Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

conjurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quod si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam 5 tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique jactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque 10 afflictantur, sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena, vehementius vivis reliquis ingravescet.

Quare secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod saepe jam dixi, discernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, 15 circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare: sit denique inscriptum in fronte unius cujusque, quid de re publica sentiat. Polliceor vobis hoc, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam 20 in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis.

Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, 25 cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu, Juppiter, qui iisdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc 30 et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium arcebis, et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

M. TULLII CICERONIS

IN

L. CATILINAM

ORATIO SECUNDA,

AD QUIRITES.

I. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem, ex urbe vel ejecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum hujus belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim jam inter latera nostra sica illa versabitur; non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra do- 10 mesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum ex urbe est expulsus. Palam jam cum hoste nullo impediente bellum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. Quod vero non 15 cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse afflictum et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratusque est, et se perculsum atque 20 abjectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad

hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

II. Ac si quis est talis, quales omnes esse oportebat, 5 qui in hoc ipso, in quo exsultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est ista mea culpa, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio affectum jam pridem oportebat, idque a me et 10 mos majorum et hujus imperii severitas et res publica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui quae ego deferrem non crederent, quam multos, qui etiam defenderent? Ac si illo sublato depelli a vobis omne periculum judicarem, jam pridem ego L. Catilinam non modo invidiae 15 meae, verum etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut ejus socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte 20 videretis.

Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum copias suas eduxisset! Ton25 gilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et Munatium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae motum afferre poterat: reliquit quos viros! quanto aere alieno, quam valentes, quam nobiles !

30

III. Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis legionibus et hoc delectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis quotidie comparantur, magno opere contemno, collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, 85 qui vadimonia deserere quam illum exercitum maluerunt: quibus ego non modo si aciem exercitus nostri, verum etiam

si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset: qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod quid cogitent me scire sentiunt, neque tamen permoventur. Video, cui sit Apulia attributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum 10 depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me delata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit, profugit. Hi quid exspectant? Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

15

IV. Quod exspectavi, jam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte conjurationem contra rem publicam videretis nisi vero si quis est, qui Catilinae similes cum Catilina sentire non putet. Non est jam lenitati locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: 20 exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad vesperam consequentur. O fortunatam rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis ejecerit! Uno mehercule Catilina exhausto, relevata 25 mihi et recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut cogitari potest, quod non ille conceperit ? Quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subjector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae 30 mulier infamis, quis corruptor juventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur? Quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium stuprum non per illum? Jam vero quae tanta unquam in ullo homine juventutis 35 illecebra fuit, quanta in illo? qui alios amabat ipse tur

pissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fruc tum libidinum, aliis mortem parentum non modo impellendo, verum etiam adjuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem 5 numerum perditorum hominum collegerat! Nemo non modo Romae, sed ne ullo quidem in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit.

V. Atque ut ejus diversa studia in dissimili ratione 10 perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinae, nemo in scaena levior et nequior, qui se non ejusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen, stuprorum et scelerum exercitatione assuefactus frigore et fame ac siti et 15 vigiliis perferendis, fortis ab istis praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in libidine audaciaque consumerentur.

Hunc vero si secuti erunt sui comites, si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, 20 o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim jam sunt mediocres hominum libidines, non humanae ac tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedes, nisi incendia, nisi rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt, res eos jam pridem, 25 fides nuper deficere coepit: eadem tamen illa, quae erat in abundantia, libido manet. Quod si in vino et alea comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi, sed tamen essent ferendi. Hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos 30 prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientes vigilantibus? qui accubantes in conviviis, complexi mulieres impudicas, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris, eructant sermonibus suis caedem bonorum atque urbis incendia.

35

Quibus ego confido impendere fatum aliquod, et poenam jam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini debitam aut

« IndietroContinua »