Immagini della pagina
PDF
ePub

curiones, ut iam puerilis tua vox possit aliquid significare inimicis nostris, quidnam, quum se corroborarit, effectura esse videatur. Cf. Lexic. lat. ling. nostrum vol. 1. p. 298 sq. Eâdem S. extremâ scripsi: si nostram causam laudando tollemus plurimorum et optimorum librorum auctoritate, quod etsi recte inter se extollere et deprimere opponerentur, tamen non minus vv. laudando tollere et per contemptionem deprimere eandem oppositionis rationem conficiunt. c. 6. S. 10. omisi verbum exordiemur post verba: ab aliqua re, quae risum movere possit, vulgo positum, quia id verbum omni librorum auctoritate destituitur, et facile aliquid verbi a communi intelligi potest. c. 7. 8. 11. Lambini coniecturam secutus scripsi in dicendo pervenire pro volgato in dicendi opere pervenire, quod libri non hoc, sed in dicendi opere venire habent. Ibid. duas interpolationes induxi et primum verba leviter commutato volgo post verba: Item illud, quo posita delevi, deinde verba : quod separatum vocatur; in quo etiam translatum ircluditur, sustuli. Omnia haec, quae carent librorum testimonio, ex lib. de invent. I, 18, 26, huc illata sunt. Inter haec verba autem scripsi aut nimium longum est ex optimis et plurimis libris pro volgata scriptura: aut nimis longum est. V. lib. 1. c. 1. S. 1. ne nimium longa sumatur oratio. et Cic. cp. ad Att. XII, 18, 1. quod mihi tamen nimium longum videtur. c. 8. S. 12. non credo verba vel laudationis in paucis libris omissa in suspicionem interpolationis vocanda esse propterea, quod aut propter similitudinem terminationum aut etiam ideo omitti poterant, quod vel particula, in hoc membro per se aptissima librariis post aut

aut suspecta videbatur. c. 10. §. 16. artificium ex optimis et plurimis libris scripsi, quia hic non tam de officio, quam de ratione disciplinae sermo est. V. infra III, 1, 1. cl. II, 1, 1. S. 17. retinui quidem volgatam scriptu, ram perorata narratione, quarnquam ex librorum vestigiis, v. I. G. Baiteri Var. lect. ad rhet. ad Her. libros IV. p. 5. et Oudendorp ad h. 1. p. 32. ed. Lindem., apparet non hoc, sed compendium quoddam in antiquo libro fuisse. Id non videtur post narrationem, ut in quibusdam libris explicatum est, fuisse, sed s3m, i. e, secundum narrationem. V. lib. II. c. 9. S. 13., ubi plures libri eodem modo turbant et in libro Trossiano secundum per post exponitur. II, 30, 47., ubi eodem modo pro verbis secundum narrationem in Cod. Claudii Puteani cum ratione a pr. manu, in Erf. cum narratione non satis intellecto a librariis usitato compendio scriptum est. item lib. IV. c. 40. S. 52., ubi in libris permultis pro secundum narrationem legitur dum narrationem propter idem compendium. c. 11. S. 18. ubi volgo edebatur: e corpore telum cruentum educit, libri omnes e praepositionem omittunt, quod recepi. V. Virg. Aen. X, 744. Hoc dicens eduxit corpore telum. Plin. hist. nat. VII, 20 (19), 83. C. Milonem athletam, quum constitisset , vestigio educebat. Paullo post retinui omnium paene librorum scripturam: Quum frutrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento videt, cupitis arcessit. Etenim illud ipsum, quod in libris aliis vel vidit vel videret vel videat scriptum est, ostendit particulam quum ante fratrem

aut

nemo

[ocr errors]

