis est Suidas in Zavolos. Atque indê est, quòd Sallustii quoque meminit Stephanus in "As Utinam verò extaret Asper Grammaticus, Sallustii interpres, teste Hieronymo. Quædam ex eo citat Sosipater. Joannes Baptista Pius annotationum posteriorum cap. LXXIV. citat antiquum auctorem, qui vitam Sallustii scripsit. Eum non vidi. Sed scito vitam Sallustii è veteribus reliquisse Asconium Pedianum: ut cognoscere est ex Acrone, ad Horat. Sat. 2. lib. I. E junioribus idem conati Pomponius Lætus, et Petrus Crinitus. Sed his fides habenda, quatenùs veterum scrinia compilarunt. Cave autem cum Sallustio hoc confundas Crispum Sallustium, ad quem in odis scribit Horatius, historici hujus sororis filium, Augusti amicum, de quo Seneca, lib. I. de Clementiâ, et Tacitus, lib. II. et III. annal. A quo et mètellam quoddam Sallustianum esse dictum, Plinius auctor est, lib. XXXIV. сар. ii.

« IndietroContinua »