Immagini della pagina
PDF
ePub

et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedifi5 cant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum ; mala res, spes multo asperior: denique, quid reliqui habemus praeter miseram animam?

10

Quin igitur expergiscimini! En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica, magis quam oratio mea, vos hortantur. Vel imperatore vel milite 15 me utemini: neque animus, neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis."

XXI. Postquam accepere ea homines, quibus mala 20 abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent. Tum Catilina polliceri tabulas novas, pro25 scriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia quae bellum atque libido victorum fert: praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Şittium Nucerinum, consilii sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore 30 speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum ; cum eo se consulem initium agendi facturum. Ad hoc maledictis increpabat omnes bonos, suorum unum quemque nominans laudare; admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, complures periculi aut 35 ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat. Postquam omnium animos alacres videt, cohortatus ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.

XXII. Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum populares sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse; inde cum post exsecrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri con- 5 suevit, aperuisse consilium suum, atque eo ita fecisse, quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii. Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existimabant ab eis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant. 10 Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.

XXIII. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reti- 15 cere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo; cui cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri 20 coepit, et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret; postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii causa cognita, tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed, sublato auctore, de Catilinae conjuratione quae quoque modo audierat compluribus nar- 25 ravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque 30 superbia post fuere.

XXIV. Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Quod factum primo populares conjurationis concusserat: neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare; arma per Italiam 35 locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare,

qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cujusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentes sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantum modo quaes5 tui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adjungere sibi vel interficere.

XXV. Sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe 10 virilis audaciae facinora commiserat. Haec mulier genere atque forma, praeterea viro, liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis et Latinis docta, psallere, saltare elegantiust quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus 15 atque pudicitia fuit; pecuniae an famae minus parceret, haud facile discerneres. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abjuraverat, caedis conscia fuerat; luxuria atque inopia praeceps abierat. Verum ingenium ejus haud absurdum: posse versus facere, jocum movere, ser20 mone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.

XXVI. His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petebat, sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum. Neque 25 interea quietus erat, sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni. Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutiae deerant. Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fulviam effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoravi, consilia Catilinae sibi proderet; ad 30 hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat. Postquam dies comitiorum venit, et Catilinae neque petitio neque insidiae quas consuli in campo fecerat prospere cessere, 35 constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam quae occulte tentaverat aspera faedaque evenerant.

XXVII. Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam par

tem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Julium in Apuliam dimisit; praeterea alium. alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri: consuli insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse 5 cum telo esse, item alios jubere, hortari uti semper intenti paratique essent; dies noctesque festinare, vigilare, neque insomniis neque labore fatigari. Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte conjurationis principes convocat penes M. Porcium Laecam, ibique, 10 multa de ignavia eorum questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere. 15 XXVIII. Igitur, perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere. 20 Curius ubi intellegit quantum periculi consuli impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi, janua prohibiti, tantum facinus frustra susceperant.

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate 25 simul ac dolore injuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat; praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus libido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat. 30 XXIX. Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatum. Ita- 35 que, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res publica detri

menti caperet. Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque imperium atque judicium summum habere : ali5 ter sine populi jussu nullius earum rerum consuli jus est.

XXX. Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem sextum Kalendas Novembres. 10 Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi-ei utrique ad urbem 15 imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat; sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, eisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, 20 si quis indicavisset de conjuratione quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta ; itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cujusque opibus, Ro25 mae per totam urbem vigiliae haberentur, eisque minores magistratus praeessent.

XXXI. Quibus rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat: ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia invasit: 30 festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, mise35 rari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.

At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, ta

« IndietroContinua »