ex antiquo fonte manasse, c. 12. S. 21. revocavi librorum tantum non omnium scripturam : qui per id temporis quaestor urbanus erat. Nam per, quod ex uno alterove libro excidit, facile per compendium scriptum p oblitterari potuit. Eodem iure autem per id temporis dici poterat, quo Cic. pro Cael. 8, 18. dixit ad id loci et multa eiusmodi. c. 13. S. 23. scripsi: Lex: SI FURIOSUS ESCIT ETC. pro eo, quod volgo edebatur: Lex est: SI ETC. Nam est et hoc loco in libris deest et altero, qui est de invent. II, 50, 148. Paullo post scripsi: Ei damnato soleae ligneae in pedibus inductae sunt et in carcerem ductus est, pro eo, quod volgo contra libros substituerunt soleae ligneae pedibus indutae sunt. Eodem modo de invent, lib. II. c. 50. S. 149. edendum est ex libroruin testimonio: Ei statim ligneae soleae in pedes inductae sunt. Neque enim solum indui sic dicebatur, verum etiam induci. Eodem modo ipse locutus Augustus videtur in commentariis suis, si conferas Plinii verba hist, nat, II, 7 (5), 24. Divus Augustus laevum prodidit sibi calceum praeposlere inductum, quo die seditione militari prope adflictus est, cum Suelonii verbis vit. August, c. 92. Auspicia et omina quaedam pro certissimis observabat, si mane sibi calceus perperam ac sinister pro dextero induceretur, ut dirum etc. Uterque enim scriptor ex eodem fonte hausisse videtur. Tum Virg. Aen. VIII, 457. tunicaque inducitur artus, et Stat. silv. VIII, 2, 67. Albentique humeros iniluxit amictu. c. 15. S. 25. edendum putavi: ut, si impedimenta relinqueret, exercitum educeret, ex libris optimae notae, Cod. Gryph. uno, Leidensi altero, Mediceo longe praestantissimo, quorum librorum consentiens vox maximopere nos movere debebit. Nam quod alterum efficacius dixerunt Orellius et Baiterus, non agnosco. V. Gronovium acute de hoc loco disputantem. c. 17. §. 27. scripsi: sed eae omnes simili ratione reperientur, quod in libris tantum non omnibus sed et omnes scriptum est. Facile enim ee', i. e. eae, et ē, i. e. et confundi poterat.

Lib. II. c. 1. S. 1. scripsi: in quibus partibus artis elaborare conveniret. H. I. partes artis dicuntur eodem modo, quo infra III, 1, 1. partes artificii. Officiis autem ab eis interpolatum videtur, qui verba ut ea officia elc, ante oculos habebant. Tum scriberemus erat scribendum pro conscriberemus propter ipsam librorum auctoritatem. S. 2. sed parvam partem etc., quod est in libris plerisque reliqui, ut familiarius dictum, v. quae dixi ad III, 1, 1. Paullo post coniuncte pro coniunctim ex optimorum librorum indicio scribendum erat. Eadem ratio infra obtinenda est III, 2, 3. proximus autem pro postremus Gronovius recte adsumpsisse videtur. c. 3. S. 5. verba in quo cum multis libris omisi. Loci intelligentia ita adiuvatur, si pleniore interpunctione post devocari facta scribis: Deinde vita hominis ex ante factis spectatur: primum considerabit accusator elc, c. 4. S. 7. retinui vv. transigendam et paullo post ad id perficiendum, ab aliis in suspicionem adducta. Addi talia potuerunt, sed etiam oniitti, praesertim si erant, ut hoc loco factum est in vett. edd. per compendia scripta: adeārētrāsigēdā et ad idpficiēdū. Postea: Spes perficiendi ecqua fuerit, Spengelium secutus ex optimorum

[ocr errors]

