M. Tullii Ciceronis scripta quae manserunt omnia, recogn. R. Klotz. 5 pt. [in 11. Pt. 2 and pt. 3, vol.2 are of the 2nd ed.], Parte 1,Volumi 1-2

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 340 - Gentiles sunt inter se qui eodem nomine sunt. Non est satis. Qui ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti.
Pagina 292 - Sed quot officia oratoris tot sunt genera dicendi : subtile in probando, modicum in delectando, vehemens in flectendo ; in quo uno vis 70 omnis oratoris est.
Pagina 278 - Nec vero ille artifex, cum faceret lovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat.
Pagina 278 - Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur. Quod neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tamen4 et mente complectimur.
Pagina 155 - ... quae quo maior est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus.
Pagina 292 - Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
Pagina 97 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Pagina 326 - Solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri tenendi sint an in primis partibus atque in extremis ; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere terminarique sententiam. Est autem ut id maxime deceat, non ut solum' ; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Pagina 291 - ... referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt. Huic 5 generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur ; interponuntur etiam contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio.
Pagina 333 - Abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos improbare qui improbos probet " ; quanto aptius, si ita dixisset : " Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare ! " 234 Hoc modo dicere nemo unquam noluit nemoque potuit quin dixerit ; qui autem aliter dixerunt hoc assequi non potuerunt.

Informazioni bibliografiche