Immagini della pagina
PDF
ePub

casse.

Favere et cupere Helvetiis propter eam affinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romānos, quod eorum adventu potentia ejus deminuta, et Divitiăcus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si 5 quid accidat Romānis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio populi Romāni non modo de regno, sed etiam de ea, quam habeat, gratia desperare, Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium 10 ejus fugae factum a Dumnorige atque ejus equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesări Aedui miserant, Dumnōrix praeerat); eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.

XIX. Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanōrum 15 Helvetios transduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia, non modo injussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis, fecisset, quod a magistratu Aeduōrum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret, aut civitatem animadver20 tere juberet. His omnibus rebus unum repugnabat, quod Divitiăci fratris summum in populum Romānum studium, summam in se voluntatem, egregiam fidem, justitiam, temperantiam cognoverat; nam, ne ejus supplicio Divitiăci animum offenderet, verebatur. Itaque priusquam quid25 quam conaretur, Divitiăcum ad se vocari jubet et, quotidianis interpretibus remotis, per Găium Valerium Procillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo colloquitur; simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio Gallō30 rum de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit atque hortatur, ut sine ejus offensione animi vel ipse de eo, causa cognita, statuat, vel civitatem statuere jubeat.

XX. Divitiăcus multis cum lacrimis Caesarem complex35 us obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret: Scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adoles

centiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur; sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesăre gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum tene- 5 ret, neminem existimaturum, non suā voluntate factum; qua ex re futurum, uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesăre peteret, Caesar ejus dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, ut et 10 rei publicae injuriam et suum dolorem ejus voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intelligat, quae civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Divitiăco 15 fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.

XXI. Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse millia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus, 20 qui cognoscerent, misit. Renuntiatum est, facilem esse. De tertia vigilia Titum Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus et iis ducibus, qui iter cognoverant, summum jugum montis ascendere jubet; quid sui consilii sit, ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere, quo 25 hostes ierant, ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. Publius Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu Lucii Sullae et postea in Marci Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.

XXII. Primā luce, cum summus mons a Tito Labiēno 30 teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labiēni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit, montem quem a Labiēno occupari voluerit, ab hostibus teneri; id se a 35 Gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labiēnus, ut erat ei praeceptum a Caesăre, ne proelium com

mitteret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit, et 5 montem a suis teneri, et Helvetios castra movisse, et Considium timore perterritum, quod non vidisset, pro viso sibi renuntiasse. Eo die, quo consuerat intervallo, hostes sequitur, et millia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

XXIII. Postridie ejus diei, quod omnino biduum supe10 rerat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Aeduōrum longe maximo et copiosissimo, non amplius millibus passuum octodecim aberat, rei frumentariae prospiciendum existimavit, iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos 15 Lucii Aemilii, decurionis equitum Gallōrum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romānos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie, superioribus locis occupatis, proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commu20 tato consilio atque itinere converso, nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.

XXIV. Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit, equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle 25 medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; sed in summo jugo duas legiones, quas in Galliā citeriore proxime conscripserat, et omnia auxilia collocari, ac totum montem hominibus compleri et interea sarcinas in unum locum conferri, et eum ab his, qui in superiore 30 acie constiterant, muniri jussit. Helvetii cum omnibus suis carris secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi confertissima acie, rejecto nostro equitatu, phalange facta, sub primam nostram aciem successerunt.

XXV. Caesar, primum suo, deinde omnium ex conspec35 tu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites, e loco superiore pilis missis, facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disjecta, gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.

Plate VII. VICTORY OVER THE HELVETII. I. 24-27.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« IndietroContinua »