Immagini della pagina
PDF
ePub

post permirum est omnes editores usque ad hoc tempus edidisse: si nec prece nec precio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere. Nam neque in libris verba sunt nec prece nec apta ad ipsam sententiam propterea, quia quod prece fit, gratiù fieri apparet. Atque scriptor sibi repugnaret ipse, si hoc loco aliter loqueretur atque locutus est lib. II. c. 7. §. 11. testes corrumpi posse vel precio vel gratia vel metu vel simultate. §. 6. eo magis dubitavimus verba et inertiam, quae quasi suppositicia Orellius et Baiterus notaverunt, reiicere, quod saepius nomina eiusmodi repetita leguntur apud veteres et in aptiore duorum nominum coniunctione, qualem hic habemus, non tam singula nomina spectantur, quam universa sententia, quam plures conficiunt. c. 4. §. 8. scripsi ex libris optimis et plurimis, Confirmatione et confutatione utemur nostris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, contrariis confutandis, in qua extremi ablativi rationem demonstrant, qua fiat confirmatio et confutatio. c. 5. §. 9. quod scripsi: eum tute vivere, qui honeste vivat, non, qui in praesentia incolumis, id factum est consensu optimorum librorum. Facile autem ex antecedentibus vis verbi adsumitur. c. 6. §. 11 sq. plura mutavimus, sed non sine libris. Primum scripsimus: Ab nostra, si laudabimus, aut officio facere etc. omisso verbo dicemus, tum eodem verbo reiecto vereri nos, ut illius facta verbis consequi possimus. Facile enim a communi sententia vis verbi suppletur, vide quae diximus ad lib. I. c. 6. §. 10. Eadem de causa infra: pauca de nequitia eius nos esse dicturos, scripsimus et postea: qui vituperatur, eos illius etc. omissis verbis nos sperare. c. 7. §. 13. multum turbant in extremis verbis libri, neque satis certum est, quid profectum ab ipso auctore sit. Quare ego ea potissimum recipienda putavi, quae in libris antiquis essent, nec tamen ut integra putarem. Extrema sic fere intelligenda erunt: Educatio, si bene educatus erit, in laude, quod honeste etc. ut in lacuna fuisse videatur: male (nempe si fuerit educatus), in laude etc. Sed singula quis praestare potest? §. 14. scripsi afuisse pro fugisse ex Gruteri sententia, quoniam in libris antiquis fuisse, non fugisse legitur. c. 8. §. 15. scripsi: Si vituperabimus et deinde factum esse dicemus ex libris bonis et multis. Saepe enim liberius auctor conformavit orationem. c. 11. §. 19. falsum non est, quod volgo edunt: dixerimus: egregie etc. sed quum in libris permultis legatur nec egregie etc., verisimile est aliquam particulam oblitteratam esse, veluti tamen, si erat tn scriptum et pro eo legebatur . §. 20. in constituenda scriptura secutus sum rationem Schützii, quae summam probabilitatis speciem habet. c. 14. §. 24. scripsi ex libris bonis et multis: crebris intervallis et divisionibus uti oportebit, ut in ipsa pronunciatione etc. nam non debet nos movere, quod plurimis interpositis verbis in animis auditorum alio quodam modo adiicitur. §. 25. primum leviter, deinde leniter contrario atque volgo ordine edidi. In eodem loco nimiae cachinnationis scripsi, ut est in libris pro mimae cachinnationis, quod ne Latine quidem dici posse existimo pro mimicae. Tum mihi ratio nulla fuisse videtur, quamob

