Immagini della pagina
PDF
ePub

33

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PROOEMIUM EDITORIS.

In M. Tullii Ciceronis libris rhetoricis recognoscendis editione illa egregia, quam Io. Casp. Orellius et Io. Georg. Baiterus professores Turicenses collatis viribus anno MDCCCXLV. paraverunt, ut par erat, pro fundamento usus sum. Sed in singulis tamen locis et saepius quidem, quam ab initio putaram, etiam ab illorum iudicio atque auctoritate mihi recedendum fuit, quod aliquotiens mihi viderentur homines doctissimi suis copiis, quas summo studio atque maxima diligentia comparaverant, nimium confisi quae ab aliis parata essent considerasse minus atque a vero descivisse. Eorum locorum quos paucis verbis satis a me explicari posse arbitratus sum brevi notatione, quam subieci, pertractavi, illos autem, qui longiorem disputationem requirerent, praetermittere hoc loco malui, quam ita tangere, ut tamen non satis intelligerentur.

Lib. ad C. Her. 1. c. 1. §. 1. dubitavi omnium paene librorum auctoritatem: de re dicere incipiemus, sed si etc. negligere, quod ea oratio maiorem familiaris sermonis speciem habet ad hunc locum maxime idoneam, v. Cic. ep. ad Att. IV, 8. a. §. 2. Valde scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita, bene si rem gerunt etc. cl. infra ad C. Herenn. II, 1, 1. de inv. I, 9, 12. c. 3. §. 4. scripsi: in sex partes orationis consumitur : exordium, narrationem etc. non sine libris, et sic constanter in his libris dicitur, v. 1, 10, 17. I, 11, 19. II, 2, 3. II, 4, 6. II, 5, 8. II, 13, 1 19. II, 18, 28. III, 1, 1. III, 2, 3. III, 11, 20. III, 13, 23. IV, 34, 46. č. 4. §. 8. edidi: a nostra, ab adversariorum nostrorum, ab auditorum persona, non solum de optimorum et plurimorum librorum auctoritate, qui nostrorum addunt, verum etiam propterea, quod hic rei intelligentia co verbo adiuvatur. Paullo post c. 5. non erat spernenda omnium librorum auctoritas in verbis his: si nostrum officium sine adrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut in parentes aut in amicos aut in eos ipsos, qui audiunt, aliquid referemus, dum haec etc. nam quod volgo omittunt aliquid ante referemus, propterea falsum est, quia saepe soliti sunt Latini, quo magis iustum quendam modum in aliqua re servare viderentur, per istum Accusativum, qui adverbii vicem adsumit, ipsi restringere quodammodo quod dixerunt. V. Cic. orat. Sestian. c. 4. §. 10. Recita, quaeso, P. Sesti, quid decrerint Capuae de

a

*

« IndietroContinua »