Immagini della pagina
PDF
ePub

in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem cohortes succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et confertă legione ex omnibus partibus tela conjici, animadvertit. 5 Nam quod, omni ex reliquis partibus demesso frumento, pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; tum dispersos, depositis armis, in metendo occupatos subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant; simul 10 equitatu atque essedis circumdederant.

XXXIII. Genus hoc est ex essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuave- 15 runt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac 20 tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere, et brevi moderari ac flectere, et per temonem percurrere, et in jugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.

XXXIV. Quibus rebus perturbatis nostris novitate 25 pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit; namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto ad lacessendum et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legio- 30 nes reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris, reliqui discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugnā prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt, paucitatemque 35 nostrorum militum suis praedicaverunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romānos castris expulissent, demonstraverunt. His

rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque

coacta ad castra venerunt.

XXXV. Caesar, etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate 5 periculum effugerent, tamen nactus equites circiter triginta, quos Commius Atrēbas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos 10 tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

XXXVI. Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesărem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum, 15 quem antea imperaverat, duplicavit eosque in continentem adduci jussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad con20 tinentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem, quos reliquae, portus capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

XXXVII. Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter trecenti atque in castra contenderent, Mo25 rini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Cum illi, orbe facto, sese défenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter millia sex conve30 nerunt. Qua re nuntiatā, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime pugnaverunt, et paucis vulneribus acceptis complures ex his occiderunt. Postea vero quam equitatus noster 35 in conspectum venit, hostes, objectis armis, terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

XXXVIII. Caesar postero die Titum Labienum lega. tum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in

Morínos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui cum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labiēni venerunt. At Quintus Titurius et Lucius Cotta legati, qui in Menapiōrum fines legiones duxerant, 5 omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis

omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexe- 10 runt. His rebus gestis, ex litteris Caesăris dierum viginti supplicatio a senatu decreta est.

C. SALLUSTII CRISPI

DE

CONJURATIONE CATILINAE

LIBER.

I. OMNES homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; 5 alterum nobis cum deis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingenii quam virium opibus gloriam quaerere, et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus 10 clara aeternaque habetur.

Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque per se indigens al- 15 terum alterius auxilio eget.

II. Igitur initio reges-nam in terris nomen imperii id primum fuit-diversi, pars ingenium, alii corpus exercebant etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. Postea vero quam in Asia 20 Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam

« IndietroContinua »