rem recederetur ab omnium paene librorum scriptura: in distributione vocem ab imis faucibus exclamatione quam clarissima adhibere oportet. Nam quo iure dici poterat exclamationem adhibere, eodem etiam vocem exclamatione adhibere, vide Lexic. Lat. ling. nostr. vol. I. p. 129. c. 15. §. 27. non potui a me impetrare, ut pro omnium librorum scriptura celeri porrectione brachii scriberem c. proiectione br. Nam ut porrigere brachium recte dicitur, sic potuit etiam porrectio brachii dici. Similiter legitur apud Cic. de nat. deor. lib. II. c. 60. §. 150. Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio etc. Paullo post paene necessario scribendum erat ex libris tantum non omnibus: qui motus corporis exprimere verbis et imitari scriptura conatus sim etc. pro volgato: expr. verbis, imitari scriptura etc. Nam asyndeton minime convenit aequabili orationi docentis h. 1. c. 16. §. 28. In quibusdam exemplaribus editionis meae falso quiddam artificiosi pro quiddam artificii, quod retinendum est, legitur. Tum sed quomodo pro sed quia est scriptum de Madvigii coniectura ad Cic. de fin. p. 428. §. 29. et sententia loci et optimorum et plurimorum librorum testimonium flagitavit, ut a me scriberetur: Quare et illis, qui natura memores sunt, utilis haec erit institutio, quod lute paullo post poteris intelligere, et si illi, freti ingenio suo nostri non indigerent etc. pro eo quod volgo pleniore interpunctione post intelligere facta legitur: Quod si illi etc. c. 21. §. 34. retinendam putavi omnium librorum scripturam: Iam domi ultionem reges Atridae parant pro vulgata: Iam domuitionem etc. Nam etiam ea scaena, quae deinceps repraesentatur, potius ultionem quam domum reditionem demonstrare videtur. Sed locus totus, ut iam alii existimaverunt, satis incertus est. Paullo post ex librorum vestigiis eliciendum putavi: Nam quum est utraque ab altera separata, minus erit firma etc. sed nemo tamen in eiusmodi locis quid verum sit potest pro certo adfirmare. c. 22. §. 35. scripsi: Nam si quas res in vita videmus parvas, usitatas, cotidianas, meminisse non solemus, omisso cum libris pronomine eas ante meminisse. Sic enim saepius scriptor non adiuncto accusativo in eiusmodi locis locutus est, v. I, 12, 22. in iudiciis tamen non nihil utimur. Sic libri. Ernestius ea utimur. III, 18, 31. Nam imagines sicut litterae delentur, ubi nihil utimur. Sic libri. illis utimur Ernestius. §. 37. scripsi ex libris primum inducamus, deinde attribuamus, quamquam supra indicativus futuri dicitur. Saepe enim sic immutavit constructionem scriptor. V. quae dixi ad III, 8, 15.

Lib. IV. c. 1. §. 1. in paucis exemplaribus huius editionis pro quibus in rebus falso scribitur quibus in locis, quod ex errore nescio quo ortum corrigendum est. §. 2. scripsi ex libris optimis et plurimis: Etenim quum possumus ab Ennio sumere aut a Graccho ponere exemplum. Nam qui sumptum scripsit pro sumere, videtur ante oculos habuisse formulam §. 1. usurpatam. Sed sicut sumere exemplum ab aliquo recte dicitur, ita etiam ponere exemplum ab aliquo, v. infra c. 3. §. 5. proferre exemplum ab aliquo, ut c. 3. §. 6. adferre exempla ab aliquo, ut c. 5. §. 7. et multa id genus alia. §. 3. scripsi: nisi quam summe tenet

artem. Ad indicativum, quem habent boni libri, tutandum etiam illa scriptura facit, quae est in multis libris teneret, ut in paucis admodum libris vulgata teneat haberi videatur. §. 4. auctore Baitero ex libris bonis, qui habent noua auctoritate pro nos auctoritate sua scripsi nos sua auctoritate. De vi ac significatione pronominis possessivi in hac verborum coniunctione v. quae dixi in Emendat. Tullian. (Lips. 1832.) p. 20 sq., mox ex libris bonis et multis recepi fuerint et sint, quo coniunctivo concinnior oratio efficitur. c. 3. §. 6. ex librorum vestigiis de Baiteri coniectura ordinem verborum alii quid excogitarint inverti pro volgato quid alii excogitarint, c. 5. §. 7. scripsi: quod contra hoc nulla staret illorum ratio. illorum enim pro eorum optimi et plurimi libri obtulerunt. Eadem auctoritate c. 5. §. 8. pro eorum repositum est horum. c. 6. §. 9. dubitavi pauciores libros sequi, qui habent tibi quod ostendam, non quod putarem non facile que et quod confundi potuisse, quae verba sexcentiens in his ipsis libris inter se confusa sunt, sed quod pronomen tibi tantopere voce efferendum non videbatur. Postea mercem pro merces ex optimis et plurimis libris reposui. Extremâ §. reposui ex librorum optimorum satis certis vestigiis: ut Lysippus caput ostenderet Myronium, brachia Praxitelia, pectus Potycletium, ventrem et crura ***, ut adiectiva a Cicerone etiam aliis in locis usurpata reponerem pro genitivis Myronis, Praxitelae, Polycleti. c. 9. §. 13. ex libris paene omnibus scribendum erat norunt pro norint. Nam si referre vis ad sequentia per coniunctivum, potius nossent exspectaveris. Deinde pertineret ex ratione grammatica paene necessarium reposui pro pertineat. Nam pertineat non esse profectum ab ipso auctore etiam libri demonstrant, qui satis constanter pertinet scriptum habent, quod ortum est ex pertinět, i. e. pertineret. c. 10. §. 14. dubium potest esse, utrum scriptor post visum est adiunxerit ipse ire, quod in aliquot libris sane habetur, an id verbum, quod in bonis et antiquis libris multis omissum est, ex interpolatione natum sit. visum est, ut etc. eodem iure dici potuit, quo placuit, ut et alia id genus multa. c. 10. §. 15. e libris tantum non omnibus scribendum erat: nam ita ut corporis bonam habitudinem tumor imitatur saepe, ita gravis oratio saepe imperitis videtur ea, quae etc. Nam eodem prorsus modo quo sicuti ut et alia id genus inter se responderunt, sic etiam antiquiore quidem tempore ita ut· - ita, ut ita illud prius artius adhaesisse videatur ut particulae. v. Cato de re rust. 144, 2. scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. nec aliter ipse Cicero infra IV, 48, 61. Ita ut hirundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt —, item falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt etc. Mox scripsi quo omnes fere libri nos ducunt: In hoc genus plerique quum declinassent, et ab eo, quo profecti sunt, aberraverunt et specie gravitatis falluntur nec perspicere possunt orationis tumorem, ut apodosis ab verbis: et ab eo, quo etc. incipiat. c. 11. §. 16. ab initio, ubi ingens librorum discrepantia est, id reposui, quod mihi librorum auctoritas flagitare videbatur, ita tamen, ut singula vix queamus praestare. Tum recte scripserunt editores novissimi: Nam istic in bal

