Immagini della pagina
PDF
ePub

XXII. De uento iapyge deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus.

XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.

XXIIII. De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.

XXV. Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ανωμαλίαν

uocent.

XXVI. Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit.

XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium. XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri oporteat, cum terra mouet.

XXVIIII. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. XXX. Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

CAPITVLA LIBRI TERTII.

I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam dixerit non animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.

II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit.

III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint.

IIII. Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.

V. Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter.

VI. De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio, tribuno militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

VIII. Literae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrhum a Q. Claudio, scriptore historiarum, in memoriam datae.

VIIII. Quis et cuiusmodi fuerit, qui in prouerbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit, qui spadices uocantur; deque stius uocabuli ratione.

X. Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.

XI. Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur, Hesiodum esse, quam Homerum, natu antiquiorem.

XII. Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro, noua et prope absurda uocabuli figura bibosum dictum.

XIII. Quod Demosthenes, etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est.

XIIII. Dimidium librum legi aut: dimidiam fabulam audiui aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere, eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis ita

usum esse.

XV. Extare in literis perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et uim magni nouique motus non sustinente.

XVI. Temporis uarietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est лeol Toons.

XVII. Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis, fidem non capientibus.

XVIII. Quid sint pedarii senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem uerba haec ex edicto trala

ticio consulum: Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.

XVIIII. Qua ratione Gauius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit.

CAPITVLA LIBRI QVARTI.

I. Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis penus a Q. Scacuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.

II. Morbus et uitium quid differat et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et [an] ne eunuchus et steriles mulieres rethiberi possint diuersaeque super ea re sententiae.

III. Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Koma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie pelex quaeque eius uocabuli ratio sit.

IIII. Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum.

V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum ; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.

VI. Verba ueteris senatusconsulti sita, quo decretum est, hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea; et quod Capito Ateius ferias quasdam praecidaneas appellauit.

VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino, homine auaro, dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curauit.

VIIII. Quid significet proprie religiosus; et in quae diuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.

X. Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu senten

tiarum; iurgiaque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.

XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.

XII. Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus monumentis repertae, memoria dignae.

XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum, certo modo factae, ischiacis mederi possunt.

XIIII. Narratur historia de Hostilio Mancino aedili et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia prouocatum est.

XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.

XVI. De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata.

XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.

XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus, memoratu dignissima.

XVIIII. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium.

XX. Notati a censoribus, qui, audientibus iis, dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

CAPITVLA LIBRI QVINTI.

I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque, laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus.

II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae literas adeundi.

IIII. De uerbo duo et uicesimo, quod uulgo incognitum est, a uiris doctis multifariam in libris scriptum est.

V. Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea.

VII. Personae uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus.

vuolo

VIII. Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque yíą uocis eius.

VIIII. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. X. De argumentis, quae Graece avτioτoέpovrα appellantur, a nobis reciproca dici possunt.

XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri άvttστρέφειν.

XII. De nominibus deorum populi Romani Diiouis et Vediiouis.

XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato.

XIIII. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia hominis et leonis.

XV. Corpusne sit uox an accuatov, uarias esse philosophorum sententias.

XVI. De ui oculorum deque uidendi rationibus.

XVII. Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent.

XVIII. In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.

XVIIII. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.

XX. Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.

« IndietroContinua »