Immagini della pagina
PDF
ePub

tem illo affinitatis tempore adjunxerat Cæ sari: simul infamia 11 legionum permotus, quas ab itinere Asiæ Syriæque ad suam potentiam dominatumque converte→ rat, rem ad arma deduci studebat.

V. His de causis aguntur omnia ruptim, atque turbate; neque docendi Casaris propinquis ejus spatium datur; nec tribunis plebis sui periculi deprecandi, neque etiam extremi juris intercessione retinendi, quod L. Sylla reliquerat, facultas tribuitur: sed de sua salute die vir cogitare coguntur ; quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis, IIX denique mense suarum actionum respicere ac timere consueverant. Decurritur ad illud extremum atque ultimum SC. quo, nisi pene in ipso urbis incendio atque desperatione omnium salutis, latorum audacia nunquam ante discessum est; Dent operam consules, prætores, tribuni plebis, quique consulares sunt ad urbem, ne quid respubl. detrimenti capiat. Hæc SC. perscribuntur, a. d. vIII. id. Januarii. Itaque v primis diebus, quibus haberi senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali, et de imperio Cæsaris, et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur. Profugiunt statim ex urbe tri

buni plebis, seseque ad Cæsarem confe→ runt. Is eo tempore erat Ravennæ, exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa; si qua hominum æquitate res ad otium deduci posset.

VI. Proximis diebus habetur senatus extra urbem. Pompeius eadem illa, quæ per Scipionem ostenderat, agit; senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas x; præterea cognitum compertumque sibi, alieno esse animo in Cæsarem milites, neque iis posse persuaderi, ut eum defendant aut sequantur. De reliquis rebus ad senatum refertur, tota Italia delectus habeantur; Faustus Sylla Proprætor in Mauritaniam mittatur; pecunia uti ex ærario Pompeio detur. Refertur etiam de rege Juba, ut socius sit atque amicus. Marcellus vero passurum se in præsentia negat. De Fausto impedit Philippus tribunus plebis. De reliquis rebus SC. perscribuntur. Provinciæ privatis decernuntur; duæ consulares, reliquæ prætoriæ. Scipioni obvenit Syria: L. Domitio Gallia: Philippus et Marcellus privato consilio prætereuntur neque eorum sortes dejiciuntur. In reliquas provincias prætores mittuntur; neque exspectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum re

feratur paludatique, votis nuncupatis exeant. Consules, quod ante id tempus ace ciderat nunquam, ex urbe proficiscuntur: lictoresque habent in urbe et Capitolio privati, contra omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur, arma imperantur, pecuniæ a municipiis exiguntur, et e fanis tolluntur: omnia divina et hu mana jura permiscentur.

VII. Quibus rebus cognitis, Cæsar apud milites concionatur: omnium temporum injurias inimicorum in se commemorat, a quibus diductum et depravatum Pompeium queritur, invidia atque obtrectatio ne laudis suæ ; cujus ipse honori et dignitati semper faverit, adjutorque fuerit: novum in Rep. introductum exemplum queritur, ut tribunitia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quæ superioribus annis esset restituta. Syllam, nudata omnibus rebus tribunitia potestate, tamen in→ tercessionem liberam reliquisse: Pompeium, qui amissam restituisse videatur, dona etiam, quæ ante habuerat, ademisse : quotiescumque sit decretum, Darent operant magistratus, ne quid respubl. detrimenti caperet; (qua voce, et quo S C. populus Rom. ad arma sit vocatus ;) factum in perniciosis legibus, in vi Tribunitia, in secessione populi, templis locisque editiori

bus occupatis; atque hæc superioris æta tis exempla, expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet: ) quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem; nulla lex promulgata, non cum populo agi cæptum, nulla secessio facta. Hortatur, cujus Imperatoris ductu 1x annis remp. felicissime gesserint, plurimaque prælia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint ; ut ejus existimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamant legionis XIII, quæ aderat, milites, ( hanc enim initio tumultus evocaverat: reliquæ nondum convenerant ;) sese paratos esse, Imperatoris sui tribunorumque pl. injurias defendere.

VIII. Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur; ibique tribunos pl. qui ad eum confugerant, convenit: reliquas legiones ex hibernis evocat, et subsequi jubet. Eo L. Cæsar adolescens venit: cujus pater Cæsaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto, cujus rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat: velle Pompeium se Cæsari purgatum, ne ea, quæ reipubl. causa egerit, in suam contumeliam vertat : semper se reipubl. commoda privatis necessitatibus habuisse potiora: Cæsarem quoque

pro sua dignitate, debere et studium et ira cundiam suam reipubl. dimittere; neque adeo graviter irasci inimicis ne, CUIR illis nocere se speret, reipubl. noceat. Pauca ejusdem generis addit, cum excusatione Pompeii conjuncta. Eadem fere, atque eisdem de rebus Prætor Roscius agit cum Cæsare, sibique Pompeium commemorasse demonstrat.

IX. Quæ res etsi nihil ad levandas injurias pertinere videbantur ; tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quæ vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompeii mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre ; si parvo labore magnas controversias tollere, atque omnem Italiam metu liberare possent. Sibi semper reipubl. primam fuisse dignitatem, vitaque potiorem: doluisse se, quod populi R. beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur; ereptoque semestri imperio, in urbem retraheretur, cujus absentis rationem haberi proximis comitiis populus jussisset: tamen hanc honoris jacturam sui, reip. causa, æquo animo tulisse. Cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse: tota Italia delectus haberi ; retineri legiones 11, quæ ab se simulatio

« IndietroContinua »