[ocr errors]

neis accessit, sed debebant simul interpunctionem mutare et scribere: Nam istic in balneis accessit ad hunc: postea dicit, nec coniungere ad hunc postea dicit. Extremâ §. reddunt habent libri omnes nec debet praesens tempus offendere. c. 12. §. 18. ex plurimis libris scripsi: ut haec est pro ut hoc est. Intelligitur enim oratio. c. 14. §. 20. edidi: Eum hominem appellas etc. omnium paene librorum auctoritate pro volgato: Eum tu hominem etc. Neque enim ulla vis est in pronomine tu h. 1. v. infra c. 20. §. 28. Hominem laudas egentem etc. c. 15. §. 21. nescio unde in verborum ordinem venerit verbis aut, quae verba in omnibus libris omissa sunt, quare notavi ut suppositicia. §. 22. extremâ scripsi: Utrum aliquem exornari oportuit, qui ista prohiberet etc. ex libris multis, et exornare quidem eodem modo usurpatum est in Plaut. Pseud. IV, 7, 65. Hominem exornavit, mulierem qui arcesseret. c. 16. §. 23. scripserunt novissimi editores: quoniam, quam impudicam iudicarant, ea veneficii quoque damnata existimabatur, ex libris paucis, quod est et ad sententiam minus idoneum neque satis firmatum ab libris. Nam haec omnia eodem prorsus modo ad iudicium maiorum referenda sunt, quo superiora, et facile apparet, quum scriptum esset, ut fere est in libris: ea veneficii quoque damnata existimabāt., quemadmodum in paucis libris uasci potuerit altera scriptura. Paullo post omnium librorum paene conspirantem auctoritatem ita servandam existimavi, ut interpungerem: Quid? veneficii damnatam quid putabant? Impudicam quoque necessario. Deinde sine idonea causa Ernestius voluit omitti quum, quem secuti sunt Orellius et Baiterus in verbis his: quum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse non putaverunt. Quum — putaverunt est, ut saepe, idem quod eo, quod - putaverunt. c. 18. §. 25. scripsi de Oudendorpii sententia, quam egregie adiuvant quae sunt in optimis libris scripta, sic: Qui in sermonibus verum non dixerit, numquid eum sibi in contionibus credis a mendacio temperaturum? Nam si compendium vocis nunquid cum vocis nunquam esset confusum id, quod perfacile fieri potuit, necesse erat omitti negationem ante dixerit, unde nata est volgata scriptura. §. 26. reliqui quod falsum per se non est, Hoc orationis genus, quemadmodum omnes libri scriptum exhibent. Plerique exornationis scripserunt. c. 19. id, quod est in libris tantum non omnibus scriptum: Ex duobus membris suis haec exornatio potest constare, sine idonea causa mutatum est. suis qua ratione explicandum esset, iam Gronovius vidit, sic interpretatus:,,duobus membris, quae sunt ei propria et naturalia, quae habere minimum semper solet (debet?). c. 20. §. 28. prorsus inducendum erat pronomen eius, quod est in nullo libro ante v. a sapientia, his in verbis: Cuius omnis in pecunia spes est, a sapientia est animus remotus. Pronomine omisso oppositio exstat magis. Paullo post non potui a me impetrare, ut volgatam scripturam: quorum alterum in exitus, allerum in casus similitudine versatur, immutarem eo modo quo Orellius et Baiterus fecerunt: qu. alt. in exitu, alterum in casu similiter versatur. Facili enim errore pro in cxitus scribi potuit in exitu et hinc illa scriptura nasci. Mox qui his

