Immagini della pagina
PDF
ePub

passuum circiter 111. Ibi cum antecursoribus Cæsaris prælio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Cæsar, legionibus transductis, ad oppidum constitit, juxtaque murum castra posuit.

XVII. Re cognita, Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum, magno proposito præmio, cum litteris mittit ; qui petant atque orent, ut sibi subveniat: Cæsarem duobus exercitibus, et locorum angustiis facile intercludi posse, frumentoque prohiberi; quod nisi fecerit, se, cohortesque amplius xxx, magnumque nu¬ merum senatorum atque equitum Romanorum, in periculum esse venturum. Interim suos cohortatus, tormenta in muris disponit; certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit: militibus in concione ex suis possessionibus pollicetur, quater agros na in singulos jugera, et pro rata parte centurionibus evocatisque.

XVIII. Interim Cæsari nunciatur Sulmonenses, (quod oppidum a Corfinio VII millium intervallo abest, ) cupere ea facere, quæ vellet; sed a Q. Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum v II cohortium præsidio tenebant. Mittit eo M, Antonium cum legionis VIII cohortibus v. Sulmonenses, simul atque

nostra signa viderunt, portas aperuerunt; universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se dejecerunt. Attius ad Antonium deductus, petit, ut ad Cæsarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio, eodem die quo profectus erat, revertitur. Cæsar eas cohortes cum exercitu suo conjunxit, Attiumque incolumem dimisit. Cæsar tribus primis diebus castra magnis operibus munire, et ex finitimis municipiis frumentum comportare, reliquasque copias exspectare, instituit. Eo triduo, legio VIII ad eum venit; cohortesque ex novis Galliæ delectibus XXII; equitesque a rege Norico circiter c cc: quorum adventu, altera castra ad alteram oppidi partem ponit. His castris Curionem præfecit: reliquis diebus, oppidum vallo castellisque circummunire instituit; cujus operis maxima parte effecta, eodem fere tempore missi ad Pompeium revertuntur.

XIX. Litteris perlectis, Domitius dissimulans, in consilio pronunciat, Pompeium celeriter subsidio venturum; hortaturque eos, ne animo deficiant, quæque usui ad defendendum oppidum sint, parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur, consiliumque fugæ capere constsuit. Cum vultus Domitii cum oratione

non

consentiret, atque omnia trepidantius tie midiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis, consiliandi causa, secreto, præter consuetu dinem, colloqueretur; concilia conventusque hominum fugeret; res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat, sese rem in summum periculum deducturum non esse; neque suo consilio aut voluntate, Domitium se in oppidum Corfinium contulisse: proinde, si qua facultas fuisset, ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.

-XX. Divulgato Domitii consilio, milites, qui erant Corfinii, prima vespera secessionem faciunt ; atque ita inter se, per tribunos mil. centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur, obsideri se a Casare; opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cujus spe atque fiducia permanserint, projectis omnibus, fugæ consilium capere debere se suce salutis rationem ha bere. Ab his primo Marsi dissentire incipiunt; eamque oppidi partem, quæ munitissima videretur, occupant: tantaque inter eos dissensio exstitit, ut manum conserere atque armis dimicare conarentur; post paulo tamen, internunciis ultro ci Tomus II

B

troque missis, quæ ignorabant de L. Domitii fuga cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in pu blicum circumsistunt, et custodiunt; legatosque ex suo numero ad Cæsarem mittunt: sese paratos esse portas aperire quæque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in ejus potestatem transdere.

XXI. Quibus rebus cognitis, Cæsar, etsi magni interesse arbitrabatur, quam primum oppido potiri, cohortesque ad se in castra transducere, ne qua aut largitionibus, aut animi confirmatione, aut falsis nunciis, commutatio fieret voluntatis; quod sæpe in bello parvis momentis magni casus intercederent: tamen veritus, ne militum introitu, et nocturni temporis licentia, oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat, atque in oppidum dimittit; portas murosque asservari jubet. Ipse iis operibus, quæ facere instituerat, milites disponit; non certis spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo, sed perpetuis vigiliis, stationibusque, ut contingant inter se, atque omnem munitionem expleant: tribunos mil. et præfectos circummittit ; atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant; sed etiam singulorum hominum occultos exitus asservent. Neque vero tam remisso

ác languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summa rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur; quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque eventus exciperent.

XXII. Quarta vigilia circiter, Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur; velle, si sibi fiat potestas, Cæsarem convenire. Facta potestate, ex oppido mittitur; neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Cæsaris deducatur. Cum eo de salute sua orat atque obsecrat, sibi ut parcat; veteremque amicitiam commemorat; Cæsarisque in se beneficia exponit, quæ erant maxima: quod per eum in collegium pontificum venerat ; quod provinciam Hispaniam ex prætura habuerat; quod in petitione consulatus ab eo erat sublevatus. Cujus orationem Cæsar interpellat: Se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet; ut tribunos pl. ea re ex civitate expulsos, in suam dignitatem restitueret ; ut se et populum Rom. paucorum factione oppressum,in libertatem vindicaret. Cujus oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum rever

,

« IndietroContinua »