Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE TYPIS B. G. TEVBNERI.

VIRO DOCTISSVMO SIBIQVE CONIVNCTISSVMO

CAROLO HALMIO

EDITOR.

PRAEFATIO.

1

Cum semper animo meo recurrit iocundissuma illius temporis recordatio, quod ante hos tris annos Monaci transegi et per quod cotidie consuetudine, conloquio, domo Tua usus sum, tum nunquam gratior et magis viva, quam nunc ubi hunc librum emissurus sum. Ad quem ipsum parandum instruendumque Tu, vir amicissume, me non modo consiliis prudentissumis ac doctissumis excitavisti ac monuisti, verum etiam multis magnisque summae liberalitatis ac benivolentiae officiis adiuvisti atque confirmavisti. Qua re si quid utilitatis ex hac mea opera redundaverit, nemo sibi eius fructum maiore iure vindicare poterit quam Tu, nec quidquam ego mihi magis religioni duco nisi ut ipsum opus meum pii ac grati erga Te animi publicum monumentum extet. Quamquam igitur quam parum amplissumo Tuo nomine dignum sit ipse persentio, tamen non diffido, ob animi mei sinceritatem magis quam ob ipsius dignitatem Tibi gratum acceptumque fore. Set, qua eximia es humanitate, non dubito, quin nihil Tuo splendori detractum opinaturus sis, si hoc loco publice eis viris amplissumis, inlustrisṣumis, doctissumis, qui mihi in hoc libro adornando opitulati sunt, gratias publice egero, Haasio, Darembergio, Hundzikero, quibus quae bibliothecae Parisinae debentur, accepta refero, Bethmanno, bibliothecae Guelferbytanae vel ut rectius Fleckeisenius noster scripsit Wolffenbuttelanae antistiti, qui mihi liberalissumme 'codicum inspiciundorum copiam fecit, in primis vero Carolo Ludovico Rothio Basileensi, qui nonnulla quae ipse multa cura ac diligentia ad edundum Sallustium paraverat, humanissume mihi concessit.

--

De ratione, quam in scribundo secutus sum, pauca tantum monenda puto. Ac primum quidem vereor ne multi mihi crimini daturi sint, quod non pluris Sallusti codices excusserim, neque

« IndietroContinua »