66

[ocr errors]

--

bene utuntur scribendum ex libris erat. c. 22. §. 31. confirmavit pro conformavit retinui propter librorum auctoritatem, v. Lex. Lat. nostr. s. v. confirmo. Mox Macedonum, quod est in libris explicari non potest, itaque alii aliud verbi substituerunt, quae tamen incerta omnia sunt. Fortasse scripsit Cicero: Alexandro si vita data longior esset, Oceanum Macedo num transvolasset? v. Cic. de inv. I, 8, 11. c. 24. §. 33. scripsi: Non. Nam hic quidem ante oculos vestros quomodo vixerit, scitis omnes, pro volgato: At hic quidem etc. Nam quum in omnibus libris non at, sed nam legatur, verisimillimum est, ante hoc verbum non ex libris excidisse, quod offert cod. Voss. I. et confirmat Leid. II. non equidem exhibens; facile enim cum scriptum esset no nā alterum omissum est. Eodem modo infra dicitur: Non: nam indemnatum necasti. c. 25. §. 35. concessi libris maxime Oudendorpii dolorum pro laborum offerentibus. Saepe ista verba commutata sunt. c. 27. §. 37. necessario ex optimis et plurimis libris scribendum fuit: Disiunctum est, quum etc. pro Disiunctio etc. non minus, quam infra c. 30. §. 41. Dissolutum est, quod etc. Sic supra c. 20. §. 27. dicebatur: Compar appellatur, quod habet etc. c. 28. §. 38. plurimi libri, in quibus etiam antiquiores, commiserationis tuentur, quod reposui. §. 39. scripsi ex libris notis: si stultus es, et postea: si taces, sententia non mutata. c. 29. §. 39. erat retinendum, quod in libris optimis et plurimis scriptum est: Quoniam solum superest animus -et corpus. Antiquior adverbii solum usus satis notus est. Mox impunite ex libris repositum est pro impune. §. 40. reliqui verbum quaero, mutata interpunctione. Est enim in libris omnibus nec unde venerit apparet. c. 30. §. 41. scripsi: Hic atrocior tacita suspicio, quam diserta explanatio facti est, sine ulla dubitatione, in quam coniecturam quum incidissem haec legens, vidi postea Orellium iam olim idem suspicatum esse. Deinde post conficit omisi id cum libris multis et bonis. c. 31. §. 42. libris hoc concedendum erat, ut exornal scriberetur pro exornabit. Deinde Plagioxypus scripsi ex libris bonis, qui habent Plagioxyppus, cf. Priscian. X. p. 876. Putsch. c. 33. §. 45. in superiore pro in superioribus est e libris multis et bonis. c. 34. quod scripsi: Ea [igitur] sumitur etc. id bonorum librorum testimonio nititur, quum volgata scriptura. Ea utimur etc. in nullo libro inveniri videatur. Vide infra c. 45. §. 59 sqq. Deinde vix videtur verum esse, quod legitur in libris et editionibus omnibus: quia paullulum in rebus difficil limis aspiravit. Neque tamen credo verum vidisse Ursinum, qui in rebus facillimis ex codice suo protulisse dicitur, sed puto a scriptore profectum in rebus non difficillimis. Saepe enim sic negatio oblitterata est. c. 35. §. 47. Distributio est quum in plures res etc., quod est in libris plurimis, non erat mutandum. per plures enim ab iis scriptum est, qui omissam videbant in quibusdam libris particulam, quod facile fieri potuit post quum, si erat scriptum cuminplures. Deinde falso scripserunt editores novissimi: ne ista sua turpitudine etc. ex uno libro non optimo. Volgata: ne iste suâ etc. rectissime se habet. Nam repetitio pronominis non solum non offendit, sed etiam exornat orationem. sua autem maiore

« IndietroContinua »