librorum indiciis edidi, in quibus haec qua, haec quae et similia scripta sunt. c. 5. S. 8. reliqui librorum omnium scripturam: per quod res coarguitur etc., quae intelligi recte potest, pro eo, quod Ernestius reus substituit. Deinde scripsi ex optimorum et plurimorum librorum auctoritate: si quid eiusmodi relictum sit aut vestigium rei repertum, pro eo, quod vulgo legebatur: relictum aut repertum fuerit. fuerit enim per se minus aptum substitutum est, ubi sit post relictum oblitteratum erat. Caeterum in extrema S. peccati se c. scribendum nunc ex libris credo. c. 6. S. 9. scripsi cum libris: Proprii sunt, quibus nisi accusator, et ii, quibus nisi defensor nemo potest uti. Sed fortasse olim scriptum fuit: Proprii ii sunt, quibus nisi accusator, et ii, quibus etc. Eo enim loco ii facile praetermitti in describendo potuit. Eadem S. extremâ ex bonorum librorum (Cod. Claud. Puteani, Medicei optimi, Bambergensis antiquioris, Frisingensis, Erfurtensis aliorumque) auctoritate edidi: Haec et ad improbationem et ad interrogationem testium pertinebunt, pro eo, quod volgo legebatur: et ad improbationem et ad approbationem, in quibus verbis ipsis non consentiunt caeteri libri. Est autem improbatio tęstium universa de testibus oratio elevan's eorum auctoritatem, interrogatio autem singularis illa actio, qua testes in iudicio interrogantur. c. 9. §. 13. scierintne est de Orellii coniectura pro volgato scirentne, tum quod scripserit pro quod perscripsit ex optimis libris positum est, cum ratione antem propterea pro certa cum ratione scriptum est, quod adiectivum certa in plurimis libris nullam certam sedem habet, in quibusdam etiam prorsus omissum est. c. 11. S. 16. ex libris bonis et multis scripsi quum odiosi tum obscuri interpretes sunt pro volgato tum odiosi etc., de quo iam rectissime iudicavit Lindemannus ad h. 1. Postea reliqui interdicere in libris scriptum, quamquam non nego mihi Ciceronem interiicere scripsisse videri. c. 12. S. 17. non erat omnium librorum scriptura in dubium vocanda, sed potius rectius interpungenda hoc modo: Maiestatem minuit is, qui ea tollit, ex quibus rebus civitatis amplitudo constat; quae sunt ea, quae capiunt suffragia populi el magistratus consilium. Nempe igitur tu et populum suffragio et magistratum consilio privasti, quum pontes disturbasti, in quibus verbis si scriptor pro quae sunt ea, quae etc. dixisset: haec autem sunt ea , quae etc., fortasse nemo de loco dubitasset. Sed non debet offendere repetitum pronomen, v. II, 20, 30. Verba autem: quue capiunt suffragia populi etc. faciliora essent ad intelligendum, si scripsisset auctor: quae continent suffragia etc. quamquam verbum capiendi recte usurpatum est, v. III, 19, 35. S. 18. scripsi ex libris paene omnibus: Haec legibus et moribus, aequo et bono reperientur, pro eo, quod legebatur: legibus, moribus, aequo et bono etc. Nain quemadmodum aequum et bonum coniuncte dicitur, ita etiam verba legibus et moribus aptius inter se copulata sunt. V. infra III, 3, 4. c. 14. §. 22. scriptum est ex libris paene omnibus: quum statuendi non habuerit potestatem. C. 15. autem de Gronovii coniectura : deinde spectandum est, aequene magnum sit illud peccatum. Nam quum libri optimi et plurimi

an, quod volgo ante ueque legebatur, non agnoscant, alii autem si eius loco habeant, verisimillimum est, quae in reliquis membris scripta est, ne particulam post aeque oblitteratam esse. V. etiam Madviyii Opusc. Acad. alt. p. 164. c. 16. S. 24. bona pars librorum, in quibus omnes Leidenses, scriptum exhibent: quare non imprudentia se defendet, sed culpa contaminabit personam, quae scriptura per se difficilior, quam volgata lectio contaminabit vel contaminabitur, propterea mihi videtur rejicienda non esse, quod si personam, usitato more per compen. diuni scriptum erat, facile excidere potuit.'c. 18. S. 27. rescripsi : quid quoque loco dixerimus, quod olim legebatur et in bonis libris habetur. Nam quoquo quod nuper ediderunt neque a sententia neque ab librorum auctoritate satis defenditur, c. 19. S. 29. scripsi: Virum fortissimum iniuria lacessitum, ira exsuscitatum si homo tincidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus inimicum incolumem esse noluit, cui tandem hoc mirum videbitur? Nam quamquam in particula si ante homo adiecta tantummodo Cod. opt. Mediceus ap. Gronovium, tum Vossianus II. ap. Oudendorp. cum ed. Mediol, conspirant, tamen eiusmodi ista scriptura est, ut non ab interpolatione adiecta esse videatur, praesertim isto loco. Illud autem apparet ea interposita loci intelligentiam admodum iuvari. c. 21. S. 33. edidi de Gronovii sententia, qui ad lib. II. c. 9. S. 13. recte de loco disputavit, si quos praeterquam ille dixerit potuisse etc. Nam praeterea quum verum non esse inde apparet, quod in permultis libris legitur: prueter eos quos vel praeter eos quam. c. 22. §. 34. scribendum erat omissa cum libris et particula: Immensae porro cupiditates infinitae, immoderatae sunt. Sic enim per asyndeton explicaverunt talia non solum grammatici, verum ipse Cicero, quem vide de senect. 11, 36. Nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos, obliviosos, dissolutos. Tum in versibus Ennii, quos laudavit de eius Medea Cicero, ita secutus sum optimos et plurimos libros, priore loco scriberem: Nam nunquam hera errans mea domo ecferret pedem ..... omisso versu, quem volgo addunt: Medea, animo aegra, amore saevo saucia, posteriore autem loco adderem cum libris illa verba: Utinam ne hera crruns mea domo ecferret pedem, Medea animo aegra, amore saevo saucia. Similiter eo loco usus est Cic. pro Cael. 8, 18. c. 23. S. 36. scripsi de Orellii coniectura : qui contra Fortunâ negent miseriam esse ullam, pro volgato Fortunam, quod facile incuria describentis nasci potuit. c. 24. S. 38. cum libris paene omnibus scripsi : Si probus est, collocavi, pro volgato te locavi. Absolute enim propterea collocavi poni poterat, quod statim dicitur: sin est improbus, divortio te liberabo incommodis, quae verba loquentis orationem adiuvant. c. 26. S. 42. revocavi omnium paene librorum scripturam: quae ego profiteor esse mea: me aequum est frui etc., de qua iam Gronovius recte existimaverat. Postea ex librorum optimorum auctoritate edidi : contra atque ante dixerit. Vide Gronov. ad lib. II. c. 9. S. 13. de hac re disputantem. c. 27. S. 43. librorum paene omnium testimonium me movit, ut reponerem: quorum controversia quum de musica inducta est, disputatio

ut

consummatur. Coniunctivus rem ad dicendi cogitationem vocarel, indicativus scaenam tantum modo illam, quae dicitur fuisse apud Pacuvium, nobis repraesentat. Tum extremâ eâdem S. dubitavi verba: et in huiusmodi deprehensione ostendemus inducere ob eam rem, quod optimorum librorum indicia inter se pugnant et facile si librarii oculus ab extrema syllaba verbi deprehendemus ad vocabulum ostendemus aberravit, omitti poterant. S. 44. edidi optimorum et plurimorum librorum auctoritate et indicio: Mortuum deformatum, tumore praeditum, corpore decoloratum constat fuisse, constat ergo veneno necatum. Et vocem corpore ante decoloratum qui omiserunt, parum memores lib. II. c. 5. S. 8., ii videntur non meminisse h. l. corpus non ad omne corpus humanum pertinere, sed ad carnem, qua ossa vestita sunt, v. Cic. de nat. deor. II, 15, 139. deinde quum in aliis libris constat fuisse scriptum sit, in aliis fuisse constat, tum in multis libris necatum pro necaius est, facile coniectura ad id, quod reposui, ducimur. c. 28. S. 45. optimi et plurimi libri habent: an non accipere, pro eo, quod volgo editur, an non, quod propter ipsam librorum auctoritatem spernendum non fuit. c. 29. S. 46. scripsi: quae pertinent ad esaugendam et collocupletandam argumentationem ex optimis, libris , quorum scriptura etiam eo iuvatur, quod etiam alias istud verbum sine idonea causa in dubitationem adductum est, ut lib. IV. c. 13. S. 19. lib. IV. c. 24. S. 34. Postea omnium paene librorum scripturam: aut sibi ipsi obest, qui adfert, recte iam Lindemannus defenderat. Mox contra tantum in libris omissum delendum fuit, quo facile caremus, si verbum augeri voce effera

c. 30. S. 47. non omittenda censeo verba: In quattuor locis conclusione, in paucis libris praetermissa. Nam videtur hoc quoque loco librarius a v. commiseratione propter similem exitum ad v. conclusione aberravisse. Tum ordine, ut quidquid erit dictum, ex libris antiquis recepi. Videtur enim hic locus ad antiquiorem istum sermonem pertinere, de quo disputavit Madvig. ad Cic. de fin. p. 655 sų. Deinde retinenda erat librorum plurimorum et optimorum scriptura : ficta enim et dedita opera comparata oratio etc. Sic etiam infra lib. III. c. 22. §. 37. fictas in paucis libris in factas corruptum est. S. 48. scripsi de Baiteri sententia : aut perperam factum iudicium corrigere possit, ex ipsis librorum vestigiis satis certis. Deinde retinui v. adiumento sine ulla dubitatione in verbis his: huius rei aut leniendae aut corrigendae nullam rem adiumento futuram. Constructio enim haec est: nullam rem futuram adiumento huius rei aut leniendae aut corrigendae, c. 31. S. 50. libri' quidem constanter servant: quibusque incommodis simus, sed credo tamen auctorem scripsisse: quibusque in incommodis simus.

Lib. III. c. 2. S. 2. scribendum putavi bello Poenico pro vulgata scriptura bello Italico propter rei gestae rationem. $. 3. e libris bonis recepi velimus pro volemus, quod etiam aptius ad ipsam sententiam est. c. 3. §. 4. scripsi : aut si, qua in re cohortabimur aliquid, cuius rei poterimus habere, quomodo aut qua quidque ratione fieri oporteat, ostendemus etc. Sic enim interpunctis verbis locus recte intelligi potest. Paullo

mus.

« IndietroContinua »